← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§5.716-5.792

建立阿凯斯塔与出航及维纳斯的祈求

阿涅阿斯听从纳乌特斯和父亲安喀塞斯亡灵的建议,将留在西西里的人与继续旅程的人分开。在建立新城阿凯斯塔后,特洛伊人启程前往意大利,维纳斯则向涅普图努斯祈求他们航行的安全。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
716

​et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,

挑选出你们当中所有虚弱且畏惧危险的人,

​delige, et his habeant terris sine1 moenia fessi:

让这些疲惫的人们在这些土地上拥有属于他们的城墙;

​urbem appellabunt permisso nomine Acestam.

在得到你的许可后,他们将把这座城市命名为阿凯斯塔。

​Talibus incensus dictis senioris amici,

阿涅阿斯被年长朋友的这番话所打动,

720

​tum vero in curas animo diducitur omnes.

他的心灵确实被卷入了各种忧虑之中。

​Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:

黑夜乘着双轮战车升起,笼罩了天空;

​visa dehinc caelo facies delapsa parentis

随后,父亲安喀塞斯的面容仿佛从天而降,

​Anchisae subito tales effundere2 voces:

突然倾吐出这样的言语:

​Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,

“儿子啊,在我的生命尚存之时,你比我的生命更令我珍爱;

725

​care magis, nate, Iliacis exercite fatis,

儿子啊,你曾饱受特洛伊命运的磨砺。

​imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem

我是奉朱庇特的命令来到这里的,他使船队摆脱了火焰,

​depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.

并终于在辽阔的高天之上怜悯了你。

​Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes

听从纳乌特斯长老现在给你的极好建议吧:

​dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,

带着选拔出的青年,那些最勇敢的人,

730

​defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu

前往意大利;在拉提乌姆,你必须征服一个坚韧且生活粗犷的民族。

​debellanda tibi Latio est.3 Ditis tamen ante

但在那之前,你必须先前往冥王迪斯的地下居所,

​infernas accede domos, et Averna per alta

穿过深邃的阿韦尔纳斯,寻求与我的会面,儿子。

​congressus pete, nate, meos. Non me impia namque

因为不敬的塔尔塔罗斯和悲哀的阴影并没有留住我,

​Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum

我居住在敬虔者令人愉悦的集会地和埃里西翁。

735

​concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla

纯洁的西比拉将用黑色牲畜的大量鲜血引导你前往:

​nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:

在那里你将了解你所有的后代,以及你将被赋予怎样的城墙。

​tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.

现在,告别吧:潮湿的黑夜正在转过它中途的轨迹,

​Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,​et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.

而无情的黎明已用它喘息着的骏马向我吹气。”

740

​Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.

他说完,便像一缕青烟般消散在稀薄的空气中。

​Aeneas, Quo deinde ruis, quo proripis? inquit,

阿涅阿斯说:“你现在急着要去哪,又要奔向何方?

​Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?

你在躲避谁,或者谁将你从我们的怀抱中隔开?”

​Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,

他一边说着,一边拨开灰烬,重新唤醒沉睡的火种,

​Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae

并以虔诚的麦粉和盛满香烛的香炉,

745

​farre pio et plena supplex veneratur acerra.

俯首敬拜帕加马的家神和洁白韦斯塔的内殿。

​Extemplo socios primumque arcessit Acesten,

他随即召集同伴,首先召来阿凯斯特斯,

​et Iovis imperium et cari praecepta parentis

向他们告知朱庇特的命令和慈父的教诲,

​edocet, et quae nunc animo sententia constet.

以及他心中现在确立的决定。

​Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.

计划毫无拖延,阿凯斯特斯也没有拒绝命令。

750

​Transcribunt urbi matres, populumque volentem

他们把母亲们登记在城市里,并安顿下自愿留下的人,

​deponunt, animos nil magnae laudis egentes.

即那些不渴求伟大荣耀的心灵。

​Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt

他们自己更新了坐板,并将被火焰吞噬的

​robora navigiis, aptant remosque rudentesque,

木材重新安装在船上,配齐了船桨和缆绳,

​exigui numero, sed bello vivida virtus.

虽然人数稀少,但却拥有可用于战争的蓬勃勇气。

755

​Interea Aeneas urbem designat aratro

其间,阿涅阿斯用犁划出城市的边界,

​sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam

并以抽签分配住宅;他命令这里成为伊利乌姆,

​esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,

这些地方成为特洛伊。特洛伊人阿凯斯特斯为他的王国感到高兴,

​indicitque forum et patribus dat iura vocatis.

他设立了广场,并召集长老制定法律。

​Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes

随后,在靠近星辰的埃里克斯山顶上,一座圣所

760

​fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos

为伊达利亚的维纳斯建立,并且为安喀塞斯的陵墓

​ac lucus late sacer additur Anchiseo.

配备了祭司和一片广阔、神圣的树林。

​Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris

现在,全体人民已经宴饮了九天,祭坛上

​factus honos: placidi straverunt aequora venti,

也献上了敬意:温和的风抚平了海面,

​creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.

频繁吹拂的南风再次召唤他们前往深海。

765

​Exoritur procurva ingens per litora fletus;

在弯曲的广阔海岸上响起了巨大的哭声;

​complexi inter se noctemque diemque morantur.

他们彼此拥抱,度过了白天和黑夜。

​Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam

现在,连那些曾经觉得海洋的容貌

​visa maris facies et non tolerabile nomen,

极其狂暴、其名难以容忍的母亲和男子们,

​ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.

也渴望出发,并甘愿承受航行的一切劳苦。

770

​Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis,

善良的阿涅阿斯用友好的言语安慰他们,

​et consanguineo lacrimans commendat Acestae.

并流着泪将他们托付给同族的阿凯斯特斯。

​Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam

随后,他命令为埃里克斯宰杀三头牛犊,为风暴之神宰杀一只母羊,

​caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.

并按顺序解开缆绳。

​Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,

他自己头上缠着修剪过的橄榄叶,

775

​stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos

独自站在船首拿着祭盏,将内脏

​proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.

抛入咸涩的波涛中,并倾倒清澈的美酒。

​Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.

从船尾升起的风尾随着出发的他们。

​Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.

同伴们竞相拍击海水,横扫海面。

​At Venus interea Neptunum exercita curis

然而其间,忧心忡忡的维纳斯向涅普图努斯

780

​adloquitur, talesque effundit pectore questus:

倾诉,并从胸中倾吐出这样的悲叹:

​Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus

“朱诺沉重的愤怒和无法满足的心灵

​cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;

迫使我,涅普图努斯,向你作尽一切乞求;

​quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,

这愤怒既不因岁月的流逝而减弱,也不因任何虔敬而平息,

​nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.

也不因朱庇特的命令和命运的挫折而安静下来。

785

​Non media de gente Phrygum exedisse nefandis

对她来说,用无法言喻的仇恨从弗里吉亚民族的腹地

​urbem odiis satis est, nec poenam traxe4 per omnem:

吞噬掉整座城市还不够,将他们置于所有刑罚中也还不够:§

​reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae

她还要追猎特洛伊的余部,连被毁灭者的灰烬和骨头都不放过:

​insequitur: causas tanti sciat illa furoris.

让她自己去明白这般狂暴的原因吧。

​Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis

最近在利比亚的海浪上,你亲自为我作证

790

​quam molem subito excierit: maria omnia caelo

她突然掀起了怎样的风浪:她将所有的海水与天空

​miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,

混淆在一起,徒劳地依仗着埃奥利斯的暴风雨,

​in regnis hoc ausa tuis.

竟敢在你的领地里做出如此大逆不道的事。”

语法注4 条
  1. 5.717sine

    动词 sinere(允许、让)的命令式。后接虚拟语气 habeant,省略了 ut,意为“允许他们拥有(让他们拥有)”。

  2. 5.723effundere

    虽然可以解释为以 facies(面容)为主语的“历史不定式”,但在语法上,将其视为依附于直前动词 visa [est] 的不定式句,译为“似乎倾吐出”,显得更为顺畅。

  3. 5.731debellanda tibi Latio est

    debellanda [est] 是表示必要性或义务的动形容词(未来被动分词)句型。行为者由与格 tibi 表示,Latio 是表示地点的夺格(省略了介词 in),意为“在拉提乌姆”。

  4. 5.786traxe

    完成时主动不定式 traxisse 的诗歌体缩略形(syncope)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:5.716-5.792