- 底本
- Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:9.744-9.818
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-30
潘达鲁斯迎战图尔努斯却被其击杀,特洛伊人陷入恐慌。尽管图尔努斯在营内勇猛奋战,但在特洛伊人的反击和神明的干预下被迫撤退,最终跳入河中逃回盟友身边。
intorquet summis adnixus viribus hastam:
他用尽全身的力量,将标枪投掷出去:
excepere aurae volnus; Saturnia Iuno
微风接下了这一击;萨图恩的女儿朱诺
detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
偏转了飞来的标枪,标枪便钉在城门上。
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
“但是,你绝无法逃脱我的右手动用力量所挥舞的这件武器;
effugies; neque enim is1 teli nec volneris auctor.
你逃不掉;因为投掷这武器并施加这伤口的人,绝非你这般角色。”
Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem
他如此说道,并在高高举起的宝剑上挺起身子,
et mediam ferro gemina inter tempora frontem
用铁刃将双侧太阳穴之间的前额正中
dividit inpubesque immani volnere malas.
以及尚显年轻的脸颊劈开,留下一道骇人的伤口。
Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:
巨响骤起,大地被巨大的重量震得摇晃:
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
倒下的四肢,以及被脑浆染红的盔甲,
sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
垂死的他横陈在地上,而他的头部被分成均等的两半,
huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
这边一侧,那边一侧,分别悬挂在两个肩膀上。
Diffugiunt versi trepida formidine Troes:
特洛伊人转身溃逃,陷入战栗的恐慌之中:
et si continuo victorem ea cura subisset,
若是当时胜者的心中能立刻想到,
rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
用手砸开锁钥,将同伴从城门放入城内,
ultimus ille dies bello gentique fuisset;2
那一天本会是这场战争以及这个民族的最后一日;
sed furor ardentem caedisque insana cupido
然而狂怒和对杀戮的疯狂渴望,驱使着熊熊燃烧的他
egit in adversos.
冲向眼前的对手。
Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
起初,他袭击了法莱里斯,以及被斩断膝腘的居格斯;
excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
随后,他夺过标枪,朝着逃跑者的后背
in tergum, Iuno vires animumque ministrat;
掷去,朱诺源源不断地供给着力量与斗志;
addit Halym comitem et confixa Phegea parma,
他将哈律斯送去作他们的同伴,还有那盾牌被刺穿的菲格乌斯,
ignaros deinde in muris Martemque cientis
接着是在城墙上,对此一无所知、正唤醒战火的
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
阿尔坎德鲁斯、哈利乌斯、诺埃蒙和普里塔尼斯。
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem
林克乌斯正迎面走来并呼唤着同伴,
vibranti gladio conixus ab aggere dexter
图尔努斯在右侧的土垒上用尽全力,挥舞着闪亮的宝剑
occupat; huic uno desectum comminus ictu
先发制人;这近身的一击将他的头颅斩断,
cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum
连同头盔一同飞落到远处。接着是野兽的
vastatorem Amycum, quo non felicior alter
捕杀者阿米库斯,没有第二个人比他更擅长
ungere tela manu ferrumque armare veneno,
用手在箭矢上涂抹油脂、用毒药武装铁镞,
et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,
还有埃俄罗斯之子克吕提乌斯,以及缪斯之友克雷修斯,
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
缪斯们的同伴克雷修斯,对他而言,歌谣和
et citharae cordi numerosque intendere nervis.
里拉琴总是他的心头之爱,他乐于在弦上奏出旋律。
Tandem ductores audita caede suorum
终于,特洛伊人的领袖们听闻了部下的惨死,
conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
聚集在了一起,他们是姆内斯修斯和勇猛的塞雷斯图斯,
palantisque vident socios hostemque receptum.
他们看见四散溃逃的同伴和已被迎入城内的宿敌。
Et Mnestheus: Quo deinde fugam, quo tenditis? inquit.
姆内斯修斯说道:“你们接下来要逃向何处,又要往何处去?”
Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?
“在这之外,你们还拥有什么别的墙壁,什么城墙?
Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus
同胞们啊,仅仅一个人,被你们的土垒四面围困,
aggeribus tantas strages inpune per urbem
难道竟能在城中肆无忌惮地制造如此可怕的屠杀,
ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco?
并将我们这么多最优秀的青年送往冥府吗?
Non infelicis patriae veterumque deorum
难道对于不幸的祖国、古老的众神,
et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?3
以及伟大的埃涅阿斯,你们这些懈怠的人,既不感到怜悯也不感到羞愧吗?”
Talibus accensi firmantur et agmine denso
受到这番话的激励,他们重新振作,排成紧密的队伍
consistunt. Turnus paulatim excedere4 pugna
坚守阵地。图尔努斯开始渐渐退出战斗,
et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda;
寻找河流以及被水波环绕的区域。
acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
特洛伊人因此更加凶猛地伴随着巨大的呼喊声进逼,
et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem
聚集起他们的队伍。正如同人群用充满敌意的武器
cum telis premit infensis, at territus ille,
围逼着一只凶狠的狮子,而那狮子虽然惊恐,
asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga
却依然凶猛,怒目圆睁,步步后退,无论是他的愤怒
ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra
还是他的勇气,都不允许他转身逃跑,而若想迎头反扑,
ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque:
尽管他极为渴望,却无法穿透这重重枪林和人墙:
haud aliter retro dubius vestigia Turnus
图尔努斯亦是如此,虽有迟疑,仍不慌不忙地往后
improperata refert, et mens exaestuat ira.
退步,他的内心因愤怒而沸腾。
Quin etiam bis tum medios invaserat hostis,
甚至在那时,他已两次冲入敌军核心,
bis confusa fuga per muros agmina vertit;
两次将特洛伊人的队伍在城墙边扫荡得狼狈溃逃;
sed manus e castris propere coit omnis in unum,
但是营中的全部兵力迅速汇聚到了一处,
nec contra vires audet Saturnia Iuno
萨图恩的女儿朱诺也不敢再供给力量
sufficere, aëriam caelo nam Iuppiter Irim
与他们对抗,因为朱庇特从天界派遣了御风的伊里斯,
demisit germanae haud mollia iussa ferentem,
向他的姐姐捎去极为严厉的敕令:
ni5 Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
倘若图尔努斯不肯撤离特洛伊人高耸的城墙。
Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
因此,这位青年既无法单凭盾牌支撑,
nec dextra valet: iniectis sic undique telis
亦无法凭借右手抵挡:因为投掷自四面八方的标枪
obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
将他压倒。在连绵不断的铿锵声中,他的头盔
tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
在他凹陷的太阳穴周围回响,坚固的青铜在石块击打下开裂,
discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo
羽饰从头上被击落,盾牌的突起也无法抵挡
ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
这轮番撞击:特洛伊人以及那如同闪电般的
fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
姆内斯修斯本人,都加倍地投出标枪。此刻,汗水从他全身
liquitur et piceum, nec respirare potestas,
涌流而出,呈漆黑之色,他甚至无暇呼吸,
flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
汗水汇成了河流;痛苦的喘息摇撼着他疲惫的四肢。
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
就在这时,他终于纵身一跃,带着全身的武装
in fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo
跳入河中:那条河用它那泛黄的漩涡
accepit venientem ac mollibus extulit undis
迎接着跃入的图尔努斯,用柔和的波浪将他托起,
et laetum sociis abluta caede remisit.
洗净了他身上的血腥残余,使他满怀欣喜地回到了同伴身边。
- 9.748is
连词 neque enim 后的代词 is 作主语,指代图尔努斯自身,意为“(当前挥舞此武器并施加此伤口的)人并非是那种人(指像你或你哥哥那样的人)”。
- 9.757si ... subisset ... fuisset
表示与过去事实相反的虚拟条件句(过去反事实条件),条件从句中的 subisset(subiisset 的缩合形式)与主句中的 fuisset 均使用虚拟式过去完成时。
- 9.787miseretque pudetque
无人称动词 miseret(使…怜悯)和 pudet(使…羞愧)的句法结构。在此省略了感受情绪的主体(即被呼唤的 segnes“怠惰的人啊”,本应用宾格),而引起该情绪的事物则用属格 patriae、deorum、Aeneae 表示。
- 9.789excedere
历史不定式(historical infinitive)。使用不定式(excedere 以及下一行的 petere)代替限定动词,用以生动地叙述过去发生或开始的紧急动作,其主语 Turnus 仍保持主格。
- 9.804iussa ... ni
依赖于 iussa(命令)中隐含威胁的条件从句(“命令[施加惩罚],除非图尔努斯退却”)。虚拟式 cedat 在由过去时主句动词 demisit 引导的间接引语中,表示未来的假定。
