← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§10.78-10.153

朱庇特的中立与特洛伊营地的防守

朱诺对维纳斯进行了激烈的反驳,朱庇特随后宣布在战争中保持中立,将结果交付给命运。接着,叙事转向遭到围困、顽强抵抗的特洛伊营地,重点描绘了年轻的阿斯卡尼乌斯的英姿,以及埃涅阿斯在深夜带着伊特鲁里亚援军乘船返回的场景。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
78

​arva aliena iugo premere atque avertere praedas?

强行将他人的土地置于轭下并掠夺财物?

​Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,

选择岳父并将已许配的女子从其怀中夺走,

80

​pacem orare manu, praefigere puppibus arma?

手持橄榄枝乞求和平,却在船头安设武器?

​Tu potes Aenean manibus subducere Graium

你有能力将埃涅阿斯从希腊人手中救出,

​proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,

并用云雾和虚无的风代替真人作掩护,

​tu potes in totidem classem convertere nymphas:

你也有能力将一整支舰队变成同等数量的仙女:

​nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?1

难道我们反过来对鲁图利人给予些许帮助,便是滔天大罪?

85

​Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

埃涅阿斯在不知情中缺席:那就让他一无所知地缺席吧。

​Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:

你拥有帕福斯和伊达利亚,拥有高耸的基西拉:

​quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?

为何你还要去试探那充满战争的城市和那些强悍的心灵?

​Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo

难道是我们试图为你将弗里吉亚动摇的国势彻底颠覆,是我们?

​conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis

还是那将不幸的特洛伊人暴露在阿开亚人面前的人?

90

​obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma

究竟是什么原因,促使欧洲和亚洲拿起武器,

​Europamque Asiamque et foedera solvere furto?

并通过一场偷窃破裂了盟约?

​Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,

是在我的领导下,达尔达尼亚的通奸者攻占了斯巴达,

​aut ego tela dedi fovive cupidine bella?

还是我给予了武器,或者用情欲煽动了战争?

​Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis

当时你才应该为你的族人感到恐惧:如今你却带着不公的怨言

95

​haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.

在太迟的时候站起来,抛出无用的争吵。

​Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant

朱诺以此言恳求,而所有的天界居民

​caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima

怀着不同的赞同而议论纷纷,正如初起的风

​cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant

困在森林中时,发出呼啸并翻卷着隐秘的

​murmura, venturos nautis prodentia ventos.

喃喃低语,向水手们预示着即将来临的风暴。

100

​Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,

此时,拥有万物至高权力的全能之父

​infit; eo dicente deum domus alta silescit

开始发言;在他说话时,众神高耸的宫殿归于沉静,

​et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,

大地在根基上颤动,高空的苍穹静默,

​tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:

随后西风止息,海洋按捺住平静的水面:

​Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.

“因此,请将这些话铭记于心。

105

​Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris

既然决不允许奥索尼亚人与特洛伊人通过盟约联合,

​haud licitum, nec vestra capit discordia finem:

且你们的纷争也没有终结:

​quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

无论今日谁有何种命运,谁抱持何种希望,

​Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.2

无论是特洛伊人还是鲁图利人,我都将一视同仁。

​Seu fatis Italum castra obsidione tenentur

无论是因为意大利人的命运,营地被围困,

110

​sive errore malo Troiae monitisque sinistris.

还是因为特洛伊不幸的迷误和不祥的指引。

​Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem

我也不免除鲁图利人的命运:每个人的所作所为都将为自己带来劳苦

​fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.

与运数。朱庇特国王对所有人皆一视同仁。

​Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,

命运终会找到出路。” 以他冥河兄弟的河流起誓,

​per pice torrentis atraque voragine ripas

以那流淌着沥青的黑渊岸边起誓,

115

​adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.

他点头允诺,并以其首肯使整个奥林匹斯震颤。

​Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo

话语至此结束。朱庇特随后从黄金宝座上

​surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

站起,天界的居民们将他簇拥着引向门口。

​Interea Rutuli portis circum omnibus instant

与此同时,鲁图利人在所有的城门周围紧逼,

​sternere caede viros et moenia cingere flammis.

肆意屠杀士兵,并用烈火围困城墙。

120

​At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,

然而埃涅阿斯麾下的军团被围困在土垒之中,

​nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis

毫无逃脱的希望。不幸的他们徒劳地站立在高塔之上,

​nequiquam et rara muros cinxere corona

用稀疏的人墙围绕着城墙:

​Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes

因布拉索斯之子阿西乌斯和希凯塔翁之子蒂莫伊特斯,

​Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,

以及两位阿萨拉科斯,还有年长的廷布里斯与卡斯托尔,

125

​prima acies; hos germani Sarpedonis ambo

组成了第一线战士;萨尔佩冬的两位兄弟

​et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.

克拉鲁斯和泰蒙也从高耸的吕基亚陪同他们。

​Fert ingens toto conixus corpore saxum,

竭尽全身之力,搬运一块巨石——

​haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,

那绝非山岳的微小碎片——的是吕尔内索斯的阿克蒙,

​nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.

他不逊于其父克吕提乌斯,也不逊于其兄梅内斯修斯。

130

​Hi iaculis, illi certant defendere saxis

这些人争相用标枪防守,那些人用石块,

​molirique ignem nervoque aptare sagittas.

投掷火种,并把箭矢搭在弦上。

​Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,

瞧,在他们中间,作为维纳斯最正当的牵挂,

​Dardanius caput ecce puer detectus honestum,

达尔达尼亚的少年露出了他高贵的头颅,

​qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,

宛如一颗闪耀的宝石,镶嵌在黄金之中,

135

​aut collo decus aut capiti; vel quale per artem

成为脖颈或头部的装饰;又如通过精湛手艺

​inclusum buxo aut Oricia terebintho

嵌在黄杨木或奥里西亚黄连木中

​lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis

发光的象牙;他那乳白色的脖颈承托着

​accipit et molli subnectens circulus auro.

四散的秀发,一圈柔韧的黄金束带将其系于其下。

​Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes

高尚的部族也看见了你,伊斯马鲁斯,

140

​volnera dirigere et calamos armare veneno,

瞄准伤口,并用毒药武装箭矢,

​Maeonia generose domo, ubi pinguia culta

你出身于高贵的麦奥尼亚家族,在那里男人们耕耘着肥沃的

​exercentque viri Pactolusque inrigat auro.

耕地,帕克托洛斯河灌溉出黄金。

​Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni

姆内斯修斯也在场,昨日他击退图尔努斯

​aggere moerorum sublimem gloria tollit,

离开城墙土垒的荣耀使他意气风发,

145

​et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.

还有卡皮斯:坎帕尼亚城市的名字便由此而来。

​Illi inter sese duri certamina belli

他们彼此之间进行着残酷的战争拼杀,

​contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.

与此同时,埃涅阿斯正于夜半时分破浪前行。

​Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis3

因为当他离开埃万德罗斯进入伊特鲁里亚的营地,

​regem adit et regi memorat nomenque genusque,

拜见国王,并向国王陈述自己的姓名和出身,

150

​quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma

陈述他所求为何、自己带来了什么,以及梅曾提乌斯

​quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni

为自己拉拢何种武装,并说明图尔努斯那暴烈的性情,

​edocet, humanis quae sit fiducia rebus

警告他人世间的事务有多少可信度,

​admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon

并夹杂着祈求:毫无拖延,塔尔孔便……

语法注3 条
  1. 10.84nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?

    此句强调代词 nos(我们)与 tu(你,维纳斯)之间的对比。aliquid 在此作副词性修饰不定式 iuvisse(曾给予帮助),意为“在某种程度上”或“稍微”。

  2. 10.108Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.

    fuat 是古旧的虚拟语气,相当于 sit,引导间接疑问句。nullo discrimine 是夺格的副词性用法,意为“不加区分地”,整句表达“无论是特洛伊人还是鲁图利人”。

  3. 10.148Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis

    ut 是时间连词(“当……时”),后接直说过去时。此处 ingressus 省略了助动词 est,或作为分词引导主句动词 adit,描述埃涅阿斯离开埃万德罗斯并进入伊特鲁里亚营地的过程。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:10.78-10.153