← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§2.157-2.240

拉奥孔之死与特洛伊木马入城

特洛伊人相信了西农的谎言,决定将木马运入城内,尤其是当拉奥孔因曾向木马投枪而与其子一同被两条巨蛇咬死后,市民将此视为神罚,合力拆毁城墙,将木马迎入城市中心。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
157

​fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,1

“对我而言,解除希腊人神圣的誓言是符合神法的,

​fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,

憎恨他们、并将他们所隐瞒的一切暴露于阳光之下

​si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.

也是被允许的;我不再受祖国任何法律的约束。

160

​Tu modo promissis maneas, servataque serves

特洛伊啊,只要你固守承诺,在被救之后,保全你的信义,

​Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.

如果我带回真话,如果我给予你巨大的报答。

​Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli

希腊人所有的希望和对已开始战争的信心,

​Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo

一直都建立在帕拉斯的帮助之上。然而,自那不敬的

​Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,

狄奥墨得斯与罪恶的策划者尤利西斯

165

​fatale adgressi sacrato avellere templo

企图从神圣的殿堂中夺走那决定命运的帕拉迪姆,

​Palladium, caesis summae custodibus arcis,

在杀害了卫城最高处的守卫之后,

​corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis

他们夺走了神圣的雕像,并用沾满鲜血的手

​virgineas ausi divae contingere vittas;

胆敢触摸女神那纯洁的头饰饰带;

​ex illo fluere ac retro sublapsa referri2

从那时起,希腊人的希望开始消逝,如同退潮般倒退,

170

​spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.

他们的力量崩溃了,女神的心也转了过去。

​Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.

特里托尼亚用毫无疑问的异象显示了这些征兆。

​Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae

雕像刚被安放在营地里,它那圆睁的双目中

​luminibus flammae arrectis, salsusque per artus

便燃起了闪烁的火焰,咸涩的汗水

​sudor iit, terque ipsa solo—mirabile dictu—

浸透了它的肢体,甚至——说来令人惊奇——它自己三次从地上

175

​emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.

跃起,手中拿着盾牌和颤动的长枪。

​Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,

卡尔卡斯随即预言必须乘船逃离海洋,

​nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,

且用希腊人的武器无法摧毁特洛伊,

​omina ni repetant Argis, numenque reducant,

除非他们在阿尔戈斯重新寻求神谕,并带回

​quod pelago et curvis secum avexere carinis.

他们用弯曲的船只越过海洋带走的那尊神明。

180

​Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,

而现在,他们乘风前往家乡迈锡尼,

​arma deosque parant comites, pelagoque remenso

也是为了准备武器和作为同伴的神明,在重新跨越海洋之后,

​improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.

他们会出其不意地出现在这里:卡尔卡斯就是这样解释神谕的。

​Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso

他们受到警告,为了替代帕拉迪姆,为了替代受损的神明,

​effigiem statuere, nefas quae triste piaret.

建造了这尊雕像,以赎他们悲惨的罪孽。

185

​Hanc tamen immensam Calchas attollere molem

然而,卡尔卡斯命令用编织的木料把这巨大的重物

​roboribus textis caeloque educere iussit,

筑得高耸,直至伸入天空,

​ne recipi portis, aut duci in moenia possit,

使它无法被城门接纳,也无法被拉进城墙内,

​neu populum antiqua sub religione tueri.

也不能在古老的信仰庇护下保护人民。

​Nam si vestra manus violasset dona Minervae,3

因为如果你们的手玷污了密涅瓦的礼物,

190

​tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum

那么巨大的毁灭(愿神明先把这个预兆转到

​convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;

卡尔卡斯自己身上!)将会降临在普里阿摩斯的帝国和弗里吉亚人身上;

​sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,

但如果它由你们的手登上了你们的城市,

​ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello

亚洲就会自发地带着大军逼近佩洛普斯的城墙,

​venturam, et nostros ea fata manere nepotes.

而那样的命运将等待着我们的后代。”

195

​Talibus insidiis periurique arte Sinonis

通过这些阴谋和背誓者西农的伎俩,

​credita res, captique dolis lacrimisque coactis,

事情被相信了,我们被诡计和被迫流下的眼泪所俘获,

​quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,

无论是狄奥墨得斯,还是拉里萨的阿喀琉斯,

​non anni domuere decem, non mille carinae.

十年的岁月,或是千只战船,都没能屈服的我们。

​Hic aliud maius miseris multoque tremendum

在这里,另一个更大且对可怜的人们来说更加

200

​obicitur magis, atque improvida pectora turbat.

可怕的事件发生了,它扰乱了他们毫无防备的心灵。

​Laocoön, ductus Neptuno sorte sacerdos,

拉奥孔,抽签被选为尼普顿的祭司,

​sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.

正在庄严的祭坛旁宰杀一头巨牛。

​Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta—

然而看啊,两只巨蛇从特内多斯岛出发,穿过平静的深海——

​horresco referens—immensis orbibus angues

我叙述时仍感战栗——带着巨大的身体

205

​incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;

盘踞于海面,并并排向岸边游来;

​pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque

它们在波涛中抬起的胸脯和血红色的

​sanguineae superant undas; pars cetera pontum

冠毛高出水面;其余部分在身后掠过

​pone legit, sinuatque immensa volumine terga.

海面,并用巨大的身躯弯曲成波浪形的背脊。

​Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant,

海水因泡沫而轰鸣;它们现在已登上了陆地,

210

​ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,4

燃烧的眼睛里充斥着鲜血与火焰,

​sibila lambebant linguis vibrantibus ora.

用颤动的舌头舔着发出咝咝声的口。

​Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo

看到这一幕,我们面无血色地四处逃散;它们以坚定的路线

​Laocoönta petunt; et primum parva duorum

直奔拉奥孔而去;首先是两条蛇分别缠绕住了

​corpora natorum serpens amplexus uterque

他两个儿子的娇小身躯,

215

​implicat, et miseros morsu depascitur artus;

并用撕咬吞噬着他们可怜的肢体;

​post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem

然后,它们抓住了前来救援并手持武器的拉奥孔本人,

​corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam

用巨大的鳞盘将他死死缠住;现在,

​bis medium amplexi, bis collo squamea circum

它们已经两次缠绕了他的腰部,两次将鳞状的背脊

​terga dati,5 superant capite et cervicibus altis.

围在头颈周围,它们用头部和高耸的脖子俯视着他。

220

​Ille simul manibus tendit divellere nodos,

他同时试图用双手去扯开蛇结,

​perfusus sanie vittas atroque veneno,

他的饰带被血脓和黑色的毒液浸透,

​clamores simul horrendos ad sidera tollit:

同时他向着星空发出可怕的惨叫:

​quales mugitus, fugit cum saucius aram

那惨叫就像是一头受伤的公牛逃离祭坛,

​taurus, et incertam excussit cervice securim.

并从脖子上甩掉那砍得不准的斧头时的咆哮。

225

​At gemini lapsu delubra ad summa dracones

但那两只巨蛇滑行着逃往最高的庙宇,

​effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,

并奔向凶猛的特里托尼斯的卫城,

​sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.

在女神的脚下和她的圆盾之下隐蔽起来。

​Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis

那时,一种新的恐惧真正潜入所有颤抖的心灵,

​insinuat pavor, et scelus expendisse merentem

人们纷纷传言,拉奥孔罪有应得地赎了他的罪孽,

230

​Laocoönta ferunt, sacrum qui cuspide robur

因为他用枪尖伤害了神圣的橡木,

​laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.

并向其背部投掷了不敬的长枪。

​Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae

他们一齐高呼,必须把雕像迎到神殿,并向女神的

​numina conclamant.

神灵祈祷。

​Dividimus muros et moenia pandimus urbis.

我们拆毁了市墙,敞开了城市的壁垒。

235

​Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum

所有人都在为这项工作做准备,在脚下塞入

​subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo

滚轮,并在脖颈上套上

​intendunt: scandit fatalis machina muros,

麻绳:那充满宿命的机器爬上了城墙,

​feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae

里面孕育着武器。男孩和未婚的女孩在周围

​sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.

唱着圣歌,并因亲手触摸到绳子而感到高兴。

240

​Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.

它进入了,并带着威胁滑入了城市中央。

语法注5 条
  1. 2.157fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura

    在带不定式的结构中,“mihi”是与不变化名词“fas”连用的关系与格(“对我而言是合乎神法的”)。不定式“resolvere”、“odisse”和“ferre”作为主语不定式并列,均受“fas [est]”支配。

  2. 2.169fluere ac retro sublapsa referri

    不定式“fluere”和“referri”是历史不定式,用以代替直说法的过去时动词(未完成过去时),使叙述更加生动。它们在句法上的主语是“spes”。

  3. 2.189si vestra manus violasset dona Minervae

    在此条件句中,过去完成时虚拟语气“violasset”(“violavisset”的缩略形)和“ascendisset”表示与过去事实相反的虚拟条件,而其归结句(apodosis)由于处于间接引语中,因而采用了“对格+不定式”的形式(“futurum [esse]”, “venturam [esse]”)。

  4. 2.210ardentisque oculos suffecti sanguine et igni

    过去分词“suffecti”在此具有中动语态(希腊语中动相)的含义,保留了“oculos”作为关系对格(希腊语式对格),字面意思是“在血与火方面充盈了他们燃烧的双眼”。

  5. 2.218collo squamea circum / terga dati

    短语“circum dati”是词部割裂(tmesis)的例子(代指“circumdati”,意为“环绕、缠绕”)。该动词支配与格的“collo”和用作直接宾语对格的“terga”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:2.157-2.240