← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§11.231-11.307

狄奥墨德斯的拒绝与拉丁努斯的和平提议

拉丁努斯国王召集大会并听取了出使狄奥墨德斯处的使节回报。使节韦努卢斯陈述了狄奥墨德斯的拒绝,后者列举了特洛伊之战后希腊诸英雄的悲惨命运,并极力称赞阿涅阿斯的非凡武勇与虔敬,劝告拉丁人求和,随后拉丁努斯国王也开始劝说民众结束这场无谋之战。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
231

​Deficit1 ingenti luctu rex ipse Latinus.

拉丁努斯国王本人也在巨大的悲痛中丧失了斗志。

​Fatalem Aenean manifesto numine ferri

命中注定的阿涅阿斯正凭着昭然的神意前来,

​admonet ira deum tumulique ante ora recentes.

诸神的愤怒和眼前新起的坟墓正昭示着这一点。

​Ergo concilium magnum primosque suorum

于是,他召集了一次重大的会议,并下令将他子民中的首领们,

235

​imperio accitos alta intra limina cogit.

召集到高耸的宫殿大厅之内。

​olli convenere fluuntque ad regia plenis

他们聚集起来,穿过拥挤的街道,涌向王宫。拉丁努斯坐在他们中间,

​tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo

他是年龄最大者,

​et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.

也是权杖的主宰,脸上却毫无喜色。

​Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,

就在此时,他命令从阿托利亚城市派回的使节们,

240

​quae referant, fari iubet et responsa reposcit

诉说他们带回的信息,并要求他们

​ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,

按顺序陈述所有的答复。接着,全场鸦雀无声,

​et Venulus dicto parens ita farier infit:

韦努卢斯服从命令,开始如此说道:

​Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra

『市民们啊,我们见到了狄奥墨德斯和阿耳戈斯人的营地,

​atque iter emensi casus superavimus omnis

走完旅程,我们战胜了一切险阻,

245

​contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.

并触碰到了那只曾摧毁伊利昂土地的手。

​Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis

他作为加尔加努斯的胜利者,正在亚庇克斯的土地上,

​victor Gargani condebat Iapygis agris.

用他祖国部族的名字建造阿耳古里帕城。

​Postquam introgressi et coram data copia fandi,

在我们进入并获得当面陈述的许可之后,

​munera praeferimus, nomen patriamque docemus,

我们呈上礼物,表明我们的名字和祖国,

250

​qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.

说明是谁发起了战争,以及是什么原因将我们吸引到了阿尔皮。

​Auditis ille haec placido sic reddidit ore:

听完这些,他用平静的口吻如此回答道:

​O fortunatae gentes, Saturnia regna,

「噢,幸福的民族,萨图尔努斯的国度,

​antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos

古老的奥索尼亚人,是怎样的命运扰乱了你们的平静,

​sollicitat suadetque ignota lacessere bella?

劝诱你们去挑战那未知的战争?

255

​Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,

我们所有用刀剑侵害过伊利昂田野的人——

​mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,

我且不提在高墙下因战斗而耗尽的一切,

​quos Simois premat ille viros, infanda per orbem

以及那条西摩伊斯河所吞噬的英豪——已在全世界承受了无可言表的

​supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,

惩罚,并偿还了我们所有的罪债,

​vel Priamo miseranda manus:2 scit triste Minervae

哪怕普里阿摩斯也会对我们这群人产生怜悯:密涅瓦那阴郁的

260

​sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.

星辰知道这一点,欧波亚的礁石以及复仇的卡法雷乌斯也知道。

​Militia ex illa diversum ad litus abacti

自那次战争起,我们被驱逐到不同的海岸,

​Atrides Protei Menelaus adusque columnas

阿特柔斯之子墨涅拉奥斯甚至流亡到了

​exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.

普罗透斯的石柱,奥德修斯则见到了埃特纳的独眼巨人。

​Regna Neoptolemi referam versosque penates

我是否还要提起尼奥普托勒莫斯的王国,以及伊多墨纽斯那

265

​Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?

被颠覆的家神?或是居住在利比亚海岸的洛克里人?

​Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom

迈锡尼人自己,那伟大阿凯亚人的领袖,

​coniugis infandae prima inter limina dextra

在刚跨入大门时就被他那邪恶妻子的右手

​oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.3

杀害:奸夫在被征服的亚洲后方设下了埋伏。

​Invidisse deos,4 patriis ut redditus aris

难道神明竟如此嫉妒,以至于当我回到祖先的祭坛前,

270

​coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?

也不让我见到我所渴望的妻子和美丽的卡吕冬?

​Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,

直至今日,极其可怖的异象依然跟随着我,

​et socii amissi petierunt aethera pennis

我失去的战友们已经插上双翼飞向高空,

​fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum

作为鸟儿在河流上游荡——哀哉,我同胞的

​supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.

悲惨惩罚!——它们用令人泪下的啼鸣填满了悬崖。

275

​Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt

事实上,自从那个

​tempore, cum ferro caelestia corpora demens

时候起,当我疯狂地用钢刀袭击天神的身体,

​adpetii et Veneris violavi volnere dextram.

用伤口玷污了维纳斯的右手时,我就应当预料到这一切了。

​Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:

所以,千万不要,千万不要把我推向这样的战斗:

​nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum

自从帕加马被摧毁后,我与特洛伊人之间就再无任何战事,

280

​Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.

我也不愿回忆起过去的灾难,更不会为此高兴。

​Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,

你们从祖国海岸带给我的那些礼物,

​vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra

还是转送给阿涅阿斯吧。我们曾顶着他那锋利的武器站立,

​contulimusque manus: experto credite, quantus

并且交过手:相信一个亲身经历过的人吧,他是多么有力地

​in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.

挺身御盾,又以何等如暴风雨般的气势投出长枪。

285

​Si duo praeterea talis Idaea tulisset5

如果伊达的土地当初能再孕育出两个

​terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes

这样的男子,达达尼尔人早已主动进军伊纳科斯的城市,

​Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.

而希腊则会因命运的逆转而哀哭。

​Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,

在顽固的特洛伊城墙下所耽搁的一切时间里,

​Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium

希腊人的胜利全凭赫克托耳和阿涅阿斯之手

290

​haesit et in decimum vestigia rettulit annum.

被拖延阻滞,使其脚步退回到了第十个年头。

​Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis

二人在勇气上、在杰出的武备上都同样卓越,

​hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,

但这一位在虔敬上更为领先。让你们的右手结盟吧,

​qua datur; ast armis concurrant arma cavete.

在可行的方式下;但要小心,绝不能兵戎相见。」

​Et responsa simul quae sint, rex optime, regis

『最尊贵的国王啊,您已同时听到了这位国王的答复,

295

​audisti et quae sit magno sententia bello.

以及他在这场大战上的见解。』

​Vix ea legati, variusque per ora cucurrit

使节们话音刚落,在动荡不安的

​Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur

奥索尼亚人中就传开了各种嘈杂的议论:正如岩石阻挡

​cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur

湍急的河流时,封闭的漩涡中发出了轰鸣,

​vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.

邻近的河岸在拍打的波浪中回响。

300

​Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,

一等众人的情绪平静下来,颤动的双唇重归寂静,

​praefatus divos solio rex infit ab alto:

国王便先向神明祈祷,随后从高高的宝座上开口说道:

​Ante equidem summa de re statuisse, Latini,

「拉丁人啊,我确实本希望在此之前就对这件头等大事做出决定,

​et vellem et fuerat melius, non tempore tali

而且那原本也更好,而不是在这样一个

​cogere concilium, cum muros adsidet hostis.

敌军正围困城墙的时刻来召集会议。

305

​Bellum importunum, cives, cum gente deorum

市民们,我们正在与神明的后裔

​invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant

以及无敌的勇士们进行一场不合时宜的战争。没有任何战斗能使他们疲倦,

​proelia: nec victi possunt absistere ferro.

哪怕被击败,他们也无法放下武器。

语法注5 条
  1. 11.231Deficit

    伴随主语 rex ipse Latinus,在语境中意为“(因悲伤过度而)气馁”或“束手无策”。可理解为省略了夺格 animis 等词。

  2. 11.259Priamo miseranda manus

    "Priamo" 为施事与格(dative of agent)或关系与格,意为“连普里阿摩斯都会怜悯的一群人”。这强调了他们悲惨的境遇,以至于昔日的宿敌普里阿摩斯也会产生同情。

  3. 11.268devictam Asiam subsedit adulter

    "devictam Asiam"(被征服的亚洲)转喻指代阿伽门农获得的胜利、战利品,或阿伽门农本人。"subsedit" 是 sub-sideo(伏击、等候)的完成时形式,支配宾格,表示“奸夫(埃癸斯托斯)潜伏着(等待并杀害了被征服亚洲的胜利者)”。

  4. 11.269Invidisse deos

    此处为“惊异/愤慨不定式”(infinitivus indignationis)结构。使用宾格加不定式(deos + invidisse)而不带主格主语,含蓄地表达出一种强烈的愤慨或叹息:“神明竟然嫉妒我(这怎么可能)!”

  5. 11.285Si duo praeterea talis Idaea tulisset

    这是一个过去虚拟条件句的条件从句(protasis),其主句(apodosis)延续至第286行(venisset)和287行(lugeret)。第287行的 lugeret 为未完成过去时虚拟语气,表示过去相反的假设对现在产生的影响(“希腊如今正处于哀悼之中”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:11.231-11.307