← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§8.81-8.159

献祭白母猪与结盟埃万德鲁斯

埃涅阿斯得到了白母猪的预兆并将其献祭给朱诺,随后沿着蒂布里斯河逆流而上,抵达了埃万德鲁斯的城市。他在那里受到了埃万德鲁斯之子帕拉斯的热烈欢迎,并基于共同的祖先提出了结盟提议,埃万德鲁斯欣然接受。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
81

​Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;

且看,突然发生了一件亲眼所见的奇妙神迹;

​candida per silvam cum fetu concolor albo

在森林中,有一只白色的母猪与它白色的幼崽同色,

​procubuit viridique in litore conspicitur sus.

躺在绿色的岸边,被人们看见。

​Quam pius Aeneas tibi enim,1 tibi, maxuma Iuno,

虔诚的埃涅阿斯正是给你,给你,最伟大的朱诺,

85

​mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.

将其献祭,带着祭品,连同它的幼崽一起立在祭坛前。

​Thybris ea fluvium, quam longa est,2 nocte tumentem

蒂布里斯河在整整那一夜里,只要它还在持续,便抚平了它那澎湃的

​leniit, et tacita refluens ita substitit unda,

川流,并倒流着,以无声的波澜停留下来,

​mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

如同温和的池塘或平静的沼泽那样,

​sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.

用河水铺平了水面,好让划桨毫无阻碍。

90

​Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;

因此,他们伴随着喜悦的喧声,加快了已开始的旅程;

​labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,

涂了油的松木船在浅滩上滑行;波浪感到惊异,

​miratur nemus insuetum fulgentia longe

未见此景的树林也感到惊异,注视着那从远处闪耀的

​scuta virum fluvio pictasque innare carinas.

勇士们的盾牌,以及在河中漂浮通过的彩色船身。

​Olli remigio noctemque diemque fatigant

他们用划桨度过了黑夜和白昼,

95

​et longos superant flexus variisque teguntur

战胜了长长的弯道,被各式各样的

​arboribus viridisque secant placido aequore silvas.

树木所遮蔽,在平静的水面上切割着绿色的森林。

​Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,

烈日已升上天穹中央的圆弧,

​cum muros arcemque procul ac rara domorum

这时他们看见远处有城墙、城堡和零星的

​tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo

房屋屋顶,如今罗马的力量已将这些与天空

100

​aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:

并列,而当时埃万德鲁斯仅拥有一片贫瘠的家业:

​ocius advertunt proras urbique propinquant.

他们迅速转过船头,向城市靠近。

​Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem

偶然在这一天,阿尔卡迪亚国王正在城前的圣林中

​Amphitryoniadae magno divisque ferebat

向伟大的安菲特律翁之子(赫拉克勒斯)及众神献上庄严的年度敬意。

​ante urbem in luco. Pallas huic filius una,

他的儿子帕拉斯与他在一起,

105

​una omnes iuvenum primi pauperque senatus

所有的青年贵秀和贫穷的元老院也在一起

​tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

奉香,温热的鲜血在祭坛前冒着烟。

​Ut celsas videre rates atque inter opacum

当他们看见高耸的船只在阴暗的

​adlabi nemus et tacitis incumbere remis,

树林间滑入,并在无声的桨划中靠岸时,

​terrentur visu subito cunctique relictis

他们被这突如其来的景象所惊吓,纷纷离开

110

​consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas

餐桌起立。大胆的帕拉斯禁止他们中断

​sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse

神圣的祭仪,他自己抓起武器迎面飞奔而去,

​et procul e tumulo: Iuvenes, quae causa subegit

并在远处的土丘上喊道: “青年们,什么原因驱使你们

​ignotas temptare vias, quo tenditis? inquit.

尝试未知的道路?你们往何处去?” 他说道,

​Qui genus?3 Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?

“你们是什么种族?家乡在何处?你们来此是带来和平还是武力?”

115

​Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta

这时,父亲埃涅阿斯从高高的船尾这样说道,

​paciferaeque manu ramum praetendit olivae:

并用手伸出一枝代表和平的橄榄枝:

​Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,

“你看到的是特洛伊人,和对拉丁人敌对的武器,

​quos illi bello profugos egere superbo.

拉丁人通过傲慢的战争驱逐了我们这些流亡者。

​Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos

我们寻找埃万德鲁斯。请带去这句话,并说达尔达尼亚

120

​Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.

被选出的领袖们已经到来,请求结盟的武装。”

​Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:

帕拉斯被如此伟大的名字所震颤,惊愕不已:

​Egredere o quicumque es ait coramque parentem

“请下来吧,无论你是谁,” 他说道, “亲自向我的父亲

​adloquere ac nostris succede penatibus hospes.

说话,并作为客人进入我们的家园。”

​excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.

他用手迎接他,紧紧握着他的右手不放。

125

​Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.

他们向前走去,进入圣林,离开了河流。

​Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:

这时埃涅阿斯用友好的言语对国王说道:

​Optume Graiugenum,4 cui me Fortuna precari

“希腊子嗣中最杰出的人啊,命运要我向你祈求,

​et vitta comptos voluit praetendere ramos,​non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas

并向你伸出饰有彩带的橄榄枝。

130

​quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;

我绝没有因为你是达那奥伊人的领袖、阿尔卡迪亚人, 且从血统上与阿特柔斯的两子相连而感到恐惧;

+额外标记:8.130 (译文中插入了原文没有的标记,已并入本节)

​sed mea me virtus et sancta oracula divom

而是我的德行、神明圣洁的启示、

​cognatique patres, tua terris didita fama,

我们同源的父辈、以及你传遍大地的声名,

​coniunxere tibi et fatis egere volentem.

将我与你紧密相连,并由命运驱使我甘愿前来。

​Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,

达尔达诺斯,伊利奥斯城最初的父亲和奠基者,

135

​Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,

正如希腊人所言,为阿特拉斯之女埃莱克特拉所生,

​advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas

他来到了特洛伊人这里;最伟大的阿特拉斯生了埃莱克特拉,

​edidit, aetherios umero qui sustinet orbes

正是他用肩膀支撑着天球。

​vobis Mercurius pater est, quem candida Maia

对你们而言,墨丘利是父亲,美丽的迈亚

​Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;

在库勒涅冷冽的山顶上怀了他并将其诞下;

140

​at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,

而迈亚,如果我们对所听闻的事情有任何信任的话,阿特拉斯,

​idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.

同一位支撑着天界星辰的阿特拉斯生了她。

​Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.

如此,我们两家的一族从同一血脉中分流而出。

​His fretus non legatos neque prima per artem

凭仗着这些,我没有派遣使节,也没有通过计谋

​temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque

对你进行最初的试探:我自己,我自己献出了我自己的生命,

145

​obieci caput et supplex ad limina veni.

作为乞求者来到了你的门前。

​Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello

那用残酷战争追击你的同一个达乌尼亚民族,

​insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,

也在追击我们;他们相信如果驱逐了我们,就没有任何东西能阻碍他们

​quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant

将整个赫斯佩里亚完全置于他们的轭下,

​et mare quod supra teneant quodque adluit infra.

并统治上方的海以及洗刷下方的海。

150

​Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello

接受并给予信义吧:我们有在战争中强健的

​pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.

胸怀,我们有气概,和在行动中得到检验的青年。”

​Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis

埃涅阿斯说完了。对方早已用目光审视着说话者的面容、

​iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.

眼睛以及整个身体。

​Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum,

接着他这样简短地回答: “特洛伊人中最勇敢的人啊,我是多么

155

​accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis

乐意地接纳并认出你!我是多么回忆起你父亲的话语、

​et vocem Anchisae magni voltumque recordor!

伟大的安喀塞斯的声音和面容!

​Nam memini Hesionae visentem regna sororis

因为我记得,拉奥墨冬之子普里阿摩斯在探访他姐姐赫西俄涅的王国、

​Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,

前往萨拉米斯时,曾继续前行

​protinus Arcadiae gelidos invisere finis.

探访了阿尔卡迪亚冷冽的边境。”

语法注4 条
  1. 8.84tibi enim

    此处的 enim 并非因果连词(“因为”),而是起强调、肯定作用的语气助词,加强人称代词的语气:“正是给你,给你”。

  2. 8.86quam longa est

    与前置词 ea... nocte 连用的习惯性关系从句,意为“只要那一夜还在持续,整夜”。

  3. 8.114Qui genus?

    名词 genus(种族)作为关系宾格(希腊式宾格)使用,意为“关于种族,你们是什么人?”。

  4. 8.127Graiugenum

    第一变格名词复数属格的古风缩略形式(以 -um 代替缩写前的 -arum),维吉尔以此古语来增加诗歌的庄严与优雅。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:8.81-8.159