- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯针对城市居民及学者等体质虚弱者,详细阐述了根据消化情况安排起居与休息、居住环境、规避寒温、适当的锻炼与沐浴,以及饮食的先后顺序与节制等养生法则。
At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.1 Habitare uero aedificio lucido,2 perflatum aestiuum, hibernum solem habente; cauere meridianum solem, matutinum et uespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat; quae res maxime grauedines destillationesque concitat. Magis uero grauibus locis ista seruanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt. Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Vbi experrectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fouere os multa aqua frigida debet; longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, pos eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu uel domestica uel ciuilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod seruandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.3 Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub diuo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa. Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem athletarum exemplo uel certa esse lex uel inmodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem; modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his uero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est. Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit; tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est. Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur.4 Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum. Vbi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis uitandus est.
然而,对于虚弱者——城里人的大部分以及几乎所有嗜好学问的人都在此列——更大的谨慎是必需的,以便通过调护来补足身体、环境或研习状态所损耗的东西。因此在这些人中,消化良好者可在早晨安然起身;消化不足者应当休息,如果早晨必须起床,则应补睡;全然未消化者则应彻底休养,既不使自己从事劳作,也不从事锻炼或事务。凡无心腹部疼痛而嗳出未消化之物者,此人应间隔着饮用冷水,且同样当有所克制。 此外,应当居于采光良好、夏有清风、冬有暖阳的房舍;避开正午的烈日、清晨与傍晚的寒凉,以及河流与沼泽的风气;绝不可在多云的天空中向乍现的太阳暴露自己,免得忽冷忽热触动身体;这种情况最易引发头痛重感冒与流涕。在空气沉浊之地,这些规矩尤须遵守,在那些地方甚至会酿成瘟疫。 人们可以获知身体健朗的标志是:在清晨尿色苍白、随后泛红的日子里,前者表明正在消化,后者表明已经消化完毕。凡人醒来之时,应当暂停片刻;随后,除非是在冬季,应当用大量冷水洗涤口面;在昼长的时节,最好在饭前午休;若不然,则在饭后。整个冬季,尤其当通宵安睡;但若必须挑灯夜战,不可在饭后进行,而须在消化完毕之后。白昼被家务或公职缠身者,必须为自己身体的调治留出一些时间。身体调治的首要之务是锻炼,它应当始终先于饮食:在劳作较少且消化良好者身上,锻炼宜更充分;在疲惫不堪且消化欠佳者身上,锻炼宜更缓和。 朗读、器械、球戏、奔跑、散步都能合宜地锻炼身体;而散步未必平地更为适宜,因为只要身体并非极度虚弱,登高与下行伴随着某种变化亦能更好地活动肉体。然而,散步在露天胜于在柱廊;若头部承受得住,在阳光下胜于在阴凉处;在墙壁或绿植所形成的阴凉处,胜于在屋顶下;笔直前行胜于迂回曲折。此外,锻炼的终点通常应当是出汗,或至少是未达疲竭的倦怠,且此事本身亦当忽少忽多地进行。即便对这些人而言,也不应仿照运动员的先例,定立死板的规矩或进行过度的劳作。锻炼之后,适宜跟随时而涂油——或在阳光下或在火旁——时而沐浴,但浴室须尽可能高耸、明亮且宽敞。这两者绝不可总是进行其中之一,而应根据体质更常进行其中之一。在此之后,需要稍事休息。 当到了进食之时,过度饱腹绝无益处,过度节食亦往往有害:若有任何过度,饮酒饮水过量比进食过量更安全。食物从腌制品、蔬菜及类似之物开始为佳;随后应当摄入肉类,烤肉或水煮肉最佳。一切精加调味之物因两种缘由而无益:一是因其美味而摄入过多,二是即便量属适度,消化起来亦更为艰难。甜点对于良好的胃毫无害处,在虚弱的胃中则会发酸。因此,若有人此部位(胃部)不够强健,最好在用餐之初食用干枣、水果及类似之物。在远远超过解渴的大量饮用之后,不可进食任何东西;在饱腹之后,不可从事任何活动。凡人饱足之时,若以饮一杯冷水来封住所摄入的一切,随后保持短暂清醒,继而安睡,便能更易消化。若有人在白昼吃饱,饭后既不可使自己受寒受热,亦不可从事劳作:因为这些因素对空腹之躯的伤害远不如对饱腹之躯来得容易。若因某种缘由即将禁食,则必须避免一切劳作。
- 1.2is ex interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere
主句中的不定式 bibere 与 continere 既可理解为承接前句的 quiescere debet 而省略了 debet,亦可视为表达规范或指示的命令性/历史性不定式,均表示“应当饮用……且当自制”。
- 1.2Habitare uero aedificio lucido
句首的不定式 Habitare 以及随后的 cauere、committere 等不定式,在语境中充当规范性准则,省略了如 oportet 或 debet 这样的无人称或情态动词。
- 1.2in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior
表语形容词 amplior 与 remissior 省略了前分句中的主语和动词结构 exercitatio esse debet。in eo 引导的介词短语意为“在……样的人身上”。
- 1.2quod modo par est, tamen aegrius concoquitur
此处 modo 既可理解为副词(仅仅、适度),亦可视为名词 modus 的夺格(适度地)。它与 par(相当的、适量的)搭配,表示“即使仅仅是适量的食物,消化起来也更为艰难”。
