← 维吉尔

农耕诗

§2.1-2.77

树木的自然生长与人工繁育栽培

作者呼吁巴克科斯和梅塞纳斯,论述了各种树木的自然繁殖方式,以及嫁接和移植等人工栽培技术。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,

至此已叙述了田野的耕作与天空的星辰,

​nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum

现在,巴克科斯啊,我要歌唱你,以及与你一同的林木

​virgulta et prolem tarde crescentis olivae.

灌木,和生长缓慢的橄榄的后代。

​Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plena

到这里来,哦,莱奈乌斯父亲——这里一切都充满了你的

5

​muneribus, tibi pampineo gravidus autumno

恩赐,为你,田野在多叶的秋天里孕育繁茂,

​floret ager, spumat plenis vindemia labris—

丰收的酒汁在盛满的边缘起泡——

​huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto

到这里来,哦,莱奈乌斯父亲,请来吧,脱去长靴,

​tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

与我一同用新的葡萄汁染红你裸露的双腿。

​Principio arboribus varia est natura creandis.1

首先,培育树木具有多种不同的天性。

10

​namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae

因为有些树木,在没有任何人类强迫的情况下,自发地

​sponte sua veniunt camposque et flumina late

破土而出,广泛地占据着平原和弯曲的

​curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,

河流,如柔嫩的溪柳、柔韧的金雀花、

​populus et glauca canentia fronde salicta;

白杨,以及因灰白叶子而发白的柳林;

​pars autem posito surgunt de semine, ut altae

而另一部分则是由落下的种子长出,如高大的

15

​castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet

栗树,和在众林中为尤皮特长得最茂盛的

​aesculus atque habitae Grais oracula quercus.

槲树,以及被希腊人视为神谕的橡树。

​Pullulat ab radice aliis densissima silva,

对于其他的树,从根部抽出的极密林芽,

​ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus

如樱桃和榆树;甚至帕尔纳索斯的月桂树,

​parva sub ingenti matris se subicit umbra.

也在母亲巨大的阴影下,以矮小的身躯向上生长。

20

​Hos natura modos primum dedit, his genus omne

自然最早赋予了这些方式;通过这些,一切种类

​silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

的森林、灌木和神圣的林莽都呈现出一片翠绿。

​Sunt aliae, quas ipse via2 sibi repperit usus.

还有其他一些方法,是经验在实践中为自己发现的。

​Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

这人从母体柔嫩的身上切下秧苗,

​deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo

播在沟中;那人将树茎埋入田野,

25

​quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;

或是四裂的木桩,或是削尖的坚硬木栅;

​silvarumque aliae pressos propaginis arcus

有些林木则期待着压弯的压条之弧,

​exspectant et viva sua plantaria terra;

和在自己土壤中生长的活苗圃;

​nil radicis egent aliae summumque putator

有些树木完全不需要根,而修剪者

​haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

毫不犹豫地将顶梢折回,托付给大地。

30

​Quin et caudicibus sectis—mirabile dictu—

不仅如此,甚至在劈开树干时——说来令人惊异——

​truditur e sicco radix oleagina ligno.

橄榄的根竟从干燥的木头中长出。

​Et saepe alterius ramos inpune videmus

我们经常看见一棵树的枝条安然地

​vertere in alterius mutatamque insita mala

化为另一棵树的枝条,改变了的梨树结出接上去的苹果,

​ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

而坚硬的茱萸果在李树上变红。

35

​Quare agite o proprios generatim discite cultus,

因此,行动起来吧,农夫们,按类别学习它们各自的栽培法,

​agricolae, fructusque feros mollite colendo,

通过耕作驯化野生的果实,

​neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho

不要让土地荒芜。在伊斯马罗斯山上种植巴克科斯,

​conserere atque olea magnum vestire Taburnum.

用橄榄装扮巨大的塔布尔努斯山,这令人欢欣。

​Tuque ades inceptumque una decurre laborem,

而你,请来吧,与我一同完成这已开始的劳作,

40

​O decus, o famae merito pars maxima nostrae,

哦,我的荣耀,理所当然是我名声最大部分,

​Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;

梅塞纳斯,请在敞开的大海上展翅扬帆;

​non ego cuncta meis amplecti versibus opto,

我不指望用我的诗篇包罗万象,

​non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

即使我有百条舌头、百个嘴巴

​ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.

和铁一般的嗓音,也不可能;请来吧,沿着最近的海岸航行。

45

​In manibus terrae; non hic te carmine ficto

土地就在手中;我不会用虚构的歌谣、

​atque per ambages et longa exorsa tenebo.

曲折的叙述和冗长的开篇来挽留你。

​Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,

那些自发升入光明领域的树木,

​infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;

虽然不育,却长得茂盛而强壮;

​quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis

因为自然之力蕴藏于土壤中。然而这些树木,如果有人

50

​inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,

将它们嫁接,或者移入挖好的壕沟中委付栽培,

​exuerint silvestrem animum cultuque frequenti

它们也会脱去野性,通过频繁的照料,

​in quascumque voles artis haud tarda sequentur.

会毫不迟缓地顺从你所期望的任何技艺。

​Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,

而且,那从根部最深处长出的不育蘖芽,

​hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;

如果被移栽分布在空旷的田野中,也会如此行;

55

​nunc altae frondes et rami matris opacant

而现在,母亲高大的叶子和枝条遮蔽了它,

​crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.

夺去了生长者的果实,并使正在结果的部分枯萎。

​Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos

至于那些由播下的种子长出的树木,

​tarda venit seris factura nepotibus umbram,

生长缓慢,将为后世子孙带来阴凉,

​pomaque degenerant sucos oblita priores

而果实退化,遗忘了昔日的甜美汁液,

60

​et turpis avibus praedam fert uva racemos.

葡萄也带出丑陋的果穗,成为鸟类的猎物。

​Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes

显然,必须对所有树木倾注劳力,必须将所有

​cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.

强行纳入垄沟,并以极大的代价加以驯服。

​Sed truncis oleae melius, propagine vites

但橄榄用树干,葡萄用压条,

​respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

帕福斯的香桃木用坚实的木头,反应得更好;

65

​plantis et durae coryli nascuntur et ingens

从秧苗中长出坚硬的榛树,高大的

​fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae

梣树,和作为赫拉克勒斯冠冕的阴凉之树,

​Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma

以及卡奥尼亚父亲的橡子,还有高耸的棕榈

​nascitur et casus abies visura marinos.

也被孕育,以及将目睹海上灾难的冷杉。

​Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,

然而,粗糙的野草莓树被嫁接了核桃的幼芽,

70

​et steriles platani malos gessere valentis;

不育的梧桐树也曾结出强壮的苹果;

​castaneae fagus,3 ornusque incanuit albo

山毛榉结出了栗子,山梣因梨树的白色

​flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.

花朵而变白,猪群在榆树下嚼碎了落下的橡子。

​Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.

嫁接和移芽的方法绝非单一。

​Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae

因为在嫩芽从皮层中部绽出、

75

​et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso

突破薄膜的地方,正是那

​fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen

节结上形成狭窄裂口的部位:他们将异树的芽

​includunt udoque docent inolescere libro.

封入其中,并教它在湿润的内皮中合而共生。

语法注3 条
  1. 2.9arboribus ... creandis

    'arboribus creandis' 是使用动形容词(gerundive)的与格(或夺格)结构,表示目的或领域,意为‘在产生树木方面’或‘为了培育树木’。

  2. 2.22via

    'via' 是单数的夺格(手段、方式或路径夺格),意为‘在实践中’、‘通过经验’或‘以方法’,在此指人类通过技术探索出的‘道路’,与自然繁衍相对立。

  3. 2.71castaneae fagus

    需补出 §2.70 中的动词 'gessere' 的宾语和主语。'castaneae' 或者是作为宾格复数 'castaneas' 的变体(山毛榉结出了栗子),或者是作为与格(在栗树上接上山毛榉),表示‘山毛榉树结出了栗子’。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(3 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 3 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.humanitext-lat2:2.1-2.77