← 维吉尔

农耕诗

§1.148-1.218

农具准备、种子筛选与播种时令

本节论述了农业劳动和农具(如犁)的起源,介绍了脱粒场的准备、种子的筛选以及根据天文星象确定各种作物的播种时令。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
148

​instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae

[此法]始设,当时圣林中的橡子与草莓树果实

​deficerent silvae et victum Dodona negaret.

均已匮乏,多多纳拒绝再提供食物。

150

​Mox et frumentis labor additus, ut1 mala culmos

很快,谷物种植也增添了劳苦,使得有害的赤霉病侵蚀

​esset robigo segnisque horreret in arvis

麦秆,不育的蓟在田间倒刺般耸立;作物枯死,粗野的林莽取而代之,

​carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,

即牛蒡与蒺藜,而在美观闪亮的作物之间,

​lappaeque tribolique, interque nitentia culta

不祥的毒麦与不育的野燕麦占据了统治地位。

​infelix lolium et steriles dominantur avenae.

除非你用不断的耙土来清除杂草,

155

​Quod nisi2 et adsiduis herbam insectabere rastris,

并用声音惊吓鸟类,用镰刀克制幽暗荒野的

​et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

阴影,并用祈祷呼唤雨水,

​falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,

唉,你将只能徒然望着别人巨大的麦垛,

​heu magnum alterius frustra spectabis acervum,

在森林中靠摇晃橡树来抚平饥饿。

​concussaque famem in silvis solabere quercu.

还要谈谈坚毅的农夫们所用的农具,

160

​Dicendum et, quae sint3 duris agrestibus arma,

没有这些,庄稼就既无法播种,也无法长成:

​quis sine nec potuere seri nec surgere messes:

犁铧、曲犁最初的沉重木材,

​vomis et inflexi primum grave robur aratri

厄琉息斯母亲缓缓转动的车辆,

​tardaque Eleusinae matris volventia plaustra

脱粒撬、拖拉板以及重量过人的铁耙;

​tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;

此外还有刻琉斯廉价的柳条器皿,

165

​virgea praeterea Celei vilisque supellex,

草莓树枝编的格栅,以及伊阿科斯的神秘簸箕。

​arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.

这一切,如果你等待着配得上神圣田野的荣耀,

​Omnia quae multo ante memor provisa repones,

你应当极早用心预备并妥善保存。

​si te digna manet divini gloria ruris.

随即,在森林中,一棵榆树被巨力弯折驯服,

​Continuo in silvis magna vi flexa domatur

形成犁底的形状,接受了曲犁的姿态。

170

​in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.

在其上,从根部延伸出八英尺长的犁辕,

​Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,

装上两个拨土板,以及双重背脊的犁床;

​binae aures, duplici aptantur dentalia dorso

还要预先砍伐用于轭的轻型椴木和高大的山毛榉,

​caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,

以及从后方扭转最下方犁架的犁柄,

​stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,

烟雾在火炉上方熏烤检验这些木料。

175

​et suspensa focis explorat robora fumus.

我可以向你复述古人的许多教诲,

​Possum multa tibi veterum praecepta referre,

除非你退缩逃避,厌烦了解这些细微的关怀。

​ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

首先,脱粒场应当用巨大的圆柱压平,

​Area cum primis ingenti aequanda cylindro

用手翻转,并用有粘性的黏土固化,

​et vertenda manu et creta solidanda tenaci,

免得杂草长出,或是因干燥被尘土击败而开裂,

180

​ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,

此时各种害兽便会前来作弄:往往微小的老鼠

​tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus

在地下建起家园、修造粮仓,

​sub terris posuitque domos atque horrea fecit,

或者是失明的鼹鼠挖掘了巢穴,

​aut oculis capti fodere cubilia talpae,

在洞穴中发现了蟾蜍,以及大地上所能承载的

​inventusque cavis bufo et quae plurima terrae

众多怪物;象鼻虫劫掠着巨大的谷物堆,

185

​monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum

以及因惧怕穷困暮年而忧虑的蚂蚁。

​curculio atque inopi metuens formica senectae.

同样,当森林中繁茂的扁桃树披上

​Contemplator item, cum se nux plurima silvis

花装,压弯其芬芳的枝条时,你需留心观察。

​induet in florem et ramos curvabit olentis.

如果果实占优,同样谷物也会随之丰收,

​Si superant fetus, pariter frumenta sequentur

伴着酷热迎来大丰收的脱粒;

190

​magnaque cum magno veniet tritura calore;

但如果叶子繁茂,绿荫过盛,

​at si luxuria foliorum exuberat umbra,

脱粒场就会徒然地碾磨那只长满麦糠的富庶麦秆。

​nequiquam pinguis palea teret area culmos.

我确曾见过许多播种者对种子进行处理,

​Semina vidi equidem multos medicare serentis

预先浸泡在硝石与黑色的橄榄油渣中,

​et nitro prius et nigra perfundere amurca,

以便欺骗性的豆荚能结出更大的果实,

195

​grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,

并且即使火候微弱,也能迅速煮熟变软。

​et, quamvis igni exiguo, properata maderent.

我见过长期挑选并付出巨大劳动检验的种子,

​Vidi lecta diu et multo spectata labore

如果没有人力每年用手挑选

​degenerare tamen, ni vis humana quot annis

最大的那些,它们依然会退化。如此,万物皆因命运

​maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis

奔向更坏的境地,倒退滑落;

200

​in peius ruere ac retro sublapsa referri,

正如逆流而上、勉强用双桨

​non aliter, quam qui4 adverso vix flumine lembum

驱赶小舟的人,如果他偶然放松了手臂,

​remigiis subigit, si bracchia forte remisit,

船身便会被湍急的河流卷入顺流的深渊。

​atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

此外,大角星的星宿,

​Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

小羊座的日期以及明亮的巨蛇座,我们必须同样予以关注,

205

​Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,

正如那些乘风破浪航向祖国的人,

​quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis

去挑战大海和盛产牡蛎的阿拜多斯海峡。

​pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

当天秤座让白昼与睡眠的时间相等,

​Libra die somnique pares ubi fecerit horas

并在光明与阴影之间平分世界时,

​et medium luci atque umbris iam dividit orbem,

汉子们,驱策你们的公牛,在田野间播种大麦,

210

​exercete, viri, tauros, serite hordea campis

直至严冬最后一刻那无法抗御的降雨;

​usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;

同样,也是将亚麻作物与刻瑞斯的罂粟

​nec non et lini segetem et Cereale papaver

掩入泥土并俯身紧贴犁耙的时候了,

​tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,

只要大地还干燥,只要乌云还悬挂。

​dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.

春天是播种蚕豆的季节;此时,崩塌的犁沟

215

​Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres

也迎接着你,紫苜蓿,对小米的年度照料也随之而来,

​accipiunt sulci et milio venit annua cura,

当长着金色双角的洁白金牛座开启一年,

​candidus auratis aperit cum cornibus annum​Taurus et averso cedens Canis occidit astro.

而大犬座让位于反向运行的星宿而西沉之时。

语法注4 条
  1. 1.150labor additus, ut

    连词 ut 引导结果从句,其后接未完成过去时虚拟语气 esset 和 horreret,说明朱庇特的旨意给谷物耕作带来的艰巨后果。

  2. 1.155Quod nisi

    惯用词组 quod nisi 意为“但如果不是”或“除非”。这里的 quod 为关系代名词的连接用法(中性单数宾格),在句首起到加强与前文逻辑连接的副词性作用。

  3. 1.160Dicendum et, quae sint

    表示义务的动形容词无人称句(省略了 est 的 dicendum)后接由疑问形容词 quae 引导的间接疑问从句。从句谓语 sint 使用现在时虚拟语气。

  4. 1.201non aliter, quam qui

    意为“与那……的人没有什么不同”的比喻句。虽然 qui 从句中的条件由 si... remisit(直陈式完成时)表达,但对比的主句谓语动词是由 alveus 作主语的 rapit(直陈式现在时),生动地描绘了划桨者一旦松手,船只瞬间被激流卷走的紧迫情景。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.humanitext-lat2:1.148-1.218