← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§1.529-1.603

狄多的款待与云雾中现身的阿涅阿斯

伊利奥纽斯结束了他的演说,狄多向特洛伊人提供了慷慨的保护。紧接着,笼罩着他们的云雾突然消散,显现出神采奕奕的阿涅阿斯,他向女王表达了深切的感激之情。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
529

​non ea vis animo, nec tanta superbia victis.1

败者心中没有那样的敌意,也没有那样的傲慢。

530

​Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

有一处地方,希腊人称之为赫斯佩里亚,

​terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;

那是一片古老的土地,武功昌盛且土地肥沃;

​Oenotri coluere viri; nunc fama minores

俄诺特利亚人曾居住于此;如今有传说,其后代

​Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

已根据其领袖的名字将这个民族称为意大利。

​Hic cursus fuit:

这本是我们的航路:

535

​cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

突然间,暴风雨的奥里翁从波涛中升起,

​in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris

将我们卷入隐秘的浅滩,在狂暴的南风中,

​perque undas, superante salo, perque invia saxa

海浪排山倒海,将我们吹散在波涛与无路的礁石之间;

​dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.

我们极少数人漂流到了你们的海岸。

​Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem

这是怎样的人类?又是怎样野蛮的祖国,竟然允许

540

​permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;

这种行径?我们甚至被剥夺了沙滩的款待;

​bella cient, primaque vetant consistere terra.

他们挑起战争,不许我们在陆地的边缘立足。

​Si genus humanum et mortalia temnitis arma

即便你们轻视人类和凡人的武器,

​at sperate deos memores fandi atque nefandi.

但也请敬畏那些铭记公义与非义的神明。

​Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,

我们曾有一位国王阿涅阿斯,没有谁比他更公正,

545

​nec pietate fuit, nec bello maior et armis.

无论是在虔敬上,还是在战争与武力上,都没有比他更伟大的了。

​Quem si fata virum servant, si vescitur aura

如果命运依然保护着这位英雄,如果他仍在呼吸

​aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,

天国的空气,还没有躺在残酷的阴影中,

​non metus; officio nec te certasse2 priorem

我们就无所畏惧;你也不会为你率先在善行中竞争

​paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes

而感到后悔。在西西里地区也有我们的城市

550

​arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.

和土地,以及流淌着特洛伊血液的显赫的阿克斯特斯。

​Quassatam ventis liceat subducere classem,

请允许我们将被风暴摧残的船队拖上岸,

​et silvis aptare trabes et stringere remos:

在森林中整修木料、削制船桨:

​si datur Italiam, sociis et rege recepto,

如果命运允许我们寻回同伴和国王,并向意大利

​tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;

进发,好让我们能欢欣地前往意大利和拉提乌姆;

555

​sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,

但如果得救的希望已经破灭,特洛伊人最伟大的父亲啊,如果

​pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,

利比亚的海洋已经吞噬了你,如果尤鲁斯的希望也不复存在,

​at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,

至少让我们前往西西里海峡以及为我们准备好的居所,

​unde huc advecti, regemque petamus Acesten.

我们就是从那里被风吹到这里的,去寻找国王阿克斯特斯。”

​Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant

伊利奥纽斯如此说道;所有的达尔达诺斯人同时

560

​Dardanidae.

高声赞同。

​Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:

这时,狄多微微低头,简短地开口说道:

​Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.

“特洛伊人啊,放下你们心中的恐惧,排除忧虑吧。

​Res dura et regni novitas me talia cogunt

艰难的局势和新建立的王国迫使我不得不采取

​moliri, et late finis custode tueri.

这些措施,并用守卫广泛地护卫我的疆土。

565

​Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,

有谁会不知道阿涅阿斯的一族,谁不知道特洛伊城,

​virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?

以及他们的德行、英雄,或者那场伟大的战争的烈火?

​Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,

我们迦太基人并没有长着如此麻木的心灵,

​nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.

太阳驾车升起时,也并非离我们提尔城如此遥远。

​Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,

无论你们向往伟大的赫斯佩里亚和萨图尔努斯的土地,

570

​sive Erycis finis regemque optatis Acesten,

还是希望前往埃里克斯的疆界和国王阿克斯特斯那里,

​auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.

我都会提供援助,安全地送你们启程,并用资财帮助你们。

​Voltis et his mecum pariter considere regnis;

或者,你们愿意在我的王国里与我平等地定居吗?

​urbem quam statuo vestra est,3 subducite navis;

我所建立的城市就是你们的;把船只拖上岸吧;

​Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.

特洛伊人和提尔人,在我这里将毫无区别地被对待。

575

​Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem

但愿你们的国王阿涅阿斯本人,也被这同样的南风驱使

​adforet Aeneas! Equidem per litora certos

来到这里!我一定会派出可靠的人沿着海岸

​dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,

去寻找,并命令他们搜寻利比亚的极尽之地,

​si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.

看看他是否落难流落于哪片森林或哪座城市之中。”

​His animum arrecti dictis et fortis Achates

听了这些话,勇敢的阿卡特斯和

580

​et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem

父亲阿涅阿斯的心中早已燃起了冲出云雾的

​ardebant. Prior Aenean compellat Achates:

强烈渴望。阿卡特斯首先对阿涅阿斯说道:

​Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?

“女神之子,现在你心中有什么想法升起?

​omnia tuta vides, classem sociosque receptos.

你看到一切都是安全的,船队和同伴都已找回。

​Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi

只有一人缺席,我们曾亲眼看见他在波涛中

585

​submersum; dictis respondent cetera matris.

沉没;其余的一切都正如你母亲的话语所预言的那样。”

​Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente

他话音未落,突然间,笼罩在周围的

​scindit se nubes et in aethera purgat apertum.

云雾散开,消逝在晴朗的天空中。

​Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,

阿涅阿斯显露出身影,在明亮的光芒中闪耀,

​os umerosque4 deo similis; namque ipsa decoram

面容和肩膀宛如神明;因为他的母亲亲自将

590

​caesariem nato genetrix lumenque iuventae

秀美的长发赐予了儿子,并吹拂上青春的

​purpureum et laetos oculis adflarat honores:

焕彩和双眼中充满喜悦的光华:

​quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo

正如工匠之手赋予象牙以美感,又如在纯金的

​argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

镶嵌下,白银或帕罗斯的大理石散发出光彩。

​Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente

这时,他向女王搭话,突然向所有人

595

​improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum,

出乎意料地说道: “我就在你们面前,你们所寻找的人就在这里,

​Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.

特洛伊人阿涅阿斯,从利比亚的海浪中被拯救出来的人。

​O sola infandos Troiae miserata labores,

啊,唯有你怜悯了特洛伊无法言说的苦难,

​quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque

将我们——这群希腊人手下的幸存者,在陆地和海洋上

​omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,

历尽一切灾难、一无所有的我们——

600

​urbe, domo, socias, grates persolvere dignas

接纳进你的城市和家园,视作盟友;向你表达相称的感谢

​non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est

已非我们的力量所能及,狄多,也非这广袤世界上

​gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.

四处漂泊的达尔达诺斯族人的任何力量所能及。

​Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid

神明们,如果还有任何神明眷顾虔诚之人,如果

语法注4 条
  1. 1.529victis

    在省略了 est 的存在句 non [est] ea vis animo, nec tanta superbia victis 中,victis(动词 vincere 的完成时分词的名词化用法,意为“被征服者”)作领有与格,与前句的 animo(同样是领有与格)相呼应。

  2. 1.548certasse

    完成时不定式 certavisse 的缩略形式(脱落音)。它构成作非人称动词 paeniteat 的主语的不定式从句,而 te 则是该不定式的宾格主语,同时也是 paeniteat 所要求的表示情感主体的宾格。

  3. 1.573urbem quam statuo vestra est

    先行词被吸收到关系从句中的现象(反向吸引)。本应作主句主语的 urbs 受到关系从句中 quam 的影响,变为了宾格 urbem。在结构上等同于 urbs, quam statuo, vestra est。

  4. 1.589os umerosque

    关系宾格(亦称希腊语宾格),修饰形容词 similis。它具体指明了阿涅阿斯在哪些部位(“在面容和肩膀上”)与神明相似。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:1.529-1.603