← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§9.74-9.147

特洛伊船只化为仙女与图尔努斯的演说

当图尔努斯企图焚烧特洛伊舰队时,朱庇特应神母西贝莱的古老请求降下神迹,将船只化为海洋仙女。图尔努斯毫不退缩,反而将这一异兆解读为特洛伊人失去退路的绝境,并鼓舞士气继续进攻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
74

​atque omnis facibus pubes accingitur atris.

所有的青年也都带上黑色的松木火把。

75

​Diripuere focos; piceum fert fumida lumen

他们抢劫了火床;冒烟的火把传出沥青的光芒,

​taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.

乌尔卡努斯(火神)将混合着灰烬的火星送上星空。

​Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris

缪斯们啊,是哪位神明为特洛伊人挡住了

​avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?

如此残酷的火灾?是谁将如此大火从船只旁退去?

​Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.

请告诉我。对这一行径的信仰虽古老,其名声却永恒流传。

80

​Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida

当时,埃涅阿斯初次在弗里吉亚的伊达山

​Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,

建造舰队,并准备驶向大海深处,

​ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum

众神之母贝雷肯提亚亲自对伟大的

​vocibus his adfata Iovem: Da, nate, petenti,

朱庇特用这些话请求道:

​quod tua cara parens domito te poscit Olympo.1

“儿子啊,请满足你母亲的请求,这是在你征服奥林匹斯时,你亲爱的母亲向你要求的。

​lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,

在最崇高的山顶曾有一片神林,人们在那里进行祭祀,

​nigranti picea trabibusque obscurus acernis:

它因黑色的松树和枫树的木材而显得阴暗:

​has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,

当达尔达诺斯青年缺乏舰队时,我曾乐意

​laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.

将这些赐予他们;但现在,焦虑的恐惧折磨着我忧虑的心。

90

​Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:2

消除我的恐惧,让母亲通过祈祷获得这样的能力:

​ne cursu quassatae ullo neu turbine venti

使它们不被任何航程或风暴所摧毁,

​vincantur, prosit nostris in montibus ortas.3

愿它们诞生于我们山林这一事实能为它们带来庇护。”

​Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:

旋转宇宙星辰的儿子对此回答道:

​O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?

“哦,母亲,您要把命运召向何方?您在为这些船只求什么?

95

​Mortaline manu factae immortale carinae

难道凡人手造的船只,应该享有不朽的

​fas habeant certusque incerta pericula lustret

权利,而埃涅阿斯在确定前程的同时,

​Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas?

却要去经历不确定的危险吗?哪位神明被赋予了如此巨大的权力?

​Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt

恰恰相反,当它们完成了使命,在未来的某一天

​Ausonios olim, quaecumque evaserit undis

到达奥索尼亚的港口时,任何逃脱风浪、

100

​Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,

并将达尔达诺斯领袖载至劳伦图姆土地的船只,

​mortalem eripiam formam magnique iubebo

我都将剥夺其凡俗的形式,并命其成为

​aequoris esse deas, qualis Nereia Doto

伟大海洋的女神,正如涅柔斯的女儿多托

​et Galatea secant spumantem pectore pontum.

和伽拉忒亚用胸脯劈开起泡沫的碧海那般。”

​Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,

他说完,便以他那冥河兄弟的河流起誓,

105

​per pice torrentis atraque voragine ripas

借着那滚滚流淌着沥青和黑色深渊的河岸起誓,

​adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.

点头允诺,并以其首肯使整个奥林匹斯震颤。

​Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae

于是,承诺之日已至,帕尔卡们

​debita complerant, cum Turni iniuria Matrem

已填满了注定的时间,此时图尔努斯的暴行促使神母

​admonuit ratibus sacris depellere taedas.

警觉,从而将火把从神圣的船只旁驱逐。

110

​Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens

在此,崭新的光芒首次在人们眼前闪耀,巨大的

​visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus

暴风雨云被看见从曙光之方横越天空,

​Idaeique chori; tum vox horrenda per auras

还有伊达山的合唱队;接着一个令人战栗的声音从空中

​excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:

传出,并笼罩了特洛伊与鲁图利人的队伍:

​Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis

“特洛伊人啊,不要惊慌着去防卫我的船只,

115

​neve armate manus: maria ante exurere Turno

也不要武装你们的双手:在图尔努斯被允许烧毁这些神圣的

​quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae,

松木之前,大海会先燃尽。你们去吧,解开束缚,

​ite deae pelagi: genetrix iubet. Et sua quaeque

去做海洋的女神吧:母亲如此命令。”于是,每艘

​continuo puppes abrumpunt vincula ripis

船只立刻挣断了系在岸边的缆绳,

​delphinumque modo demersis aequora rostris

如同海豚一般,将船首没入水中,投向海洋

120

​ima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum)

的深处。由此,她们以处女之姿(奇异的神迹!)——

​quot prius aeratae steterant ad litora prorae

往昔有多少青铜船首伫立于岸边,

​reddunt se totidem facies pontoque feruntur.

如今便有多少相同的面容显现并浮游于海上。

​Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse

鲁图利人惊愕不已,梅萨普斯本人也因

​turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis

战马受惊而惶恐,甚至连发出沙哑咆哮的

125

​rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.

蒂贝里努斯河也迟疑着,从深处收回了脚步。

​At non audaci Turno fiducia cessit;

然而,大胆的图尔努斯并未丧失信心;

​ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:

相反,他用言语振奋士气,并大声斥责:

​Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse

“这些异兆针对的是特洛伊人;朱庇特本人已剥夺了

​auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes

他们惯常的援助,根本不等待鲁图利人的

130

​exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris

兵刃与火焰。因此,特洛伊人面前是无法通行的海洋,

​nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.

毫无逃跑的希望:世界的一半已被剥夺。

​Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes

而大地则在我们手中,千万个意大利民族

​arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,

正执兵仗。神明的那些命运启示,

​siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:

无论弗里吉亚人如何自我夸耀,都丝毫不能吓倒我:

135

​sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva

对于命运和维纳斯而言,特洛伊人得以踏上

​fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra

肥沃奥索尼亚的土地,便已足够。而在另一方面,

​fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,

我也有我自己的命运,那就是用铁兵消灭这个罪恶的民族,

​coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas

因为我的新娘被抢走了:这痛苦并非仅触及

​iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.

阿特柔斯的儿子们,也并非仅允许迈锡尼拿起武器。

140

​Sed periisse semel satis est: peccare fuisset

‘但是毁灭一次就足够了’:那么对于他们而言,

​ante satis penitus4 modo non genus omne perosos

以前犯过一次罪就该彻底足够了,只要他们不是彻底痛恨所有的

​femineum. Quibus haec medii fiducia valli

女性。这隔在中间的土垒的依托、

​fossarumque morae, leti discrimina parva,

以及壕沟的阻碍——这些微小的生死之隔——竟给了他们勇气。

​dant animos. At non viderunt moenia Troiae

难道他们没有看到由涅普顿之手

145

​Neptuni fabricata manu considere in ignis?

建造的特洛伊城墙,最终在烈火中倒塌吗?

​Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum

但是你们,哦,被选中的人,谁准备用铁兵劈开土垒,

​apparat et mecum invadit trepidantia castra.

并与我一同突入那颤抖的营地?”

语法注4 条
  1. 9.84domito te poscit Olympo

    由夺格名词 Olympo 和过去分词 domito 构成的绝对夺格结构。意为“当你征服并统治奥林匹斯之时”,指代朱庇特通过战胜泰坦等确立其至高无上统治权的权力确立期。

  2. 9.90sine posse parentem

    sine 为动词 sino(允许、容许)的单数命令式,后接“宾格+不定式”结构(对格不定言),宾格为主语 parentem,不定式为 posse。紧随其后的 ne... vincantur 从句在实质上充当了 posse 的宾语内容。

  3. 9.92ortas

    ortas 是动词 orior(出生、产生)的过去分词阴性宾格复数形式,与前文作对格主语的 carinae(船只)相一致。在此 montibus ortas(诞生于我们山林之物)作为 prosit(有益于)的主语或带有省略 esse 的对格不定词短语,起到“它们曾诞生于我们的山林之中这一事实(将对它们有益)”的作用。

  4. 9.140–141peccare fuisset ante satis penitus

    此句包含双重否定与极度讽刺的反诘语气。针对特洛伊人所谓“毁灭一次就足够了”的说法,图尔努斯反驳道:如果真是这样,那他们“在此前犯过一次罪(指诱拐海伦)就该彻底足够了”,除非(modo non)他们如今已痛恨一切女性。fuisset 为虚拟式过去完成时,表示与过去事实相反的假设推论。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:9.74-9.147