← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§4.1-4.80

狄多的爱恋与安娜的劝告

狄多深受对埃涅阿斯的炽热爱情所苦,在内心深处的爱意与对亡夫的贞洁誓言之间剧烈挣扎。在妹妹安娜的劝说下,她决定接受这段感情以期建立迦太基与特洛伊的联盟,却也因此陷入了无法自拔的狂热情网中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​At regina gravi iamdudum saucia cura

然而,女王早已因沉重的忧虑而受伤,

​volnus alit venis, et caeco carpitur igni.1

在血管中滋养着伤口,并被无形的火焰所吞噬。

​Multa viri virtus animo, multusque recursat

那男子的诸多美德,以及他那部族的诸多

​gentis honos: haerent infixi pectore voltus

荣耀,屡屡重现于她的心头。他的容貌与

5

​verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

言语深刻在她的胸中,忧虑不给她的肢体带来温和的安宁。

​Postera Phoebea lustrabat lampade terras,

次日,曙光女神用斐勃斯的火炬照亮大地,

​umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

并已从天空中驱散了潮湿的阴影,

​cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

这时,神志迷乱的她对志同道合的妹妹如此说道:

​Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

“妹妹安娜啊,是什么样的梦境让我悬心、令我惊恐!

10

​Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

这是哪位新来的客人在我们的住所歇脚,

​quem sese ore ferens,2 quam forti pectore et armis!

他展现出的容貌何等高贵,胸襟与武功何等坚毅!

​Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

我确信——这不是虚妄的信念——他是神明的后代。

​Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille

恐惧证明了卑劣的灵魂。哀哉,他曾被怎样的

​iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!

命运所折磨!他所歌唱的历尽艰险的战争又是何等惨烈!

15

​Si mihi non animo fixum immotumque sederet,

如果我心中没有确立下坚定不移的决心,

​ne cui me vinclo vellem sociare iugali,

不愿再与任何人结下婚姻的纽带,

​postquam primus amor deceptam morte fefellit;

自从最初的爱人因死亡而欺骗、背弃了迷茫的我;

​si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

如果我没有对洞房和婚礼火炬感到极度厌倦,

​huic uni forsan potui3 succumbere culpae.

也许我可能会屈服于这唯一的一桩过错之中。

20

​Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei

安娜啊,因为我向你坦白,自从我可怜的丈夫西开乌斯去世,

​coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,

家神之所因兄弟的杀戮而染满鲜血以来,

​solus hic inflexit sensus, animumque labantem

唯有此人动摇我的情感,并推动了我那动摇的

​impulit: adgnosco veteris vestigia flammae.

心灵:我认出了昔日火焰的痕迹。

​Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,4

但我宁愿深渊的大地先为我裂开,

25

​vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

或者全能的父亲用雷电将我打入阴间,

​pallentis umbras Erebi noctemque profundam,

入那埃瑞玻斯苍白的幽影和深沉的黑夜之中,

​ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.

贞洁神啊,在我不顾你、违背你的戒律之前。

​Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

那最初将我与他结合在一起的人,已经夺去了

​abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.

我的爱;让他自己保留着它,并在坟墓中守护它吧。”

30

​Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

她如此说完,涌出的泪水浸湿了她的衣襟。

​Anna refert: O luce magis dilecta sorori,

安娜回答道: “噢,比生命之光更得妹妹疼爱的姐姐啊,

​solane perpetua maerens carpere iuventa,

难道你要在长久的青春中独自哀伤度日,

​nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?

既不晓得可爱的子嗣,也不懂得维纳斯的恩赐吗?

​Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?5

你以为骨灰或入土的亡魂会关心这些吗?

35

​Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,

诚然:昔日当你哀痛之时,没有任何求婚者能动摇你,

​non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas

无论是在利比亚,还是此前在推罗;伊阿尔巴斯被拒绝,

​ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

以及其他那些由凯旋繁盛的非洲大地

​dives alit: placitone etiam pugnabis amori?

所孕育的领袖们;难道对于这合意的爱情,你也要抗拒吗?

​Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?

难道你忘了,你是在谁的土地上定居下来的吗?

40

​Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,

这一边是盖图利人的城镇——他们在战争中是不可战胜的种族,

​et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;

还有不羁的努米底亚人将我们包围,以及险恶的苏尔特浅滩;

​hinc deserta siti regio, lateque furentes

那一边则是因干渴而荒废的荒漠,以及四处肆虐的

​Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,

巴尔卡人。我又何必提及推罗正在兴起的战争,

​germanique minas?

以及你兄弟的威胁?

45

​Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

我确信,正是在神明的指引和朱诺的庇护下,

​hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

特洛伊的船只才得以顺风驶来此地。

​Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna

姐姐啊,若结下这样的姻缘,你将看到怎样的一座城市,看到怎样的王国

​coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

由此兴起!在特洛伊人武力的协同下,

​Punica se quantis attollet gloria rebus!

迦太基的荣耀将随同何等伟大的功业一同飞跃!

50

​Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

你只需向神明祈求宽恕,在献祭致意之后,

​indulge hospitio, causasque innecte morandi,

尽情款待客人,并编造一些留客的借口,

​dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,

趁着海上冬日未尽、多雨的猎户座正肆虐,

​quassataeque rates, dum non tractabile caelum.

船只受损,而天候依然恶劣之时。”

​His dictis incensum animum inflammavit amore,

这些话让迪多本已炽热的心更加燃起爱火,

55

​spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.

并给她动摇的心灵带来了希望,消除了她的羞耻。

​Principio delubra adeunt, pacemque per aras

首先,她们走向神殿,在祭坛前祈求

​exquirunt; mactant lectas de more bidentis

神明的宽恕;她们依循惯例,将挑选出来的两岁绵羊

​legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

献祭给制定法律的刻瑞斯、斐勃斯以及父神利埃乌斯,

​Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.

尤其是献给主管婚姻纽带的朱诺。

60

​Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido

最美丽的迪多亲自用右手执着奠酒杯,

​candentis vaccae media inter cornua fundit,

倾注在洁白牝牛的两角之间,

​aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

或者在神像面前,在肥沃的祭坛旁踱步,

​instauratque diem donis, pecudumque reclusis

并用祭礼使每一天焕然一新,她专注地凝视着剖开的

​pectoribus inhians spirantia consulit exta.

牲畜胸膛,探寻那仍在呼吸的内脏以求神意。

65

​Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,

哀哉,先知们无知的心灵!誓愿与神殿

​quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas

对一个陷于疯狂的人有何助益?其间,温柔的火焰正吞噬着骨髓,

​interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.

而那沉默的伤口在她的胸口下跳动。

​Uritur infelix Dido, totaque vagatur

不幸的迪多备受煎熬,在整座城里

​urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,

疯狂地游荡,正像一只被射中箭的雌鹿,

70

​quam procul incautam nemora inter Cresia fixit

在克里特岛的森林中,一个牧人手持武器在远处将毫无防备的它

​pastor agens telis, liquitque volatile ferrum

射中,并将那飞行的铁镞留在了它的体内,

​nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat

自己却毫不知情;雌鹿在逃跑中穿过迪克特的

​Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.

森林与原野;致命的箭杆依然紧紧插在它的肋旁。

​Nunc media Aenean secum per moenia ducit,

现在,她带着埃涅阿斯在城墙中穿行,

75

​Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;

向他展示西顿的财富以及建好的城市;

​incipit effari, mediaque in voce resistit;

她欲言止,话语说到一半便停顿了下来;

​nunc eadem labente die convivia quaerit,

现在,随着暮色降临,她又要求举行同样的宴会,

​Iliacosque iterum demens audire labores

并近乎疯狂地再次请求倾听特洛伊的苦难,

​exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.

并再度专注地凝视着叙述者的双唇。

80

​Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim

随后,当众人散去,而暗淡的月光又轮流地

语法注5 条
  1. 4.2caeco... igni

    可以解释为“无形的/隐秘的火”或“盲目的火(盲目的激情)”。本译文考虑到迪多在心中隐藏激情的处境,将其理解为他人看不见、深藏于内心的“隐秘的火”。

  2. 4.11quem sese ore ferens

    quem 为关系代词,在此起感叹作用。sese ferens(字面意为“展现自身”)与夺格 ore(容貌、神态)连用,表示“他的容貌展现得何等高贵”。

  3. 4.19potui

    该句是一个虚拟条件句(条件从句中使用了虚拟式未完成过去时 sederet 和过去完成时 fuisset),但主句却使用了直陈式完成时 potui。在拉丁语中,表示能力或义务的动词(如 possum)在虚拟条件句的主句中经常使用直陈式过去时或完成时,以更生动地表达原本可能发生的行为。

  4. 4.24optem prius ima dehiscat

    optem 是表示温和愿望或潜在可能的现在时虚拟式(第一人称单数),意为“我宁愿”。其后直接引导不带连词 ut 的从属虚拟式 dehiscat 和 adigat(第25行)。

  5. 4.34Id cinerem aut Manis credis curare sepultos

    这是隶属于 credis 的“宾格加不定式”结构。其中 cinerem aut Manis... sepultos 作不定式的逻辑主语,而代词 id(指代生者的贞洁与顾虑)则是不定式 curare 的直接宾语。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:4.1-4.80