← 维吉尔

牧歌

§9.1-9.67

柳西达斯与失去土地的莫里斯之对话

在没收土地后,莫里斯在前往给新主人送子山羊的路上遇见了柳西达斯,两个牧人通过吟唱梅纳尔卡斯过去的诗篇、哀叹失去的和平来互相慰藉。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​te, Moeri, pedes?1 an, quo via ducit, in urbem?

莫里斯,你的脚步要把你带往何处?还是顺着这条路,去城里?

​O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri

哦,柳西达斯,我们竟然活着等到了这一天:一个外来者,作为我们小农场的新主人

(quod numquam veriti sumus) ut2 possessor agelli

(这是我们从未惧怕过的事)

​diceret: “Haec mea sunt; veteres migrate coloni!”

竟然说道:“这些是我的;老佃农们,迁走吧!”

5

​nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,

如今我们被击败了,满心悲伤,既然命运颠覆了一切,

​hos illi—quod nec vertat bene3—mittimus haedos.

我们将这些子山羊送去给他——愿这并不能给他带来好运。

​Certe equidem audieram, qua se subducere colles

确实,我曾听说,从山丘开始隐退、

​incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

并以平缓的坡度降低山脊的地方起,

​usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos

一直到水边和古老的(如今梢头已折断的)山毛榉树,

10

​omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

你们的梅纳尔卡斯用他的歌声保全了这一切。

​Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

你确实听说过,而且也有这样的传闻;但是柳西达斯,我们的歌声

​nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum

在战神的武器中,所能发挥的力量,

​Chaonias dicunt aquila veniente columbas.

正如同人们所说,当鹰隼袭来时,卡奥尼亚的鸽子所拥有的力量一样。

​quod nisi4 me quacumque novas incidere lites

因此,要不是一只不祥的乌鸦事先在空心的橡树上警告我,

15

​ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

无论如何也要斩断新的争端,

​nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

那么你的莫里斯,乃至梅纳尔卡斯本人,如今都不可能活在世上了。

​Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis

哀哉,如此大恶竟会落到任何人头上?哀哉,梅纳尔卡斯,你的慰藉

​paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

险些与你本人一起,从我们身边被夺走了吗?

​quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis

谁来歌唱宁芙仙女?谁来在地上撒满鲜花盛开的草药,

20

​spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?

或是用绿色的阴凉遮蔽泉水?

​vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

又或是,不久前你正走向我们心爱的阿马里利斯时,

​cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?

我暗中从你那里偷听到的那些歌声?

​Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,

“提堤洛斯,在我回来之前——路很短——请替我放牧山羊,

​et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

放牧完后,提堤洛斯,把它们赶去喝水,但在赶羊的时候,

25

​occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

要小心别碰上那只公山羊,它会用角顶人的。”

​Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:

不,倒不如说是他为瓦鲁斯唱过的那首尚未完成的歌:

“Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—

“瓦鲁斯,只要曼图亚能留给我们——

​Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—

曼图亚啊,唉,离可怜的克雷莫纳太近了!——

​cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”

歌唱的天鹅就会把你的名字高高地带到星空。”

30

​Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;

愿你的蜂群以此避开科西嘉的红豆杉;

​sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!

愿你的母牛以此在吃饱苜蓿后胀大乳房!

​Incipe, si quid habes: et me fecere poetam

开始吧,如果你有什么存货的话:皮埃里亚的女神们也使我

​Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt

成为了诗人;我也有自己的歌;牧人们也称我为

​vatem pastores, sed non ego credulus illis.

诗人,但我并不轻易相信他们。

35

​Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna

因为我觉得自己至今还唱不出配得上瓦鲁斯和辛纳的诗句,

​digna,5 sed argutos inter strepere anser olores.

而只是像一只在鸣声婉转的天鹅群里乱叫的鹅。

​Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

柳西达斯,这正是我在做的事,我在心中默默地盘算着,

​si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:

看我是否还能想起来;这可不是一首默默无闻的歌:

`huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis

“到这里来吧,哦,伽拉忒亚;在波涛中有什么好玩的?

40

​hic ver purpureum; varios hic flumina circum

这里有绯红的春天;这里在河流周围,

​fundit humus flores; hic candida populus antro

大地吐露出五彩缤纷的花朵;这里白杨树俯临着洞穴,

​imminet, et lentae texunt umbracula vites.

柔韧的葡萄藤编织着遮阴的凉棚。

​huc ades: insani feriant sine litora fluctus.

到这里来吧;让狂暴的波涛去拍打海岸吧。”

​Quid, quae te pura solum sub nocte canentem

那么,那些我曾听见你独自一人在晴朗的夜空下

45

​audieram? Numeros memini, si verba tenerem.

歌唱的曲调呢?只要我还记得歌词,曲调我是记得的。

“Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

“达夫尼斯,你为什么仰望古代星象的升起?

​Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

看啊,狄俄涅后裔凯撒的新星已经升起,

​astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo

这颗星能让庄稼因丰收而欢喜,也能让

​duceret apricis in collibus uva colorem.

向阳山坡上的葡萄染上色彩。

50

​insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”

达夫尼斯,嫁接你的梨树吧:你的子孙将采摘你的果实。”

​Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos

岁月带走了一切,甚至连记性也带走了;我常记得自己还是个孩子时,

​cantando puerum memini me condere soles:6

曾在歌声中把漫长的太阳送下山去:

​nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim

如今这么多歌都被我忘却了;甚至连声音本身如今也

​iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.7

背弃了莫里斯;狼先看见了莫里斯。

55

​Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

但即便如此,如果你常常需要,梅纳尔卡斯也会把那些歌充分地唱给你听。

​Causando nostros in longum ducis amores:

你用借口来拉长我们的渴望:

​et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,

而现在,你看,整片平静的水面都为你沉寂了下来,

​aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

所有的风声和喧嚣的微风都已平息。

​hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum

从这里开始恰好是我们路程的一半;因为比亚诺尔

60

​incipit adparere Bianoris: hic ubi densas

的墓地开始显现了:在这里,当农夫们

​agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;

修剪茂密的树叶时,莫里斯啊,让我们在这里歌唱吧;

​hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.

把子山羊放在这里:反正我们总会到城里的。

​aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,

或者,如果我们担心夜幕会提前带来雨水,

​cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;

我们可以一路歌唱着走(歌唱能减轻路途的劳累);

65

​cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

为了能一路歌唱着走,我来替你分担这行囊。

​Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:

别再多说了,孩子,让我们做眼下紧迫的事吧:

​carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

等他本人来到的时候,我们再更好地歌唱那些诗篇。

语法注7 条
  1. 9.1te, Moeri, pedes?

    省略了动词 ducunt(引导、带去),字面意为“你的脚要把你带去哪里吗?”。

  2. 9.2vivi pervenimus... ut

    在 vivi pervenimus 之后引入的 ut 从句(ut ... diceret)表示结果,展示了意想不到且痛苦的命运结局。

  3. 9.6quod nec vertat bene

    关系代词 quod 指代前述的整个行为,而 vertat 是表示祝愿或愿望的现在时虚拟式,意为“愿这无法顺利/带来好运”。

  4. 9.14quod nisi

    quod 是连接性关系代词,起到连接句意(如“因此”或“而且”)的作用,并引导条件从句 nisi。

  5. 9.35Vario ... digna

    形容词 digna(配得上、值得)要求接夺格,因此 Vario 和 Cinna 为夺格形式。

  6. 9.52condere soles

    condere(字面意为“藏匿、埋葬”)在此与 soles(太阳/日子)连用,是一种比喻性表达,意为在歌声中“送走落日”或“度过漫长的一天”。

  7. 9.54lupi Moerim videre priores

    这反映了古罗马的一种迷信:如果狼在人发现它之前先看到了人,那个人就会失声。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:9.1-9.67