← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§11.1-11.78

埃涅阿斯的战利品碑与对帕拉斯的哀悼

埃涅阿斯用梅赞提乌斯的铠甲立起战利品纪念碑,并在向拉丁进军前鼓舞士气。随后,他前往不幸战死的帕拉斯遗体前深切哀悼,并为其筹办了庄严的送葬队伍与仪式。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Oceanum interea surgens Aurora reliquit:

与此同时,升起的奥罗拉离开了大洋。

​Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis1

阿涅阿斯虽然急于给同伴们腾出时间来安葬,

​praecipitant curae turbataque funere mens est,

且他的心灵因丧事而备受困扰,

​vota deum primo victor solvebat Eoo.

作为胜利者,他仍在拂晓时分首先向神明履行了他的誓愿。

5

​Ingentem quercum decisis undique ramis

他将一棵四面砍去枝丫的巨大橡树

​constituit tumulo fulgentiaque induit arma,

立在土丘上,并给它穿上闪亮的铠甲,

​Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,

这就是领袖梅赞提乌斯的战利品,作为献给伟大的战神的凯旋纪念碑。

​bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas

他安放好滴着鲜血的羽冠,

​telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum

以及那人折断的兵刃,和在十二处被击穿、

10

​perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae

被扎透的胸甲,并将青铜盾牌缚在左侧,

​subligat atque ensem collo suspendit eburnum.

并把象牙剑柄的宝剑悬挂在颈项。

​Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat

接着,因为整群将领紧密地围着他,

​turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:

他便向欢呼着的他们如此开始鼓舞道:

​Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,

“勇士们,最伟大的事业已经完成;至于未来,

15

​quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo

让一切恐惧消散吧:这些是战利品,是从傲慢的国王那里获得的

​primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.

初熟之物,而这就是在我手中死去的梅赞提乌斯。

​Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.

如今我们的道路指向国王和拉丁人的城墙。

​Arma parate animis2 et spe praesumite bellum,

你们要在心中准备好武器,用希望预先占领战场,

​nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa

免得神明们一旦恩准拔起军旗、

20

​adnuerint superi pubemque educere castris,

并带领青年军人走出营地时,任何迟延会使猝不及防的你们

​impediat segnisve metu sententia tardet.

受到阻碍,或是由于恐惧而生的懈怠想法使你们迟缓。

​Interea socios inhumataque corpora terrae

在此期间,让我们将同伴和未埋葬的尸体托付给大地,

​mandemus, qui3 solus honos Acheronte sub imo est.

因为这是在冥河阿刻戎最深处的唯一荣耀。

​Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis

去吧,”

25

​hanc patriam peperere suo, decorate supremis

他说,

​muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem

“用最后的祭礼去祭奠那些高贵的灵魂吧,他们用自己的鲜血

​mittatur Pallas, quem non virtutis egentem

为我们赢得了这个祖国;首先,让帕拉斯被送往

​abstulit atra dies et funere mersit acerbo.

哀伤的埃万德尔之城,他并非缺乏美德,

​Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,

却被黑暗的日子夺去,沉入痛苦的死亡。”

30

​corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes

他流着泪如此说,并将脚步折回到门前,

​servabat senior, qui Parrhasio Evandro

在那里,年迈的阿科埃特斯守护着停放着的无生气的帕拉斯的遗体。

​armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

他以前曾是帕耳哈西亚人埃万德尔的侍从,

​tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

但如今,在不那么幸运的兆头下,被指定为同伴正陪伴着他亲爱的养子同行。

​Circum omnis famulumque manus Troianaque turba

周围站着全体仆役和特洛伊的民众,

35

​et maestum Iliades crinem de more solutae.

以及依照习俗披头散发表示哀悼的伊利昂妇女。

​Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,

然而,当阿涅阿斯走进高高的大门时,

​ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt

她们捶胸顿足,向着群星发出巨大的哀号,

​pectoribus, maestoque immugit regia luctu.

王宫在悲哀的哭泣声中鸣响。

​Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora

他自己,当他亲眼看到那雪白的帕拉斯被托起的头部和脸庞、

40

​ut vidit levique patens in pectore vulnus

以及他那光滑的胸膛上,

​cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.

被阿乌索尼亚矛尖留下的裂开的伤口时,不禁泪流满面,如此说道:

​Tene,4 inquit, miserande puer, cum laeta veniret,

“可怜的孩子啊,”他说,“当命运带着喜悦降临时,

​invidit Fortuna mihi, ne regna videres

难道她嫉妒我拥有你,不让你看见我们的王国,

​nostra neque ad sedes victor veherere paternas?

也不让你作为胜利者被送回父辈的家园吗?

45

​Non haec Evandro de te promissa parenti

当我离别时,这并不是我给你父亲埃万德尔关于你的承诺,

​discedens dederam, cum me complexus euntem

当时他拥抱着前行的我,送我前往帝国宏图,

​mitteret in magnum imperium metuensque moneret​acris esse viros, cum dura proelia gente.

并担忧地警告我,那些人是勇猛的战士,是将与凶悍民族进行的战斗。

​Et nunc ille quidem spe multum captus inani

而如今,他固然被虚无的希望深深俘获,

50

​fors et vota facit cumulatque altaria donis:

或许正在许下誓愿,并将祭坛堆满祭品;

​nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis

我们却满怀悲伤,用虚无的敬意陪伴着这具毫无生气的青年遗体,

​debentem vano maesti comitamur honore.

他已不再欠任何天神什么了。

​Infelix, nati funus crudele videbis!

不幸的父亲啊,你将看到儿子残酷的葬礼!

​Hi nostri reditus expectatique triumphi!

这就是我们的归来和期待已久的凯旋吗?

55

​Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis

这就是我那伟大的信诺吗?但是,埃万德尔啊,你不会看到他

​vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum

因受了可耻的伤而败退,你作为父亲,也不会在儿子苟活时

​optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum

企求悲惨的死亡。哀哉,阿乌索尼亚,你失去了多么强大的庇护,

​praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!

还有你,尤路斯,你失去了多么大的依靠!”

​Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus

当他痛哭完这些,他便下令抬起那具悲惨的尸体,

60

​imperat et toto lectos ex agmine mittit

并从全军中派遣了一千名选拔出的士兵,

​mille viros, qui supremum comitentur honorem

去陪同最后的葬礼,

​intersintque patris lacrimis, solacia luctus

并共同分担父亲的泪水,这对于巨大的悲痛只是微不足道的慰藉,

​exigua ingentis, misero sed debita patri.

但却是对可怜的父亲应尽的义务。

​Haud segnes alii crates et molle feretrum

其他人毫不迟延地用草莓树枝

65

​arbuteis texunt virgis et vimine querno

和橡树条编织成轻便的轿椅和柔软的担架,

​exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

并用树叶覆盖在铺设好的床上作为遮阴。

​Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,

他们在这里把那青年高高地安放在乡村的草垫上,

​qualem virgineo demessum pollice florem

宛如被少女的手指采摘下的花朵,

​seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

或是娇柔的紫罗兰,或是凋谢的风信子,

70

​cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:

它的光彩至今尚未消退,其本色也未曾逝去:

​non iam mater alit tellus viresque ministrat.

只是母亲大地已不再抚育它,不再供给它力量。

​Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis

接着,阿涅阿斯取出两件用黄金和紫红织成的挺括华服,

​extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

这是从前西顿的狄多亲手为他缝制的,

​ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido​fecerat et tenui telas discreverat auro.

她在织造时曾以此为乐,并在其中穿织了细细的金线。

​Harum unam iuveni supremum maestus honorem

他悲伤地将其中一件给那青年穿上,作为最后的敬意,

​induit arsurasque comas obnubit amictu,

并用衣角蒙住他那将要火化的头发,

​multaque praeterea Laurentis praemia pugnae

此外,他还带来了许多在劳伦图姆战役中获得的战利品

语法注4 条
  1. 11.2sociis dare tempus humandis

    使用动形容词(gerundive)的结构。sociis... humandis 可视为目的与格,或修饰名词 tempus(时间)的形容词性用法,整体意为“为安葬同伴腾出时间”。

  2. 11.18animis

    方式或手段夺格,或表示“在心中(精神上)”的与格/夺格。与紧随其后的 spe(夺格)相平行,理解为“在心中(做好武器的准备)”,即在精神上鼓起勇气迎接战斗最自然。

  3. 11.23qui

    关系代词 qui 的先行词是前句中“将同伴和未埋葬的尸体托付给大地”这一整套行为。当指代一整件事时,关系代词通常用中性,但此处却由于受从句内表语名词 honos(阳性单数)的影响而发生了“吸引(attraction)”现象,与之保持性数一致。

  4. 11.42Tene

    代词 te(宾格)与疑问及强调接尾辞 -ne 的结合。它作为及物动词 invidit(嫉妒、吝惜)的直接宾语,构成了“命运难道对我吝惜你(的存在)吗”这一句式。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:11.1-11.78