← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§5.793-5.871

涅普图努斯的庇佑与舵手帕里努尔斯坠海

接受维纳斯恳求的涅普图努斯承诺了船队的安全并抚平海面。启航后,舵手帕里努尔斯抵制睡神的诱惑却最终被催眠坠海,阿涅阿斯深切哀悼这位朋友。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
793

​Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis1

“看哪,她甚至通过恶行驱使特洛伊的母亲们,

​exussit foede puppes, et classe subegit

丑恶地烧毁了船只,并因失去船队而强迫

795

​amissa socios ignotae linquere terrae.

同伴们被留在一个未知的土地上。

​Quod superest,2 oro, liceat dare tuta per undas

至于剩下的部分,我祈求,允许他们安全地穿过波涛

​vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:

向你扬帆,允许他们到达劳伦特的蒂贝里斯河:

​si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.

如果我所求的是被允许的,如果命运女神们赐予他们那些城墙。”

​Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:

随后,萨图尔努斯之子,深海的征服者,说出了这些话:

800

​Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,

“西塞蕾亚啊,你完全应该信任我的领地,

​unde genus ducis: merui quoque; saepe furores

因为你正是从这里起源;我也当之无愧;我曾常常

​compressi, et rabiem tantam caelique marisque.

平息狂风,以及天空与海洋的如此巨大的狂澜。

​Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,

而在陆地上,我以克桑托斯和西莫伊斯为证,

​Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles

对你那阿涅阿斯的关怀也同样不减。当阿喀琉斯

805

​exanimata sequens impingeret agmina muris,

追击精疲力竭的特洛伊军队并将其逼上城墙时,

​milia multa daret leto, gemerentque repleti

他将数千人送往死亡,充溢的河流也发出呻吟,

​amnes, nec reperire viam atque evolvere posset

克桑托斯河甚至无法找到出路,无法将自己流泻

​in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti

入海,那时我用空心的云彩,将与英勇的佩琉斯之子

​congressum Aenean3 nec dis nec viribus aequis

交战的阿涅阿斯夺走,即便当时神明和力量都不对等,

810

​nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo

尽管我渴望将我亲手建造的、

​structa meis manibus periurae moenia Troiae.

那背信弃义的特洛伊城墙从根基上倾覆。

​Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.

现在,我也同样坚守着同样的意志:消除你的恐惧。

​Tutus, quos optas, portus accedet Averni.

他将安全地到达你所向往的阿韦尔纳斯港口。

​Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;

只会有一人,你将在深渊中寻找他失去的身影;

815

​unum pro multis dabitur caput.

一个生命将为了许多人而献出。”

​His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,

他用这些话安抚了女神快乐的胸膛后,

​iungit equos auro genitor, spumantiaque addit

父亲用黄金套上骏马,将泡沫飞溅的

​frena feris, manibusque omnes effundit habenas.

缰绳戴在野兽身上,并用双手松开了所有的缰绳。

​Caeruleo per summa levis volat aequora curru;

他乘着蔚蓝的战车在水面上轻盈飞驰;

820

​subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti

波涛退去,在雷鸣般的车轴下,

​sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.

膨胀的海面变得平坦,乌云飞离广阔的晴空。

​Tum variae comitum facies, immania cete,

随后出现了各种伴侣的形象,巨大的海怪,

​et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,

格劳科斯的年迈合唱队,伊诺之子帕莱蒙,

​Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;

以及敏捷的特里同,还有福尔克斯的全部军势;

825

​laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,

左侧占据着忒提斯、梅利特以及少女帕诺佩阿,

​Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

尼萨埃、斯皮奥、塔利亚和库莫多塞。

​Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim

这时,父亲阿涅阿斯那悬着的内心

​gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes

被一波波甘美的快乐所充溢:他立即命令所有人

​attolli malos, intendi brachia velis.

迅速竖起桅杆,在帆桁上拉紧风帆。

830

​Una omnes fecere pedem4 pariterque sinistros,

大家一齐拉紧帆脚索,同时

​nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent

一会儿松开左边,一会儿松开右边的帆角;他们一齐转动

​cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.

并回转高耸的桅角;顺风带送着船队。

​Princeps ante omnes densum Palinurus agebat

作为首领的帕里努尔斯在最前面引导着密集的

​agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.

船队;其他人被命令跟随着他的航线。

835

​Iamque fere mediam caeli Nox humida metam

现在,潮湿的黑夜已几乎到达了天空的中点;

​contigerat; placida laxabant membra quiete

水手们躺在坚硬的座位上,在船桨下,

​sub remis fusi per dura sedilia nautae:

舒展肢体,在平静的安宁中休息:

​cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris

这时,轻盈的睡神从天上的星辰降临,

​aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,

拨开黑暗的空气,驱散了阴影,

840

​te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans

寻找着你,帕里努尔斯,给你,无辜的人,带去悲伤的梦;

​insonti; puppique deus consedit in alta,

神在高的船尾坐下,

​Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:

化身成波尔巴斯的样子,口中吐出这样的言语:

​Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;

“亚苏斯之子帕里努尔斯,大海自己正带着船队;

​aequatae spirant aurae; datur hora quieti.

微风均匀地吹拂;时间已留给安宁。

845

​Pone caput, fessosque oculos furare5 labori:

低下头,从劳苦中偷走你疲惫的双眼吧:

​ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.

我自己会替你承担一会儿你的职责。”

​Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:

帕里努尔斯几乎没有抬起眼睛,对他说:

​Mene salis placidi voltum fluctusque quietos

“你难道命令我忽视平静的海面和安静的波涛吗?

​ignorare iubes? Mene huic confidere monstro?

你难道让我信任这个怪物?

850

​Aenean credam6 quid enim fallacibus auris

我怎能将阿涅阿斯托付给欺诈的微风

​et caelo, totiens deceptus fraude sereni?

和天空,我已被这晴朗的诡计欺骗了太多次?”

​Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens

他正说着这些话,紧紧握着舵

​nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.

绝不放开,眼睛始终仰望着星空。

​Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,

看哪,神把沾满勒忒忘川露水、

855

​vique soporatum Stygia, super utraque quassat

并被斯提克斯神力催眠的树枝,在后者的双侧

​tempora, cunctantique natantia lumina solvit.

太阳穴上晃动,使他那抗拒的、游离的眼睛放松下来。

​Vix primos inopina quies laxaverat artus,

出乎意料的安宁刚刚放松了他最先的部分肢体,

​et super incumbens cum puppis parte revolsa,

神便俯身压上,连同船尾撕裂的一部分

​cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas

和舵一起,将他投入清澈的波涛中,

860

​praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;

使他头朝下坠落,空自多次呼喊着同伴;

​ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.

神自己作为长着翅膀的生灵,飞向稀薄的空气中。

​Currit iter tutum non secius aequore classis,

船队在海面上安全地继续航行,

​promissisque patris Neptuni interrita fertur.

无所畏惧地因父亲涅普图努斯的承诺而前行。

​Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,

现在,船队已经接近了塞壬的礁石,

865

​difficiles quondam multorumque ossibus albos,

那曾是艰难的、因许多人的骨头而白茫茫的地方,

​tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:

那时,嘶哑的礁石在持续不断的盐水中远远地鸣响:

​cum pater amisso fluitantem errare magistro

当父亲感觉到漂浮的船因失去舵手而偏离航向,

​sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,

他便亲自在夜间的波涛中驾驶着船只,

​multa gemens, casuque animum concussus amici

深深地叹息,内心因朋友的厄运而震动:

870

​O nimium caelo et pelago confise sereno,

“噢,过分信任温和的天空与大海的人啊,

​nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!

帕里努尔斯,你将赤裸地躺在未知的沙滩上!”

语法注6 条
  1. 5.793Troianis matribus actis

    夺格绝对结构,表示方式或原因:“特洛伊母亲们被(朱诺的愤怒)驱使着”。

  2. 5.796Quod superest

    带有中性关系代词的惯用句式:“至于残存的部分(特洛伊人/船只)”,指代阿涅阿斯船队的余部。

  3. 5.809congressum Aenean

    congressum 是异态动词 congredior 的完成分词,修饰宾格 Aenean(“与[阿喀琉斯]交战的阿涅阿斯”)。

  4. 5.830fecere pedem

    航海术语。facere pedem 意为调整帆脚索(附在帆下角处的绳索)以迎风航行。

  5. 5.845furare

    异态动词 furor(偷窃)的第二人称单数命令。labori 是表示剥夺/分离的与格(“从劳苦中偷走[双眼]”)。

  6. 5.850Aenean credam

    credam 是考虑/疑问虚拟式(“我难道要托付吗...?”)。Aenean 是希腊语式宾格单数形式。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:5.793-5.871