← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§9.294-9.368

夜袭敌营与对鲁图利人的屠杀

阿斯卡尼乌斯因尤里亚路斯对母亲的孝心深受感动,承诺会照顾其母并予以重赏,随后两人领受礼物出发。尼苏斯和尤里亚路斯在沉睡的敌营中展开惨烈的屠杀,但在黎明将至时,他们带着战利品撤退,而此时拉丁骑兵正逐渐逼近。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
294

​atque animum patriae strinxit pietatis imago.1

父亲般慈爱的画面触动了他的心灵。

295

​Tum sic effatur:

这时,他这样说道:

​Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.

“期待一切与你伟大企图相称的回报吧。

​Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae

因为你的母亲也将成为我的母亲,仅仅缺少了克雷乌萨的名字

​solum defuerit, nec partum gratia talem2

而已。孕育出如此子嗣的恩情,绝非微不足道的

​parva manet. Casus factum quicumque sequentur,

谢意在等待着她。无论什么命运尾随这次行动,

300

​per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:

我凭着这颗头颅起誓,昔日我父亲也常凭它起誓:

​quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,

我向凯旋归来并处于顺境中的你所承诺的一切,

​haec eadem matrique tuae generique manebunt.

这些同样的东西也将留给你的母亲和你的家族。”

​Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem

他流着泪这样说道;同时,他从肩上解下那把

​auratum, mira quem fecerat arte Lycaon

镀金的宝剑,那是克诺索斯的吕卡翁以惊人手艺制成,

305

​Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.

并配上象牙刀鞘、使其便于携带的。

​Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis

姆涅斯透斯将一件蓬乱的狮皮给尼苏斯

​exuvias; galeam fidus permutat Aletes.

作为战利品;忠实的阿莱特斯与他交换了头盔。

​Protinus armati incedunt; quos omnis euntis

他们当即武装出发;在他们前行时,

​primorum manus ad portas iuvenumque senumque

青年和老人的首领们组成的一队人,全都送到城门,

310

​prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,

伴以祝福。此外,俊美的尤卢斯,

​ante annos animumque gerens curamque virilem,

展现出超越年龄的成熟心智和男子汉般的关怀,

​multa patri mandata dabat portanda: sed aurae

托付了许多要带给父亲的叮嘱:然而微风

​omnia discerpunt et nubibus inrita donant.

将一切撕碎,徒劳地送入云霄。

​Egressi superant fossas noctisque per umbram

他们走出营地,越过战壕,穿过黑夜的阴影

315

​castra inimica petunt, multis tamen ante futuri

奔向敌营,然而在他们自己倒下前,注定要先成为许多人的

​exitio. Passim somno vinoque per herbam

毁灭。他们看见草地上到处都是因沉睡和美酒而

​corpora fusa vident, arrectos litore currus,

瘫倒的身躯,岸边翻翘着的战车,

​inter lora rotasque viros, simul arma iacere,

缰绳和车轮之间的汉子们,以及散落在一处的武器

​vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:

和酒瓮。首先是许尔塔库斯之子开口这样说道:

320

​Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.

“尤里亚路斯,必须用右手去冒险了;现在形势本身在召唤。

​Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis

路由此处去。你为了不让任何敌手在我们背后

​a tergo possit, custodi et consule longe;

纠集起来,要在后方警惕并远望;

​haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.

我将扫平这片区域,引你走上宽阔的通道。”

​Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum

他这样说着并放低了声音;同时,他手持宝剑朝向高傲的

325

​Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis

拉姆涅斯扑去,此人正好在高高叠起的挂毯上,

​exstructus toto proflabat pectore somnum.

挺着整个胸膛鼾声大作。

​Rex idem et regi Turno gratissimus augur,

他既是国王,也是最得图尔努斯王欢心的占卜师,

​sed non augurio potuit depellere pestem.

但他无法用占卜驱散自己的毁灭。

​Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis

在近旁,他袭击了散乱躺在兵器中的三名仆从,

330

​armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis

以及雷穆斯的执盾侍从和正好在战马下方的御者,

​nanctus equis ferroque secat pendentia colla;

他割断了他们耷拉着的脖颈;

​tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit

接着他砍下了主人自己的头颅,留下了

​sanguine singultantem; atro tepefacta cruore

喷涌着鲜血的躯干;因温热的黑血而

​terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque

大地和床榻都湿透了。还有拉米鲁斯和拉穆斯,

335

​et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte

以及年轻的塞拉努斯,他在那个夜晚

​luserat, insignis facie, multoque iacebat

尽情玩乐,容貌出众,由于被强大的神明

​membra deo victus: felix, si3 protinus illum

征服了四肢而躺着:若是他能将那场游戏

​aequasset nocti ludum in lucemque tulisset.

一直延续到黎明,那他本该是幸运的。

​Impastus ceu plena leo per ovilia turbans

犹如一头饥饿的雄狮在挤满羊群的圈中肆虐

340

(suadet enim vesana fames) manditque trahitque

(因为疯狂的饥饿在驱使着它),它撕咬并拖拽着

​molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento:

吓得一声不吭的柔弱羊群,并用血淋淋的口咆哮着:

​nec minor Euryali caedes; incensus et ipse

尤里亚路斯的杀戮也毫不逊色;他自己也满怀怒火

​perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,

狂暴地肆虐,沿途袭击了许多无名的平民,

​Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque,

逼近了法杜斯、赫尔贝苏斯、罗伊图斯和阿巴里斯,

345

​ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem,

他们毫无防备,唯独罗伊图斯醒着并目睹了一切,

​sed magnum metuens se post cratera tegebat;

但因极度恐惧,他躲在了一只巨大的混酒瓮后面;

​pectore in adverso totum cui comminus ensem

在他起立时,尤里亚路斯近距离将整柄宝剑刺入了

​condidit adsurgenti et multa morte recepit.

迎面而来的胸膛,并带出大蓬的鲜血抽回了剑。

​Purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta

他吐出红色的生命,在濒死时,呕出了

350

​vina refert moriens; hic furto fervidus instat.

混着鲜血的美酒;而此人则在暗杀中热切地推进。

​Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem

此时他正朝向梅萨普斯的同伴们走去;在那里他看到

​deficere extremum et religatos rite videbat

最后的余火正在熄灭,系着的战马正按规矩

​carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus.

吃着青草:这时尼苏斯简短地说了这些话,

​sensit enim nimia caede atque cupidine ferri:

因为他察觉到对方正被过度的杀戮和贪欲所驱使:

355

​Absistamus, ait, nam lux inimica propinquat.

“我们走吧,” 他说道, “因为敌对的光芒临近了。

​Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.

惩罚已经足够,穿过敌阵的通道已经打开。”

​Multa virum solido argento perfecta relinquunt

他们留下了战士们许多用纯银制成的物品,

​armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.

无论是武器、混酒瓮还是美丽的挂毯。

​Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis

尤里亚路斯夺走了拉姆涅斯的胸饰和饰有金钉的

360

​cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim

腰带,这是昔日极为富有的

​quae mittit dona hospitio cum iungeret absens

凯迪库斯,虽身处远方,但在与之结好时送给蒂布尔的雷穆斯的礼物,

​Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti,

后者在临终时将其交由自己的孙子继承。

​haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.

他夺走这些,套在自己徒劳无益地强健的肩膀上。

365

​Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram

接着他戴上了梅萨普斯那顶便于佩戴且羽饰华丽的头盔。 他们离开营地,朝安全的地方走去。

​induit. Excedunt castris et tuta capessunt.

与此同时,从拉丁之城派出的先遣骑兵们,

​Interea praemissi equites ex urbe Latina,​cetera dum legio campis instructa moratur,

在其余军团于平原上列队停留之时,

语法注3 条
  1. 9.294patriae... pietatis imago

    形容词 patrius(父亲的)的阴性单数属格 patriae 修饰 pietatis(孝爱、虔敬),展现了尤里亚路斯对母亲的爱触发了阿斯卡尼乌斯对自己“对父亲(埃涅阿斯)的孝心”之画面。

  2. 9.298partum... talem

    第四变格法名词 partus(生育、子嗣)的单数宾格 partum 与 talem 连用,与主语 gratia(恩情、谢意)和动词 manet(等待)呼应,意为“对于诞育如此优秀的儿子,绝非微不足道的谢意在等待着她”。

  3. 9.337felix, si...

    这是一个与过去事实相反的虚拟条件句,条件从句中包含虚拟式过去完成时 aequasset 和 tulisset,而结果主句部分除感叹形容词 felix(本该是幸运的)外被省略,构成了紧凑的诗意感叹。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:9.294-9.368