← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§1.451-1.528

迦太基神殿的壁画与狄多的登场

阿涅阿斯在迦太基神殿中看着描绘特洛伊战争的画像落泪,在此期间,他目睹了狄多女王的到来以及他失散的特洛伊同伴们。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
451

​leniit, hic primum Aeneas sperare salutem

[这崭新的景象]减轻了[他的恐惧],在这里,阿涅阿斯首次敢于期望安全,

​ausus, et adflictis melius confidere rebus.

并在困境中更加抱有信心。

​Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,

因为当他在巨大的神殿下观察每一个细节,

​reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,

等待女王时,当[他赞叹着]城市的命运如何,

455

​artificumque manus inter se operumque laborem

以及工匠们的手艺和他们作品的劳苦时,

​miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,

他赞叹着,他看到特洛伊的战斗按顺序呈现,

​bellaque iam fama totum volgata per orbem,

这些战争因名声而已传遍整个世界,

​Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.

还有阿特柔斯之子、普里阿摩斯,以及对双方都残忍无情的阿基琉斯。

​Constitit, et lacrimans, Quis iam locus inquit Achate,

他停下脚步,流泪说道:“阿卡特斯啊,如今还有什么地方、

460

​quae regio in terris nostri non plena laboris?

大地上的什么区域不充满了我们的劳苦?

​En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;

看啊,普里阿摩斯!这里也有对美德的奖赏;

​sunt lacrimae rerum1 et mentem mortalia tangunt.

物事中有泪水,凡人之事触动着人心。

​Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.

放下你的恐惧;这名声会给你带来一些安全。”

​Sic ait, atque animum pictura pascit inani,

他如此说道,并用那虚无的画像充实着心灵,

465

​multa gemens, largoque umectat flumine voltum.

深深叹息,泪水如洪流般沾湿了面庞。

​Namque videbat, uti bellantes Pergama circum

因为他看到,在佩尔加马周围战斗的人们,

​hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,

这里希腊人正在逃跑,特洛伊青年在追击;

​hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.

那里特洛伊人正在逃跑,戴着羽饰的阿基琉斯驾着战车紧追不舍。

​Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis

离此不远处,他泪流满面地认出了

470

​adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno

白帆制成的雷索斯的帐篷,这些帐篷在初睡中被背叛,

​Tydides multa vastabat caede cruentus,

血腥的狄丢斯之子用大量屠杀将其蹂躏,

​ardentisque avertit equos in castra, prius quam

并将这些烈马赶回了营地,在它们

​pabula gustassent2 Troiae Xanthumque bibissent.

吃下特洛伊的牧草、喝下克桑托斯河水之前。

​Parte alia fugiens amissis Troilus armis,

在另一处,武器散落而逃跑的特罗伊罗斯,

475

​infelix puer atque impar congressus Achilli,

这个不幸且无法与阿基琉斯抗衡的少年,

​fertur equis, curruque haeret resupinus inani,

被马拖着,仰面挂在空无一人的战车上,

​lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

却依然抓着缰绳;他的颈项和头发被拖曳

​per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

在地上,倒转的矛头在尘土中划出痕迹。

​Interea ad templum non aequae Palladis ibant

与此同时,向那并不公正的帕拉斯的神殿走去的,是

480

​crinibus Iliades passis peplumque ferebant,

披散着头发的特洛伊妇女们,她们带着一件礼袍,

​suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;

她们哀伤地恳求着,用手掌拍打着胸膛;

​diva solo fixos oculos aversa tenebat.

而女神转过脸去,双眼死死盯着地面。

​Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,

阿基琉斯曾将赫克托尔在特洛伊城墙周围拖曳了三次,

​exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

并用其毫无生气的尸体换取黄金。

485

​Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,

这时,他确实从胸口深处发出了一声巨大的叹息,

​ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,

当他看到战利品、战车、以及他朋友本人的尸体,

​tendentemque manus Priamum conspexit inermis.

还有普里阿摩斯伸出他毫无防备的双手的时刻。

​Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,

他也认出了自己混杂在阿开亚人的领袖之中,

​Eoasque acies et nigri Memnonis arma.

还有东方的军队以及黑人门农的武器。

490

​Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis

率领着手持新月形盾牌的亚马逊人队伍的是

​Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,

狂怒的彭忒西勒亚,她在成千上万的人中燃烧着斗志,

​aurea subnectens exsertae cingula mammae,

在露出的乳房下系着一条金色腰带,

​bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

这是一位女战士,也是一位敢于与男子交锋的少女。

​Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,

当这些景象在达尔达诺斯人阿涅阿斯看来极其奇妙,

495

​dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,

当他惊呆了,并固定在单一的凝视中无法动弹时,

​regina ad templum, forma pulcherrima Dido,

容貌最美丽的狄多女王步入了神殿,

​incessit magna iuvenum stipante caterva.

在一大群青年人的簇拥下。

​Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

正如在埃夫罗塔斯河畔或在辛图斯山脊上,

​exercet Diana choros, quam mille secutae

迪安娜率领着舞蹈,跟随着她的成千上万的

500

​hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram

山林仙女们从四面八方聚集;她[背着]箭袋

​fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:

在肩上,在行进中高出所有的女神:

​Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:

欢欣渗透着拉托娜那寂静的心胸。

​talis erat Dido, talem se laeta ferebat

狄多就是这样的姿态,她满怀喜悦地前行,

​per medios, instans operi regnisque futuris.

在人群中,致力于未来的国家和建设工作。

505

​Tum foribus divae, media testudine templi,

然后在女神的门口,在神殿圆顶的中央,

​saepta armis, solioque alte subnixa resedit.

她被武器包围着,深深依靠在宝座上坐下了。

​Iura dabat legesque viris, operumque laborem

她向人们颁布着法律和规则,并将工作的劳苦

​partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:

公平地分成几部分,或者通过抽签来决定。

​cum subito Aeneas concursu accedere magno

突然,阿涅阿斯看到在大群人中走过来的是

510

​Anthea Sergestumque videt3 fortemque Cloanthum,

安特乌斯、塞尔格斯图斯和勇敢的克罗安图斯,

​Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

还有其他的特乌克罗人,他们曾被海上的黑暗暴风雨

​dispulerat penitusque alias avexerat oras.

吹散,并被带到了遥远的另一海岸。

​Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates

他本人大吃一惊,同时阿卡特斯也感到震惊,

​laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras

因喜悦和恐惧;他们极度渴望握住彼此的右手,

515

​ardebant; sed res animos incognita turbat.

但未知的境况扰乱了他们的心。

​Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,

他们隐藏起情感,在云雾的笼罩中窥探着,

​quae fortuna viris, classem quo litore linquant,

那些人命运如何,在哪个海岸留下了船队,

​quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,

为什么前来;因为从所有船只中选出的代表正走过来,

​orantes veniam, et templum clamore petebant.

祈求宽恕,并高声呼喊着走向神殿。

520

​Postquam introgressi et coram data copia fandi,

在他们进入并获得了当面发言的机会后,

​maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:

最年长的伊利奥纽斯如此平静地开始说道:

​O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem

“啊,女王,尤皮特尔赐予了你建立新城市,

​iustitiaque dedit gentis frenare superbas,

并用正义驾驭骄横部族的能力,

​Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,

随风在所有海洋上漂泊的、不幸的特洛伊人

525

​oramus, prohibe infandos a navibus ignis,

恳求你:使可怕的火远离我们的船只,

​parce pio generi, et propius res aspice nostras.

宽恕虔诚的族人,更近地审视我们的处境。

​Non nos aut ferro Libycos populare Penatis

我们不是为了用剑荒废利比亚的家园,

​venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;

或者把夺来的战利品带走而来的;

语法注3 条
  1. 1.462lacrimae rerum

    属格 rerum 既可理解为主格性属格(“事物本身拥有泪水”),也可理解为宾格性属格(“对世事/不幸抱有泪水”)。后者通常被采纳,表示对人世苦难的同情。

  2. 1.472prius quam / pabula gustassent

    由 priusquam 引导的虚拟式过去完成时 gustassent(gustavissent 的缩写形)和 bibissent 不仅表示单纯的时间先后顺序(若如此则用直陈式),还带有预防或预期(为了防止战马吃特洛伊的牧草和喝克桑托斯河水)的语气。

  3. 1.509cum subito Aeneas... videt

    此处采用“逆转的 cum 占位”结构(cum inversum)。主句使用未完成过去时(dabat 等)描述背景状态,而突然发生的核心事件则由 cum 引导,并使用直陈式现在时(videt,历史现在时)进行叙述。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:1.451-1.528