← 维吉尔

牧歌

§6.1-6.86

阿波罗的告诫与西勒诺斯所唱创世及神话之歌

诗人叙述了阿波罗如何告诫他唱牧歌而非史诗战争,并将其作品献给瓦鲁斯。随后他讲述了西勒诺斯在被少年和仙女绑住后所唱的歌,歌中描述了世界的创造和各种神话变形的故事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Prima Syracosio dignata est ludere versu,

我的塔利亚最初不嫌在西西里的诗行中嬉戏,

​nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.

也不以居住在森林中为耻。

​Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem

当我正要歌唱国王与战争时,琴修斯扯了扯我的耳朵,

​vellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pinguis

并警告说:“提提鲁斯啊,牧人理应放牧肥壮的

5

​pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.”1

羊群,吟唱抽丝般的诗篇。”

​Nunc ego—namque super tibi erunt, qui dicere laudes,

如今我——因为,瓦鲁斯啊,会有足够多的人渴望歌颂你的荣耀,

​Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella—

并谱写惨烈的战争——

​agrestem tenui meditabor arundine Musam.

我将用纤细的芦笛研习乡野的缪斯。

​Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quis

我并非歌唱未经嘱托之事:然而,如果也有人,如果有人

10

​captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,

因爱所迷而读到这些,瓦鲁斯啊,我们的柽柳,

​te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,

我们整片林地都将歌唱你;没有任何一页比那写有

​quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

瓦鲁斯名字的诗页,更能取悦斐波斯了。

​Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro

唱吧,皮埃里亚的缪斯们!克罗米斯和姆纳希洛斯在洞穴中

​Silenum pueri somno videre iacentem,

瞧见西勒诺斯正躺在梦乡里,

15

​inflatum hesterno venas,2 ut semper, Iaccho:

像往常一样,他的血管因昨日的巴克科斯佳酿而饱满:

​serta procul tantum capiti delapsa iacebant,

花冠就在不远处,仿佛刚刚从头上滑落,

​et gravis attrita pendebat cantharus ansa.

沉重的大酒杯因磨损的把手而悬垂着。

​Adgressi—nam saepe senex spe carminis ambo

他们袭击了他——因为这位老人经常用唱歌的希望

​luserat—iniciunt ipsis ex vincula sertis:

愚弄这两个人——并用那花冠本身做成的锁链套住他:

20

​addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,—

埃格勒加入了同盟,并出现在胆战心惊的他们面前——

​Aegle, Naiadum pulcherrima,—iamque videnti

埃格勒,奈亚得斯中最美丽的一位——就在他刚刚睁眼时,

​sanguineis frontem moris et tempora pingit.

她用血红的桑椹涂红了他的额头和太阳穴。

​Ille dolum ridens, “Quo vincula nectitis?” inquit;

他嘲笑着这个把戏,说道:“你们为何编结锁链?”

“solvite me, pueri; satis est potuisse videri:3

“放开我,孩子们;能被你们这样看见就已经足够了。

25

​carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,

听听你们想要的歌吧;歌声留给你们,

​huic aliud mercedis erit.” Simul incipit ipse.

而对她,会有另外的赏赐。”说完,他自己便开始了。

​Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres

那时你真会看见法乌努斯和野兽们合着节拍

​ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;

嬉戏,那时坚硬的橡树也摇曳着梢头;

​nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

帕尔纳索斯的岩壁对斐波斯也不曾这般欢欣,

30

​nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

罗多佩和伊斯马罗斯对奥菲斯也不曾这般惊叹。

​Namque canebat, uti magnum per inane coacta4

因为他唱道,大地上、天空中、海洋的种子

​semina terrarumque animaeque marisque fuissent,

是如何在巨大的虚空中聚集的,

​et liquidi simul ignis; ut his exordia primis

以及那流动的火;这一切的开端和宇宙本身

​omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;

尚且荒率的轮廓是如何从中凝聚的;

35

​tum durare solum et discludere Nerea ponto

随后,地面又是如何开始坚硬,并在海洋中隔开涅柔斯,

​coeperit, et rerum paulatim sumere formas;

且逐渐呈现出万物的形状;

​iamque novum terrae stupeant lucescere solem,

接着,大地又是如何因看见新太阳闪耀而惊奇,

​altius atque cadant submotis nubibus imbres;

乌云被驱散,雨水从更高处落下;

​incipiant silvae cum primum surgere, cumque

树林如何首先开始挺立,

40

​rara per ignaros errent animalia montis.

稀少的野兽如何在全然不知的山峦间流浪。

​Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,

由此,他叙述了人类始祖投掷的石块、萨图尔努斯的统治、

​Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:

高加索的猛禽,以及普罗米修斯的偷窃;

​his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum

他又补上了,水手们在哪个泉水边呼喊被遗弃的

​clamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.

许拉斯,以至于整个海岸都回响着:“许拉斯,许拉斯!”

45

​et fortunatam, si numquam armenta fuissent,5

他还用对雪白公牛的爱,来抚慰那如果从未有过

​Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.

牲畜群就会很幸福的帕西法埃。

​ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!

啊,不幸的少女啊,什么狂热夺去了你的心智!

​Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:

普洛伊托斯的女儿们曾用虚假的哞哞声填满田野,

​at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est

但她们中没有人去追逐过这般可耻的与野兽的

50

​concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,

交配,纵然她曾害怕脖子套上犁具,

​et saepe in levi quaesisset cornua fronte.

且经常在光滑的额头上寻找双角。

​ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:

啊,不幸的少女啊,你现在却在山岭间游荡;

​ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

而他,雪白的肋部倚着柔软的雅辛托斯,

​ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,

在黑色的冬青栎下反刍着苍白的草叶,

55

​aut aliquam in magno sequitur grege. “Claudite, nymphae,

或是追随着庞大群落中的某只母牛。“仙女们啊,

​Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,

狄克忒的仙女们啊,现在快关闭林间的空地吧,

​si qua forte ferant oculis sese obvia nostris

看看是否有什么机会,能让那头公牛游荡的

​errabunda bovis vestigia; forsitan illum,

蹄印呈现在我们的眼前;也许他

​aut herba captum viridi, aut armenta secutum,

正被青翠的草所吸引,或是跟随了牛群,

60

​perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.”

正被某些母牛引向戈尔廷的牛圈。”

​Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;

随后,他歌唱了惊叹于赫斯佩里得斯苹果的少女;

​tum Phaethontiades musco circumdat amaro

随后,他用树皮苦涩的苔藓包裹住法厄同的姐妹们,

​corticis, atque solo proceras erigit alnos.

并从地面上立起高耸的桤木。

​Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum6

随后,他歌唱着在佩尔梅索斯河畔游荡的加鲁斯,

65

​Aonas in montis ut duxerit una sororum,

姐妹中的一位是如何将他引向阿奥尼亚的山岭,

​utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;

斐波斯的所有合唱队又是如何向这位男子起立致敬;

​ut Linus haec illi, divino carmine pastor,

牧羊人兼神圣歌手林努斯,

​floribus atque apio crinis ornatus amaro,

头发装饰着鲜花和苦涩的芹菜,

​dixerit: “Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,

是如何对他说道:“缪斯们把这些芦笛送给你,瞧,收下吧,

70

​Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

它们曾赐予那位阿斯克拉的老人,他曾用它们在歌唱中

​cantando rigidas deducere montibus ornos:

将坚硬的梣树从山上引下;

​his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

愿你用它们来歌唱格律涅昂森林的起源,

​ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.”

免得有什么圣林,是阿波罗能更引以为傲的。”

​Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est

我何需说起尼斯斯的女儿斯库拉呢?有传说流传着,

75

​candida succinctam latrantibus inguina monstris

她那白皙的腰腹间围着吠叫的怪物,

​Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,

曾折磨过杜利基翁的船只,并在深邃的深渊里,

​ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,

啊,用海犬撕碎了胆怯的水手们;

​aut ut mutatos Terei narraverit artus;

或者他是如何讲述特雷乌斯被改变的肢体;

​quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,

菲洛美拉为他准备了何等宴飨,何等礼物,

80

​quo cursu deserta petiverit, et quibus ante

她以何等的奔逃寻求了荒野,且在此之前,

​infelix sua tecta supervolitaverit alis?

不幸的她又以何种翅膀在自己的屋顶上盘旋?

​Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus

凡是斐波斯昔日研习时、那幸福的

​audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,

埃夫罗塔斯河曾倾听并命令月桂树背诵的一切,

​ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;

他都歌唱了:震动的山谷将歌声传回星空;

85

​cogere donec ovis stabulis numerumque referri

直到暮星命令将羊群赶回羊圈并清点数目,

​iussit, et invito processit Vesper Olympo.

并在不情愿的奥林匹斯山中,暮星现身。

语法注6 条
  1. 6.5deductum dicere carmen

    形容词 deductum(字面意为“拉细的、纺出的”)是一种修辞隐喻,指代精细、谦逊的牧歌文风,与国王与战争(reges et proelia)的宏大史诗风格形成对比。

  2. 6.15inflatum hesterno venas

    venas(血管)是修饰被动分词 inflatum 的关系宾格(希腊式宾格),表示“因昨夜之酒而使其血管膨胀”。

  3. 6.24satis est potuisse videri

    关于 potuisse videri 有两种主要解释:(1)将 videri 视作被动语态(“被看见”),意为“仅是能被看见[处于这种被捕获的状态]就已经足够了”;(2)将 videri 视作系动词(“显得”),意为“仅是[向你们]显得有能力[束缚我]就足够了”。本译采用被动解释(1),这更符合西勒诺斯对少年们的恶作剧表示宽容的语境。

  4. 6.31uti magnum per inane coacta

    疑问副词 uti(表示“如何”)引导间接疑问句,后接虚拟式过去完成时 fuissent 以及随后的一系列虚拟式动词(concreverit, coeperit, stupeant等),用以描述宇宙创生的过程。

  5. 6.45fortunatam, si numquam armenta fuissent

    fortunatam 为宾格(感叹宾格,或与前句的 Pasiphaen 作同位语),si numquam armenta fuissent 是使用虚拟式过去完成时的与过去事实相反的条件从句,意为“要是牲畜群从未存在过,她该是多么幸运”。

  6. 6.64errantem Permessi ad flumina Gallum

    Gallum(加鲁斯)是先行结构(prolepsis)的一个实例,在此处本应作为后续 ut 从句(ut... duxerit)的主语,却被提前作为主句的宾格处理。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:6.1-6.86