← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§10.759-10.835

劳苏斯舍身救父被杀与埃涅阿斯的哀悼

在梅赞提乌斯与埃涅阿斯的正面决斗中,劳苏斯挺身而出以救助受伤的父亲,却被埃涅阿斯斩杀。埃涅阿斯为其孝心所感动,心生怜悯,决定将其遗体和武器送还。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
759

​amborum1 et tantos mortalibus esse labores:

(神们)怜悯双方虚无的愤怒,以及凡人竟要承受如此沉重的苦难:

760

​hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,

这边维纳斯,那边对面的萨图恩之女朱诺正注视着,

​pallida Tisiphone media inter milia saevit.

苍白的提西福涅在成千上万的士兵中肆虐。

​At vero ingentem quatiens Mezentius hastam

然而,梅赞提乌斯挥舞着巨大的长枪,

​turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,

怒气冲冲地步入战场。正如伟大的奥里翁,

​cum pedes incedit medii per maxima Nerei

当他徒步穿过中内留斯最广阔的深潭、

765

​stagna viam scindens, umero supereminet undas

劈开道路时,他的肩膀耸立在波涛之上;

​aut summis referens annosam montibus ornum

或者当他从山顶带回古老的梣树时,

​ingrediturque solo et caput inter nubila condit:

他行走在地面上,而头颅隐没在云雾之中:

​talis se vastis infert Mezentius armis.

梅赞提乌斯便是如此带着巨大的盔甲前行。

​Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,

与他相对,埃涅阿斯在长长的队伍中窥见了他,

770

​obvius ire parat. Manet imperterritus ille,

准备迎上前去。那人毫不畏惧地等待着,

​hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;

迎候他高贵的敌人,并以其巍峨的躯体屹立;

​atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:

他用眼睛丈量着距离,那是长枪射程所及的足够空间:

​Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,

“我的右手就是我的神,我正准备投掷的这件武器,

​nunc adsint! Voveo2 praedonis corpore raptis

现在求你们助我!我发誓,劳苏斯,让你自己穿上

775

​indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum

从那强盗身体上剥来的战利品,作为战胜

​Aeneae. Dixit stridentemque eminus hastam

埃涅阿斯的纪念碑。” 他说完,从远处投掷出呼啸的长枪;

​iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque

但飞舞的长枪被盾牌弹开,并在远处

​egregium Antoren latus inter et ilia figit,

刺穿了高贵的安托雷斯的侧腹与小腹之间,

​Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis

那曾是赫拉克勒斯同伴的安托雷斯,他从阿尔戈斯被派来,

780

​haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.

追随了埃万德尔,并定居在这座意大利的城市。

​Sternitur infelix alieno volnere3 caelumque

这不幸的人因本属于他人的伤口而倒下,他仰望着天空,

​aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos

在临终时回忆起他甜美的阿尔戈斯。

​tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem

接着,敬虔的埃涅阿斯投掷出他的长枪:它穿过

​aere cavum triplici, per linea terga tribusque

三重青铜凹陷的圆盘盾牌,穿过亚麻布层,以及用三张

785

​transit intextum tauris opus imaque sedit

公牛皮织成的精工,并深深地刺入他的腹股沟,

​inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem

但未能带去全部的力量。埃涅阿斯一看到

​Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,

第勒尼安人的鲜血便心中欢喜,

​eripit a femine et trepidanti fervidus instat.

迅速从大腿旁拔出宝剑,炽热地向颤抖的敌人逼近。

​Ingemuit cari graviter genitoris amore,

劳苏斯因对亲爱的父亲的爱而沉重地呻吟,

790

​ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.

当他看到这场景时,泪水夺眶而出,顺着脸颊滚落。

​Hic mortis durae casum tuaque optima facta,

在这里,如果岁月流逝能让如此伟大的功绩赢得世人的笃信,

​siqua fidem tanto est operi latura vetustas,4

我决不会对你悲惨的死亡、你崇高的行为,

​non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.

以及你,值得铭记的青年,保持沉默。

​Ille pedem referens et inutilis inque ligatus

他(梅赞提乌斯)往后退步,失去了战斗力,且被束缚着,

795

​cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:

一步步撤退,盾牌上拖着敌人的长枪:

​prorupit iuvenis seseque immiscuit armis

青年(劳苏斯)冲了上去,投身于战斗之中,

​iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis

正当埃涅阿斯的右手扬起、即将施加一击时,

​Aeneae subiit mucronem ipsumque morando

他迎向剑锋,通过拖延他来承受住这一击。

​sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,

同伴们大声高呼着跟上,

800

​dum genitor nati parma protectus abiret,

直到父亲能在儿子的盾牌保护下撤离,

​telaque coniciunt proturbantque eminus hostem

他们投掷武器,从远处用投射物

​missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.

击退敌人。埃涅阿斯勃然大怒,在盾牌掩护下坚守。

​Ac velut effusa siquando grandine nimbi

正如当暴雨夹杂着倾泻的冰雹

​praecipitant, omnis campis diffugit arator

从天而降时,所有的耕作者都从田野里逃走,

805

​omnis et agricola et tuta latet arce viator,

所有的农夫也避开,旅人则躲在安全的避难所,

​aut amnis ripis aut alti fornice saxi,

或在河岸下,或在高大岩石的拱洞里,

​dum pluit in terris, ut possint sole reducto

在雨下不停的时候,以便在太阳重现时

​exercere diem: sic obrutus undique telis

重新开始一天的劳作:同样,被来自四面八方的武器所压制的

​Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,

埃涅阿斯承受着战争之云,直到雷鸣彻底停息,

810

​sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:

他叱责劳苏斯,并威胁劳苏斯:

​Quo moriture ruis maioraque viribus audes?

“你这自寻死路的人,你要冲向哪里?为何敢于做超出你力量的事?

​Fallit te incautum pietas tua. Nec minus ille

你的敬虔欺骗了你,让你失去了防备。”但那人却

​exsultat demens; saevae iamque altius irae

毫不退缩,狂妄地雀跃;此时,达尔达尼亚领袖

​Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso

狂暴的怒火越烧越旺,命运女神们为劳苏斯

815

​Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem

收拢最后一根生命之线:因为埃涅阿斯使出浑身力气,

​per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.

将锋利的宝剑刺穿了这青年的身体,将其完全没入。

​Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,

剑尖穿透了那面小盾——这对他那威胁的姿态而言太轻的防具,

​et tunicam, molli mater quam neverat auro,

也穿透了母亲用柔和的金线为他编织的战袍,

​implevitque sinum sanguis; tum vita per auras

鲜血浸透了他的衣襟;随后,生命伴随着悲哀

820

​concessit maesta ad manis corpusque reliquit.

穿过空气,走向亡魂之所,离开了肉体。

​At vero ut voltum vidit morientis et ora,

然而,当安喀塞斯之子看到死者将死时的面容和脸庞,

​ora modis Anchisiades pallentia miris,

那张变得异常苍白的脸庞,

​ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,

他因同情而沉重地呻吟,伸出右手,

​et mentem patriae subiit pietatis5 imago.

脑海中浮现出对父亲敬虔的画面。

825

​Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,

“可怜的孩子啊,为了你那令人赞叹的行径,

​quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?

敬虔的埃涅阿斯如今该给你什么,才配得上你如此高尚的天性?

​Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum

保留你曾引以为傲的武器吧;我将你送还给

​manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.

你父母的亡魂与骨灰,如果死者还保留这种关怀。

​Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:

然而,不幸的人啊,你将用这一点来慰藉你悲惨的死亡:

830

​Aeneae magni dextra cadis. Increpat ultro

你是在伟大的埃涅阿斯的右手下倒下的。”他甚至叱责

​cunctantis socios et terra sublevat ipsum,

那些迟疑不决的同伴,并将劳苏斯从地上扶起,

​sanguine turpantem comptos de more capillos.

任由鲜血弄脏了那依俗梳理整齐的头发。

​Interea genitor Tiberini ad fluminis undam

与此同时,他的父亲在台伯河的波浪旁,

​volnera siccabat lymphis corpusque levabat

用河水清洗着伤口,休养着身体,

835

​arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis

斜靠在树干上。在不远处,他那青铜的头盔挂在树枝上

语法注5 条
  1. 10.759amborum

    属格的 amborum(双方的)修饰前一行的 iram inanem(虚无的愤怒,即 miserantur 的直接宾语)。后面的带对格不定式短语 tantos mortalibus esse labores(凡人要承受如此重大的苦难)通过连词 et 与之并列。

  2. 10.774voveo

    动词 voveo(我发誓)支配一个省略了 esse 的对格不定式结构:ipsum te... [esse] tropaeum Aeneae(让你自己成为战胜埃涅阿斯的纪念碑)。indutum 是完成被动分词,与主格对格的 te(劳苏斯)保持一致。

  3. 10.781alieno volnere

    意为“因(本属于)他人的伤口”。形容词 alienus 表示该伤口原本是针对他人(埃涅阿斯)的,在此作工具或原因夺格。

  4. 10.792siqua fidem tanto est operi latura vetustas

    siqua (si qua) 修饰 vetustas(岁月/时间的流逝)。latura est 是主动未来周边立言(“将要带来”),构成了条件从句:“如果时间能够为如此伟大的功绩带来世人的笃信”。

  5. 10.824patriae... pietatis

    意为“对父亲的敬虔”。patriae(父亲的)是宾格性属格(客体属格),象征着劳苏斯为救父亲而英勇牺牲的举动,激起了埃涅阿斯自己对父亲安喀塞斯的孝思。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:10.759-10.835