← 维吉尔

埃涅阿斯纪

§1.149-1.223

登陆利比亚海岸与阿涅阿斯鼓舞同伴

涅普顿平息海啸后,阿涅阿斯率领幸存的船只在利比亚海岸登陆。阿涅阿斯捕获猎物分给众人,并发表讲话鼓励疲惫的同伴,随后大家一同进餐并哀悼失踪的战友。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
149

​seditio, saevitque animis ignobile volgus,1

骚乱爆发,卑微的人群在心中狂怒,

150

​iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat;

此时火把与石块齐飞——狂怒供给着武器;

​tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem2

这时,如果他们偶然看见某位因虔诚和功勋而德高望重的人,

​conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;

便会静下来,侧耳伫立;

​ille regit dictis animos, et pectora mulcet,—

那人用语言引导他们的心灵,抚慰他们的胸怀——

​sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam

这样,大海的全部喧嚣便平息了,在此之后,

155

​prospiciens genitor caeloque invectus aperto

俯瞰海原并驾车在晴空中的父神

​flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

调转马头,在飞驰中向顺从的战车放开缰绳。

​Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu

疲惫不堪的阿涅阿斯一党努力驾船驶向最近的

​contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.

海岸,并转向利比亚的土地。

​Est in secessu longo locus: insula portum

在一片深邃的避风处有一个地方:一座岛屿通过

160

​efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto

其侧翼的阻挡形成了一个港口,来自深海的一切

​frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.

波涛在此被粉碎,并化作折回的湾流。

​Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur

在两旁,巨大的悬崖和成双的

​in caelum scopuli, quorum sub vertice late

礁石直插云霄,在其顶端之下,宽阔而

​aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis

安全的海面一片寂静;此外,上方闪烁的树木构成背景,

165

​desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.

一片带有阴森黑影的茂密树林俯瞰着这里。

​Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,

在正对面的岩壁下有一个由悬石构成的洞穴,

​intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

内部有甘甜的水泉和天然岩石雕琢的石座,

​nympharum domus: hic fessas non vincula navis

乃是宁芙的居所:在这里,疲惫的船只无需任何

​ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.

缆绳维系,也无需锚爪将其钩住。

170

​Huc septem Aeneas collectis navibus omni

阿涅阿斯带着从全体船只中收集出来的七艘船

​ex numero subit; ac magno telluris amore

驶入这里;怀着对陆地的巨大渴望,

​egressi optata potiuntur Troes harena,

登岸的特洛伊人占领了向往已久的沙滩,

​et sale tabentis artus in litore ponunt.

并将浸透盐水的四肢舒展在海岸上。

​Ac primum silici scintillam excudit Achates,

接着,阿哈特斯首先用燧石击出火星,

175

​succepitque ignem foliis, atque arida circum

并用落叶接住火种,在周围放下

​nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.

干燥的燃料,在引火物中引燃了火焰。

​Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma

随后,那些对苦难感到疲惫的人们搬出了被海水浸湿的粮食

​expediunt fessi rerum,3 frugesque receptas

和谷物工具,并准备将收回的谷物

​et torrere parant flammis et frangere saxo.

用火烘烤并用石头将其砸碎。

180

​Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem

与此同时,阿涅阿斯攀登上礁石,在广阔的

​prospectum late pelago petit, Anthea si quem

海面上搜寻整个视野,看是否能看见那被

​iactatum vento videat4 Phrygiasque biremis,

风暴抛掷的安丢斯,以及弗里吉亚的双排桨船,

​aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.

或是卡皮斯,亦或是在高耸船尾上挂着的凯克斯的武器。

​Navem in conspectu nullam, tris litore cervos

视野中看不见任何船只,但他看见三只鹿

185

​prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur

在海岸上徘徊;整个鹿群从后面

​a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.

跟随着它们,长长的队伍在山谷中吃着草。

​Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas

他在此停下脚步,用手抓起弓和箭,

​corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;

那些武器是忠实的阿哈特斯所携带的;

​ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis

他首先击倒了那些头戴树枝般鹿角的

190

​cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem

雄鹿领袖,接着击倒普通鹿群,并用武器驱赶着它们

​miscet agens telis nemora inter frondea turbam;

在茂密的树林中四处奔逃,使整个群体陷入混乱;

​nec prius absistit, quam septem ingentia victor

他直到作为胜利者在地上击倒了七只

​corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.

庞大的猎物,使数量与船只相符,才停下手中武器。

​Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.

随后他前往港口,将猎物分配给所有的同伴。

195

​Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes

接着,他分配了善良的阿凯斯泰斯装入罐中、

​litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,

并在西西里海岸上赠予这些离去者的葡萄酒,

​dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

并用言语抚慰他们悲伤的心灵:

​O socii—neque enim ignari sumus ante malorum5—

“同伴们啊——因为我们此前并非没有经历过灾难——

​O passi graviora, dabit deus his quoque finem.

噢,经历过更沉重苦难的人们啊,神也会给这些苦难一个终结。

200

​Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis

你们曾接近斯库拉的狂暴和深处轰鸣的

​accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa

礁石,你们也曾经历过独眼巨人的石群:

​experti: revocate animos, maestumque timorem

唤回你们的勇气,抛弃悲伤的

​mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.

恐惧吧:也许有朝一日,回忆起这些也将是一件乐事。

​Per varios casus, per tot discrimina rerum

历经各种变故,历经如此多的危难,

205

​tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas

我们向着拉提乌姆前进;命运在那里昭示了宁静的

​ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.

居所;在那里,特洛伊的王国注定要重新兴起。

​Durate, et vosmet rebus servate secundis.

坚持住,为好运留住你们的生命吧。”

​Talia voce refert, curisque ingentibus aeger

他用声音表达着这样的话语,虽然因沉重的忧虑而痛苦,

​spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.

脸上却佯装出希望,将深深的悲哀压在心底。

210

​Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;

他们整装准备处理猎物,以作未来的宴席;

​tergora deripiunt costis et viscera nudant;

他们从肋骨上剥下皮毛,露出内脏;

​pars in frusta secant veribusque trementia figunt;

有的人将肉切成块,用签子穿起仍在颤动的肉块;

​litore aena locant alii, flammasque ministrant.

另一些人在海岸上架起铜锅,并添起柴火。

​Tum victu revocant vires, fusique per herbam

随后他们用食物恢复了体力,躺在草地上,

215

​implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

饱享陈年的美酒和肥美的野味。

​Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,

在宴席驱散了饥饿、餐桌被撤去之后,

​amissos longo socios sermone requirunt,

他们在长谈中追念着失去的同伴,

​spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,

在希望与恐惧之间犹豫不决,不知是该相信他们还活着,

​sive6 extrema pati nec iam exaudire vocatos.

还是已经遭遇了不幸,再也听不见对他们的呼唤。

220

​Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,

尤其是敬虔的阿涅阿斯,他时而为勇猛的奥龙特斯的

​nunc Amyci casum gemit et crudelia secum

厄运叹息,时而在心中为阿米库斯、

​fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

利库斯的残酷命运,以及勇敢的居阿斯和勇敢的克罗安图斯而哀悼。

​Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

此时一切已近尾声,当朱庇特从高耸的天空之上

语法注6 条
  1. 1.149seditio, saevitque animis ignobile volgus

    承接前一行(1.148)比喻的延续。在 seditio 之后可以理解为省略了动词 coorta est。

  2. 1.151si forte virum quem

    代词 quem 是不定代词 aliquem 的弱化形式,符合在 si, nisi, ne, num 之后省略前缀 ali- 的语法规则。

  3. 1.178fessi rerum

    属格 rerum 是表示关系的属格(“关于事务/命运”),指代他们经历的种种艰难困苦,说明疲惫的对象。

  4. 1.181Anthea si quem... videat

    连词 si 引导间接疑问或带有期待的条件从句(“去看是否能发现……”)。代词 quem 作不定修饰语(“任何像安丢斯这样的人”)。

  5. 1.198ante malorum

    副词 ante 具有修饰名词 malorum 的形容词性用法(“以前的灾难”),这是一种仿希腊语的句法结构。

  6. 1.218seu vivere credant, sive...

    由 seu... sive... 引导的择一间接疑问句,动词为虚拟语气 credant,取决于形容词 dubii(“疑惑于是否应当相信他们还活着,或者……”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi003.humanitext-lat2:1.149-1.223