← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§1.224-1.299

维纳斯的陈情与朱庇特对罗马的预言

朱庇特俯瞰着利比亚,忧伤的维纳斯上前向他诉说阿涅阿斯一行的苦难并询问关于罗马的承诺。朱庇特宽慰了她,并预言了阿涅阿斯辉煌的未来、恺撒的降生以及罗马帝国的永恒繁荣。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
224

​despiciens mare velivolum terrasque iacentis

俯瞰着帆影点点的大海、横陈的大地、

225

​litoraque et latos populos, sic vertice caeli

海岸以及广袤的人民,他就这样在天之极顶

​constitit, et Libyae defixit lumina regnis.

伫立,将目光凝聚在利比亚的王国之上。

​Atque illum talis iactantem pectore curas

看着他在心中盘算着如此的忧虑,

​tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis1

更加忧伤、闪亮的双眼中盈满泪水的

​adloquitur Venus: O qui res hominumque deumque

维纳斯对他说道: “噢,您以永恒的帝权统治着人类与神明的

230

​aeternis regis imperiis, et fulmine terres,

万物,并用雷霆震撼着世间,

​quid meus Aeneas in te committere tantum,

我的阿涅阿斯对您犯下了怎样的大罪,

​quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,

特洛伊人又做了什么,以至于经历了如此多的死亡后,

​cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?

仅仅因为意大利,整个陆地世界都要对他们关闭?

​Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,

您确实曾许诺,从此,随着岁月的流逝,有朝一日罗马人、

235

​hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,

从此复兴的特乌克尔血脉中将诞生领袖,

​qui mare, qui terras omni dicione tenerent,

他们将以绝对的统治权掌控海洋与陆地——

​pollicitus,2 quae te, genitor, sententia vertit?

父亲啊,是什么想法改变了您?

​Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas

我确实曾以此来宽慰特洛伊的覆灭和悲惨的毁灭,

​solabar, fatis contraria fata rependens;

用相反的命运去权衡过去的命运;

240

​nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

如今,同样的厄运依然在追逐着这些历经无数劫难的男子。

​insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?

伟大的王啊,您给他们的苦难定下怎样的终点?

​Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

安特诺尔能够从希腊人的重围中逃脱,

​Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus

深入伊利里亚的湾区,安全地穿过里布尔尼亚人

​regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,

最深处的王国,并越过蒂马武斯的水源,

245

​unde per ora novem vasto cum murmure montis

那里伴随着山岭的巨大轰鸣,通过九个出口,

​it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.

喷涌而出的泉水化作巨海,以响亮的波涛淹没农田。

​Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit

然而,他在此处建立起了帕塔维乌姆城以及

​Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit

特洛伊人的家园,给族人命名,并悬挂起了

​Troia; nunc placida compostus pace quiescit:

特洛伊的武器;如今他在安详的和平中安息。

250

​nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,

而我们,您的子嗣,您曾对我们许诺过天堂的圣殿,

​navibus (infandum!) amissis,3 unius ob iram

在失去了船只之后(多么骇人听闻!),却因为一个人的愤怒

​prodimur atque Italis longe disiungimur oris.

被抛弃,并被隔离在远离意大利海岸的地方。

​Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?

这难道就是对虔诚的奖赏?您就是这样让我们重掌王权吗?”

​Olli subridens hominum sator atque deorum,

人类与众神的创造者对她微微一笑,

255

​voltu, quo caelum tempestatesque serenat,

用那能使天空和风暴放晴的容颜,

​oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

轻吻了女儿的嘴唇,随后如此说道:

​Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum

“免去你的担忧吧,库忒雷娅:你子民的命运

​fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

依然为你保持不变;你将看见那座城市以及应许给拉维尼乌姆的

​moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

城墙,你将把高尚的阿涅阿斯高高地带往

260

​magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

天空的星辰;并没有任何想法改变了我。

​Hic tibi4 (fabor enim, quando haec te cura remordet,

他将为你(因为我将说出来,既然这一忧虑在折磨着你,

​longius et volvens fatorum arcana movebo)

我将进一步揭示并展开命运的秘密)

​bellum ingens geret Italia, populosque feroces

在意大利发动一场巨大的战争,并将摧毁凶猛的民族,

​contundet, moresque viris et moenia ponet,

为人们确立法律并建造城墙,

265

​tertia dum Latio regnantem viderit aestas,

直到第三个夏天看见他在拉提乌姆施行统治,

​ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

并在鲁图利人被征服后度过三个冬天。

​At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo5

而那少年阿斯卡尼乌斯,如今他又被冠以尤路斯之名

​additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,—

——在伊利翁国家依然拥有王权时,他曾叫伊路斯——

​triginta magnos volvendis mensibus6 orbis

他将在统治中度过三十个由流转的月份构成的巨大循环(年),

270

​imperio explebit, regnumque ab sede Lavini

并将王国从拉维尼乌姆迁移出去,

​transferet, et longam multa vi muniet Albam.

并用强大的力量巩固阿尔巴-隆加城。

​Hic iam ter centum totos regnabitur annos

在这里,在赫克托耳的后裔统治下,将整整统治三百年,

​gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,

直到一位皇室女祭司伊利娅

​Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.

因马尔斯而怀胎,诞下一对双胞胎子嗣。

275

​Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

此后,披着养育他的母狼的黄褐色毛皮、满心欢喜的

​Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet

罗穆路斯将承接这个民族,建立起战神玛沃尔斯的

​moenia, Romanosque suo de nomine dicet.

城墙,并用自己的名字将他们命名为罗马人。

​His ego nec metas rerum nec tempora pono;

对于他们,我既不设领土的边界,也不设时间的限制;

​imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,

我赐予了他们无疆的帝国。甚至那严厉的朱诺,

280

​quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,

如今正因恐惧而折腾着海洋、陆地与天空,

​consilia in melius referet, mecumque fovebit

她也将回心转意,与我一同

​Romanos rerum dominos gentemque togatam:

庇护这世间的主宰罗马人,以及这身披托加的民族:

​sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,

此乃天意。随着岁月的流逝,一个时代将会到来,

​cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas

届时阿萨拉库斯的家族将把普提亚和著名的迈锡尼

285

​servitio premet, ac victis dominabitur Argis.

压制在奴役之下,并统治被征服的阿耳戈斯。

​Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,

将诞生一位出身高贵的特洛伊人恺撒,

​imperium oceano, famam qui terminet astris,—

他的帝国以大洋为界,他的名声以星辰为疆——

​Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

尤利乌斯,这个名字传自伟大的尤路斯。

​Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,

有朝一日你将在天庭迎接他,他满载着东方的战利品,

290

​accipies secura; vocabitur hic quoque votis.

你大可安心;他也同样会被人们在誓愿中呼唤。

​Aspera tum positis mitescent saecula bellis;

届时,随着战争平息,严酷的时代将变得温和;

​cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,

古老的诚信、维斯塔,以及克里努斯和他的兄弟雷穆斯,

​iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis

将颁布法律;可怕的战争之门将被铁栅

​claudentur Belli portae; Furor impius intus,

和紧密的锁扣关闭;不敬的狂怒在门内,

295

​saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis

坐在残忍的兵器之上,双手在背后被一百个青铜的

​post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.

绳结紧紧缚住,用血腥的口发出可怕的咆哮。”

​Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,

他说完这些,便将迈亚之子从高空遣下,

​ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces

以便让这片土地以及新建的迦太基城墙,

​hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

能向特洛伊人敞开怀抱以示款待,免得对命运一无所知的狄多

语法注6 条
  1. 1.228oculos suffusa nitentis

    被动过去分词 suffusa 在此处作中动/反身用法,带有名词宾格 oculos nitentis(“闪亮的眼睛”,nitentis 为 nitentes 的古体)作为关系宾格(即“希腊语宾格”),以此描述眼中盈满泪水的状态。

  2. 1.237pollicitus

    省略了第二人称单数完成时助动词 es,代表 pollicitus es(“您曾许诺”),作为主句的谓语动词,支配着前面以 fore(即 futurum esse)开头的间接引语不定式句。

  3. 1.251navibus amissis

    由名词 navibus 和分词 amissis 构成的夺格绝对结构(“在船只失去之后”),在此语境中表示原因或让步。

  4. 1.261tibi

    伦理与格(或关系与格),表示对听者维纳斯的关切与抚慰,意为“为您(的宽慰)”。

  5. 1.267Iulo

    与格 Iulo 被前面的关系代名词 cui(与格)同化而采用与格形式,此处原本可以用作与 cognomen 同格的单数主格 Iulus。

  6. 1.269volvendis mensibus

    动形容词 volvendis 在此处带有类似于现在分词的主动/中动含义(“流转的”或“逝去的”),处于夺格以表示时间或伴随状况。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:1.224-1.299