← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§9.369-9.440

尼苏斯与尤里亚路斯的败亡

拉丁先遣骑兵在夜色中发现了尼苏斯和尤里亚路斯,并将他们追逼进森林。当尤里亚路斯被俘时,尼苏斯试图通过击杀敌兵来解救他,但最终为了救友而挺身而出,两人双双英勇牺牲。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
369

​ibant et Turno regi responsa ferebant,

他们走着,给图尔努斯王带去回信,

370

​tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.

三百人,全部手持盾牌,以沃尔肯斯为指挥官。

​Iamque propinquabant castris murosque subibant,

此时他们已逼近营地,来到了城墙下,

​cum procul hos laevo flectentis limite1 cernunt

这时他们远远看见这两人正折向左侧的小路,

​et galea Euryalum sublustri noctis in umbra

并且在夜色微光下的阴影中,头盔出卖了疏忽大意的尤里亚路斯,

​prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.

迎着月光闪闪发亮。

375

​Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens

这并非无谓的目击。沃尔肯斯在队伍中高喊:

​State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?

“站住,汉子们。为何赶路?武装的你们是谁?

​Quove tenetis iter? Nihil illi tendere contra,

又要去往何方?” 他们不作任何回应,

​sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.

只是加速向森林中逃遁,寄希望于黑夜。

​Obiciunt equites sese ad divortia nota

骑兵们抢先守在熟知的岔路口,

380

​hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.

四面八方用守卫围住了所有的出路。

​Silva fuit late dumis atque ilice nigra

那是一片广阔的森林,到处都是荆棘和黑橡树,

​horrida, quam densi complerant undique sentes;

显得阴森可怕,密集的荆棘灌木塞满了各处;

​rara per occultos lucebat semita calles.

隐秘的小径中只漏出稀疏的微光。

​Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda

枝叶的黑暗和沉重的战利品阻碍了尤里亚路斯,

385

​impediunt fallitque timor regione viarum;

恐惧使他在道路的方向上迷失;

​Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis

尼苏斯脱身了,这时他已在无意间避开了敌人,

​atque locos, qui post Albae de nomine dicti

以及后来因阿尔巴之名而被称为“阿尔巴尼”的地方,

​Albani,2 tum rex stabula alta Latinus habebat,

当时拉丁努斯王在此建有高大的马厩,

​ut stetit et frustra absentem respexit amicum.

当他停下脚步,徒劳地回头寻找不见踪影的朋友。

390

​Euryale infelix, qua te regione reliqui?

“不幸的尤里亚路斯啊,我把你留在什么地方了?

​Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens

我又该去何处寻找,再次折回那充满欺骗的森林中

​fallacis silvae? Simul et vestigia retro

错综复杂的全部去路?” 同时,他辨认着折回的

​observata legit dumisque silentibus errat.

足迹,在寂静的灌木丛中徘徊。

​Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.

他听到了马蹄声,听到了追赶者的喧闹和信号。

395

​Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris

没过多久,呐喊声传到了他的耳中,

​pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis

他看见了尤里亚路斯,此刻整支队伍正因

​fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,

地形和黑夜的欺骗,在突然而来的混乱骚动中,

​oppressum rapit et conantem plurima frustra.

将他制服并强行带走,而他正徒劳地作着诸多尝试。

​Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis

他该怎么办?敢用何种力量、何种武器去

400

​eripere? An sese medios moriturus in enses

救出那青年?还是主动求死,冲入敌人的乱剑之中,

​inferat3 et pulchram properet per volnera mortem?

通过伤口加速那壮美的死亡?

​Ocius adducto torquens hastile lacerto,

他急忙拉回手臂,旋转起长枪,

​suspiciens altam Lunam sic voce precatur:

仰望高空的明月,如此放声祈祷:

​Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,

“你,女神啊,愿你在场助我一臂之力,

405

​astrorum decus et nemorum Latonia custos.

繁星的荣耀,拉托娜之女、森林的守护者。

​Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris

如果我的父亲许尔塔库斯曾为了我,向你的祭坛

​dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi

呈献过祭品,如果我自己也用狩猎的获物增添了祭品,

​suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:

或将它们挂在圆顶下,或固定在神圣的屋顶:

​hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.

请允许我打乱这群敌军,并引导我的投枪穿过夜空。”

410

​Dixerat, et toto conixus corpore ferrum

他祈祷完毕,用尽浑身力气掷出铁枪:

​conicit: hasta volans noctis diverberat umbras

飞驰的长枪穿透了黑夜的阴影,

​et venit aversi in tergum Sulmonis ibique

正中转过身去的苏尔莫的后背,并在那里

​frangitur ac fisso transit praecordia ligno.

折断,开裂的木杆穿透了他的胸膛。

​Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen

他翻倒在地,胸口喷涌出温热的血流,

415

​frigidus et longis singultibus ilia pulsat.

身体渐渐冰冷,剧烈而漫长的抽搐震动着他的肋腹。

​Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem4

众人惊慌地朝四下里望去。而这同一人因得手而更加凶猛,

​ecce aliud summa telum librabat ab aure.

瞧,他又在耳际举起了另一支长枪。

​Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque

在他们惊慌失措之际,长枪呼啸着穿透了塔古斯的两侧太阳穴,

​stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.

并插在他那被贯穿、变温热的脑中。

420

​Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam

残暴的沃尔肯斯勃然大怒,却在任何地方都找不到

​auctorem nec quo se ardens inmittere possit.

投枪之人,也无处可以发泄他那炽烈的怒火。

​Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas

“但在此期间,你必须用你温热的鲜血,为这两个人

​persolves amborum, inquit; simul ense recluso

向我偿命,” 他说道;同时,他拔出宝剑,

​ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens

直冲尤里亚路斯而去。这时,极度惊恐而发狂的

425

​conclamat Nisus, nec se celare tenebris

尼苏斯大声呼喊,他既无法再将自己隐藏在黑暗中,

​amplius aut tantum potuit perferre dolorem.

也无法再承受如此巨大的痛苦。

​Me me, adsum qui feci,5 in me convertite ferrum,

“是我,是我,事情是我做的,我在这里!向我亮出你们的利刃吧,

​O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus

鲁图利人啊,所有的诡计都出自于我;他既没有胆量

​nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor,

也没有能力,我以此苍天和知情的群星为证,

430

​tantum infelicem nimium dilexit amicum.

他仅仅是过度爱了他那不幸的朋友。”

​Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus

他正喊着这些话;但那用尽全力刺入的宝剑

​transabiit costas et candida pectora rumpit.

已然刺穿肋骨,剖开了他洁白的胸膛。

​Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus

尤里亚路斯在死亡中倒下,鲜血流淌在

​it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:

他美丽的肢体上,垂下的颈项枕在肩膀上:

435

​purpureus veluti cum flos succisus aratro

宛如一朵被犁头斩断的深红色花朵,

​languescit moriens lassove papavera collo

在濒死中枯萎,又如罂粟花拖着疲惫的茎颈

​demisere caput, pluvia cum forte gravantur.

垂下头颅,在它们恰好被雨水压得沉重之时。

​At Nisus ruit in medios solumque per omnis

而尼苏斯冲入敌阵,在所有人中他只去寻找

​Volcentem petit in solo Volcente moratur.

沃尔肯斯,只把注意力放在沃尔肯斯一人身上。

440

​Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc

敌人从四面八方将他紧紧包围,步步逼近

语法注5 条
  1. 9.372laevo flectentis limite

    flectentis 是动词 flectere 的现在分词的宾格复数形式(-is 是古典时期 -es 的异体字),修饰 cernunt 的宾语 hos(指尼苏斯和尤里亚路斯)。laevo limite 是表示路线或方向的夺格。

  2. 9.387qui post Albae de nomine dicti Albani

    从 qui 到 Albani 的关系从句修饰 locos(§9.387),其中省略了 dicti 后面的 sunt。随后并列了另一句话(tum rex... habebat),最后在 §9.389 以 ut stetit 接续主句。长大的插入语打断了主句的脉络。

  3. 9.400An sese medios moriturus in enses inferat

    inferat 和 properet(§9.401)是表示犹豫或自问的“虑疑虚拟语气”(deliberative subjunctive),表达了主人公尼苏斯内心的斗争:“他应该冲向……吗?”

  4. 9.416Hoc acrior idem

    hoc 是表示原因或程度差异的夺格(“因此”、“愈发”)。idem(“同一人”)指代尼苏斯,表示他在第一枪得手后,正准备投出第二支枪。

  5. 9.427Me me, adsum qui feci

    me me 是前置的宾格,作为后续 convertite ferrum(将剑转向我)的宾语,或是没有动词的强烈情感呼喊(“我,是我[刺我吧]!”)。qui feci(做这件事的人)的先行词包含在 adsum(我在这里)之中。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(4 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 4 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:9.369-9.440