← 维吉尔

牧歌

§8.58-8.109

阿尔佩西博埃乌斯召回达夫尼斯的魔法之歌

达蒙以预告悲剧死亡结束了对不贞恋人的诅咒之歌,随后阿尔佩西博埃乌斯登场,吟唱了一段用以将迷失的恋人达夫尼斯从城中召唤回家的强大魔法仪式与咒语。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
58

​Omnia vel medium fiant mare:1 vivite, silvae!

愿一切甚至都变成大海:再见吧,森林!

​praeceps aerii specula de montis in undas

我将从高耸山峦的瞭望处,头朝下地向着波涛

60

​deferar; extremum hoc munus morientis habeto.

坠落;收下这垂死之人的最后礼物吧。

​desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.

我的芦笛啊,停止吧,现在就停止唱起迈纳罗斯的诗行吧。

​Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus,

达蒙如此歌唱:至于阿尔佩西博埃乌斯如何回应,

​dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

皮埃里亚的女神们啊,请歌唱吧;我们并非人人皆能做成一切。

​Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,

端出水来,用柔软的带子环绕这祭坛,

65

​verbenasque adole pinguis et mascula tura,

焚烧茂盛的马鞭草与上好的乳香,

​coniugis ut magicis sanos avertere sacris

以便我尝试用魔法仪式使爱人的理智动摇,

​experiar sensus2 nihil hic nisi carmina desunt.

试一试:这里除了咒语之外什么也不缺。

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

​Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

咒语甚至能将月亮从天空中拉下来;

70

​carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

用咒语喀耳刻改变了游利西斯同伴的身躯;

​frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

草地上的冷血之蛇也会被歌咏震裂。

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

​terna tibi haec primum triplici diversa colore

首先,我将这三根三种不同颜色的线

​licia circumdo, terque haec altaria circum

缠绕在你的身上,并在这祭坛周围三次

75

​effigiem duco: numero deus impare gaudet.

引领你的画像:神明喜爱奇数。

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

​Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores,

阿马里利斯啊,用三个结把三种颜色系在一起,

​necte, Amarylli, modo, et “Veneris” dic “vincula necto.”

系上吧,阿马里利斯,并说:‘我系上维纳斯的纽带。’

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

80

​Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit

正如这泥土变硬,正如这蜡融化

​uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.3

在同一种火光下,愿达夫尼斯因我们的爱也是如此。

​Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.

撒下盐麦粉,用沥青点燃易碎的月桂叶。

​Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

可恶的达夫尼斯使我燃烧,我为了达夫尼斯烧毁这月桂。

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

85

​Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum

愿这样的爱占有达夫尼斯,正如一头疲惫的牝牛在寻找小雄牛

​per nemora atque altos quaerendo bucula lucos

穿过树林和幽深的林莽四处寻找,

​propter aquae rivum viridi procumbit in ulva,

在溪流旁的绿草中颓然倒下,

​perdita, nec serae meminit decedere nocti,

不知所措,在深夜来临时也忘了离去;

​talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

愿这样的爱紧紧抓住他,我才不愿去医治他。

90

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

​Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

从前那个负心汉留给我的这些遗物,

​pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso,

他自己珍贵的信物,如今在门槛之下,

​terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.4

大地啊,我托付给你;这些信物欠我一个达夫尼斯。

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

95

​Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena

这些草药以及在蓬托斯为我采集的这些毒物,

​ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.

是莫里斯亲自给我的;蓬托斯生长着极多这类植物。

​His ego saepe lupum fieri et se condere silvis

借助这些,我常看见莫里斯变成狼躲进森林,

​Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,

常看见他从墓穴深处唤出灵魂,

​atque satas alio vidi traducere messis.

并看见他把播种好的庄稼转移到别处。

100

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

​Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

阿马里利斯,把灰烬端到外面去,扔进流动的溪流中,

​transque caput iace, nec respexeris: his ego Daphnim

从头顶后方扔过去,千万别回头:用这些我要向达夫尼斯

​adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.

发起攻势;他既不把神明放在眼里,也不在乎咒语。

​Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

我的咒语啊,把达夫尼斯从城里带回家吧,带他回家吧。

105

​Aspice, corripuit tremulis altaria flammis

瞧!正当我迟延运送时,灰烬自己

​sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit!

已用摇曳的火焰将祭坛吞没:愿这是个吉兆!

​Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat.

必定有什么事发生了,希拉斯在门槛处吠叫。

​Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

我们能相信吗,还是恋爱中的人只是自己在编造梦境?

​Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis.

罢手吧,我的咒语,快罢手吧,达夫尼斯从城里回来了。

语法注4 条
  1. 8.58Omnia vel medium fiant mare

    副词 ‘vel’(通常意为“或者”)在此处用作强调,意为“甚至”、“干脆”,用以强调大自然彻底失序的反常现象(adynaton)。

  2. 8.66coniugis ut magicis sanos avertere sacris / experiar sensus

    在由目的连词 ‘ut’ 引导的从句中,不定式 ‘avertere’ 依赖于主动词 ‘experiar’(试、尝试)。形容词 ‘sanos’(清醒的)作为定语修饰目的语 ‘sensus’(心智、感觉),带有一种谓语性的含义,即“使他原本清醒的理智动摇(从而转向我)”。

  3. 8.81sic nostro Daphnis amore

    由 ‘sic’(正如……那样)引导的主句与第80行的 ‘ut... durescit et... liquescit’(正如泥土变硬、蜡融化)相呼应,但此处省略了动词(如 ‘durescat’ 或 ‘liquescat’,或泛指受影响的动词)。这种省略巧妙地将硬化和融化这两种相反的作用同时赋予了达夫尼斯的爱。

  4. 8.93debent haec pignora Daphnim

    动词 ‘debere’(欠、负有义务)在此处用于一种带有法术强制性的语义:“这些信物(pignora)欠我一个达夫尼斯(Daphnim,宾格)”,意即这些物品有义务将达夫尼斯带回我身边。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:8.58-8.109