← 维吉尔

农耕诗

§1.74-1.147

农耕技艺与朱庇特时代劳作的起源

本节阐述了轮作、焚田、灌溉和排水等细致农作的重要作用,并讲述了从萨图恩的黄金时代向朱庇特时代的转变过程,揭示了神意如何通过生存困境迫使人类发明各种技艺并付出艰辛劳动。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
74

​unde1 prius laetum siliqua quassante legumen

在那里,你此前已收获了因豆荚摇曳而饱满的豆类,

75

​aut tenuis fetus viciae tristisque lupini

或是细弱的野豌豆,以及苦狼牙豆

​sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.

脆弱的茎秆和沙沙作响的丛林。

​Urit enim lini campum seges, urit avenae,

因为亚麻作物的种植会耗竭(烧尽)田地,燕麦也会耗竭,

​urunt Lethaeo perfusa papavera somno:

而浸透了勒忒河般沉眠的罂粟同样会耗竭之:

​sed tamen alternis2 facilis labor, arida tantum

然而,若能轮作,劳动便很轻松;只要你不以

80

​ne saturare fimo pingui pudeat sola neve

用肥沃的粪便填满干燥的土地为耻,也不以

​effetos cinerem inmundum iactare per agros.

向耗竭的田地撒播肮脏的灰烬为嫌。

​Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;

如此,通过轮作,田地同样能得到休息;

​nec nulla3 interea est inaratae gratia terrae.

而在此期间,未耕作的土地并非没有好处。

​Saepe etiam sterilis incendere profuit agros

人们往往也会发现,焚烧贫瘠的田地、

85

​atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:

用噼啪作响的火焰烧尽轻盈的麦秸是有益的:

​sive inde occultas viris et pabula terrae

或者是土地由此获得了隐秘的力量与丰富的

​pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem

养分,或者是火将其中的有害物质烤尽、

​excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,

排出了无用的水分,

​seu pluris calor ille vias et caeca relaxat

或者是这热量开辟了更多通道和隐秘的

90

​spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,

孔隙,使养分得以输送到新生的草木中,

​seu durat magis et venas adstringit hiantis,

又或者是它使土地更加坚实、收紧了张开的纹理,

​ne tenues pluviae rapidive potentia solis

免得细雨、或是炽热骄阳的更猛烈

​acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

威力、或是北风刺骨的寒冷将其灼伤。

​Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis

此外,凡用耙弄碎死板泥块、

95

​vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum

拉动柳条编织的耙者,都极大地造福了田地,黄金般的

​flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;

刻瑞斯决不会从高高的奥林匹斯山上徒然注视着他;

​et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,

同样,在犁开的平原上,将犁头转过方向、再次横向犁破

​rursus in obliquum verso perrumpit aratro,

隆起泥垄的人,

​exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.

亦是勤勉地耕耘土地、主宰着田野。

100

​Humida solstitia atque hiemes orate serenas,

农夫们啊,你们要祈求湿润的夏日和晴朗的冬季;

​agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,

冬日的尘土(干燥)会让麦子最茂盛,

​laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu

让田地也最丰美:没有任何一种耕作能让米西亚如此

​iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.

自夸,连加尔加拉自身也对自己的收成感到惊奇。

​Quid dicam, iacto qui semine comminus arva

我该如何赞美这样的人:他在播种之后,紧接着整治田地,

105

​insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae

平整贫瘠沙土的堆积,

​deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis

随后将河流与顺流而下的溪水引向作物,

​et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,

并且,当焦枯的田地因草木垂死而发热时,

​ecce supercilio clivosi tramitis undam

瞧,他从陡峭山路的边缘引下水来;

​elicit. illa cadens raucum per levia murmur

那水坠落时,在光滑的

110

​saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.

石头间激起沙哑的鸣响,用喷涌的清泉浸润着干涸的田野。

​Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,

又该如何赞美那为了不让麦秆因沉重的麦穗而倒伏,

​luxuriem segetum tenera depascit in herba,

在作物刚刚与犁沟平齐、尚呈嫩草之态时便放牧啃食其过盛长势的人?以及那个

​cum primum sulcos aequant sata. quique paludis

用吸水的沙土排干沼泽中

​collectum humorem bibula deducit harena.

积聚水分的人?

115

​Praesertim incertis si mensibus amnis abundans

特别是在气候不定的月份里,泛滥的河流溢出河床,

​exit et obducto late tenet omnia limo,

用覆盖的泥沙广阔地占领了一切,

​unde cavae tepido sudant humore lacunae.

使得低洼的池塘因温热的湿气而蒸腾。

​Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores

然而,尽管人和牛在耕耘土地时

​versando terram experti, nihil4 inprobus anser

经历过这些劳苦,贪婪的鹅、

120

​Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

斯特里蒙河的鹤以及带有苦根的菊苣依然

​officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi5

带来不小的危害,树荫也会造成损伤。天父自己不愿让耕作

​haud facilem esse viam voluit, primusque per artem

之路变得容易,他最先通过技艺惊醒了

​movit agros curis acuens mortalia corda

田地,用忧虑磨砺着凡人的心灵,

​nec torpere gravi passus sua regna veterno.

不容许自己的王国在沉重的惰性中麻木。

125

​Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

在朱庇特之前,没有农夫驯服田地;

​ne signare quidem aut partiri limite campum

甚至用界限来标记或划分田野

​fas erat: in medium quaerebant ipsaque tellus

也是不合神意的:人们为公共利益而采集,大地自身也在

​omnia liberius nullo poscente ferebat.

无人索求的情况下,更加自由地奉献出一切。

​Ille malum virus serpentibus addidit atris

他给黑色的蛇注入了致命的毒液,

130

​praedarique lupos iussit pontumque moveri,

命令狼群去捕食,让大海波涛汹涌;

​mellaque decussit foliis ignemque removit

他从树叶上抖落了蜜糖,收回了火种,

​et passim rivis currentia vina repressit,

并制止了处处溪流中奔淌的美酒,

​ut varias usus meditando extunderet artis

以便人们在实践和思考中,逐渐琢磨出各种技艺

​paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.

并在犁沟中寻找谷物的嫩芽。

​Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;

那时,河流首次感受到了挖空的赤杨木(独木舟);

​navita tum stellis numeros et nomina fecit,

那时,水手给群星赋予了数目与名字:

​Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;

昴星团、毕星团,以及吕卡翁那明亮的大熊座;

​tum laqueis captare feras et fallere visco

那时,人们发明了用网罗捕捉野兽、用鸟媒进行欺骗,

140

​inventum et magnos canibus circumdare saltus;

以及用猎犬围猎广阔的林地;

​atque alius latum funda iam verberat amnem

于是,有人已用投网拍打着宽阔的河流,向深水处寻觅,

​alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;

另有人在海中拉起湿漉漉的渔网;

​tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,—

那时有了坚硬的铁和声音尖锐的锯片――

​nam primi cuneis scindebant fissile lignum

因为最初的人们是用楔子劈开易裂的木头――

145

​tum variae venere artes. Labor omnia vicit

那时各种技艺纷纷产生。无情的劳作克服了一切,

​inprobus et duris urgens in rebus egestas.

以及在艰难境遇中步步紧逼的匮乏。

​Prima Ceres6 ferro mortalis vertere terram

刻瑞斯最先[教授]凡人以铁犁耕耘土地。

语法注6 条
  1. 1.74unde

    关系副词,指代前文 §1.73 中提到的播种斯佩耳特小麦的地方。

  2. 1.79alternis

    夺格,表示“隔年地”或“轮流地”(省略了 vicibus)。

  3. 1.83nec nulla

    双重否定,表示强烈的肯定(“确实有相当的好处”)。

  4. 1.119nihil

    修饰 officiunt 的副词性宾格,与句首的 nec 构成双重否定(“并非完全没有危害”,即“带来不小的危害”)。

  5. 1.121colendi

    动名词属格,修饰 viam(“耕作之路”)。

  6. 1.147Prima Ceres

    由于主动词(出现在下一行的 docuit)尚未出现,此处需根据上下文补出“[教授了]”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.humanitext-lat2:1.74-1.147