← 维吉尔

牧歌

§3.57-3.111

达莫伊塔斯与梅纳尔卡斯的歌唱对决与平局裁决

在帕莱蒙的引导下,达莫伊塔斯与梅纳尔卡斯开始了轮流歌唱的比赛,内容涵盖对神明、爱人、庇护人波里奥的赞美,田园风光以及谜语。最终,帕莱蒙宣布比赛不分胜负,判定两人均配得上奖励。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
57

​nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.

如今森林枝繁叶茂,如今是一年中最美好的时节。

​Incipe, Damoeta; tu deinde sequere Menalca:

开始吧,达莫伊塔斯;然后你接下去,梅纳尔卡斯。

​alternis dicetis; amant alterna Camenae.

你们要轮流歌唱;卡墨奈女神喜爱轮流的歌。

60

​Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:

始于朱庇特,缪斯啊;万物皆充满朱庇特:

​ille colit terras, illi mea carmina curae.1

他眷顾大地,对他而言我的歌谣是心中所系。

​Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me

而福玻斯也爱我;在我的处所,始终有属于福玻斯的

​munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

礼物,那就是月桂树和闪耀着柔和红色光芒的风信子。

​Malo me Galatea petit, lasciva puella,

伽拉忒亚用苹果投掷我,这个俏皮的姑娘,

65

​et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

并逃向柳树丛,却又希望在此之前被看见。

​At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,

但我的烈火——阿敏塔斯,却主动向我走来,

​notior ut iam sit canibus non Delia nostris.2

甚至连德里亚如今也不如他更被我们的猎犬所熟悉。

​Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi

为我心爱之人准备的礼物已经齐备:因为我自己已经记下了

​ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

那个地方,高空中的野鸽在那里筑巢。

70

​Quod potui,3 puero silvestri ex arbore lecta

尽我所能,我给那少年送去了从野树上采摘的

​aurea mala decem misi; cras altera mittam.

十个金苹果;明天我还会再送十个去。

​O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!

噢,伽拉忒亚曾多少次、对我们说了些什么样的话啊!

​partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!

风啊,愿你们把其中的一部分带到众神的耳畔!

​Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.

阿敏塔斯啊,即便你心里不轻视我,又有什么用呢,

75

​si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

如果当你追逐野猪时,我却只能守着猎网?

​Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;

把菲莉丝送来给我吧:今天是我的生日,伊欧拉斯;

​cum faciam vitula4 pro frugibus, ipse venito.

当我用母牛为庄稼献祭时,你亲自来吧。

​Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,

我爱菲莉丝胜过其他人;因为她为我的离去而哭泣,

​et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”

并且拖着长音说道:“美丽的少年,再见,再见,伊欧拉斯。”

80

​Triste lupus stabulis,5 maturis frugibus imbres.

狼对羊圈是灾难,暴雨对成熟的庄稼是祸害,

​arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

狂风对树木是摧残,而对我们来说,则是阿玛里莉丝的愤怒。

​Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

露水对播种的庄稼是甜美的,草莓树对断奶的小山羊是甘甜的,

​lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

柔韧的柳树对怀胎的牲畜是美好的,而对我来说,唯有阿敏塔斯。

​Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:

波里奥喜爱我们的缪斯,尽管她是如此粗俗乡村化:

85

​Pierides vitulam lectori pascite vestro.

皮埃里得斯缪斯啊,为你们的读者牧养一只小母牛吧。

​Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,

波里奥自己也创作着崭新的诗篇:去牧养一只雄牛吧,

​iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

养一只已能用角冲撞、用蹄子扬起沙土的雄牛。

​Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:

波里奥啊,愿那爱你的人,也能到达他因你也达致而喜悦的境地:

​mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

愿蜜糖为他流淌,愿粗粝的荆棘也结出香料。

90

​Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,

那不讨厌巴维乌斯的人,就去喜爱你的歌吧,梅维乌斯,

​atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

愿同一个人去给狐狸套上犁轭,去给公山羊挤奶。

​Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

你们这些采摘花朵和地上草莓的人啊,

​frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

孩子们,快离开这里,冰冷的蛇正潜伏在草丛中。

​Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae

羊儿们,不要走得太远;信任河岸是

95

​creditur;6 ipse aries etiam nunc vellera siccat.

不安全的;连公羊自己现在都还在晾干它的羊毛呢。

​Tityre, pascentes a flumine reice capellas:

提提鲁斯,把在河边吃草的母山羊赶回去:

​ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

当时候到了,我自己会在泉水里把它们全部清洗。

​Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,

孩子们,把羊群赶拢;如果炎热抢先干涸了奶水,

​ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

就像前不久那样,我们将白白用手去挤压乳房。

100

​Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

唉,唉,在如此肥沃的巢菜地里,我的雄牛竟然这么消瘦!

​Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.

同一种爱,既是牲畜的毁灭,也是牧人的毁灭。

​His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.

对它们来说,肯定不是因为爱;骨头几乎都贴着皮了。

​nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

不知是谁的邪恶眼睛,在诅咒我柔嫩的小羊。

​Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo7—

告诉我,在哪个土地上——那你对我来说就是伟大的阿波罗——

105

​tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

天空的距离仅有三埃尔,不再宽阔。

​Dic, quibus in terris inscripti nomina regum

告诉我,在哪个土地上,会长出刻有王之名字的

​nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

花朵,那你就可以独占菲莉丝。

​Non nostrum inter vos tantas componere lites.8

裁决你们之间如此重大的争端,并非我的职责。

​Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores

你配得上那只小母牛,他也配得上,还有任何

110

​aut metuet dulces, aut experietur amaros.

惧怕甜蜜爱情、或尝过爱情苦涩的人,皆配得上。

​Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.

孩子们,现在关闭水渠吧,牧草地已经喝够了水。

语法注8 条
  1. 3.61illi mea carmina curae

    curae 是目的与格,与关系与格 illi 结合,构成了双重与格(double dative)句型,表示“我的歌谣是他的心头所系”。

  2. 3.67notior ut iam sit canibus non Delia nostris

    主格的 Delia 作为比较级 notior 的比较基准。canibus... nostris 是依存角于形容词 notus 的与格,表示“对我们的猎犬而言”。

  3. 3.70Quod potui

    中性宾格关系代词 quod 作为 potui 的直接宾语,构成一个限制性插叙关系从句,意为“尽我所能地”。

  4. 3.77cum faciam vitula

    动词 facere(此处为时间从句中的虚拟式现在时 faciam)在宗教祭祀语境中用作不及物动词,意为“献祭”,并带有表示手段或工具的夺格 vitula(以母牛)。

  5. 3.80Triste lupus stabulis

    triste 是形容词 tristis 的中性单数主格,在此作名词性/表语性使用(意为“有害的事物/悲哀的事物”),用作阳性名词主语 lupus(狼)的表语。

  6. 3.94–95non bene ripae creditur

    creditur 是自动词 credere 的无人称被动语态(意为“被信任”)。表示河岸的 ripae 是与格,在无人称被动句中依然保持了原动词所支配的格。

  7. 3.104et eris mihi magnus Apollo

    接在祈使句 Dic 之后的连词 et 起到引导条件结论的作用,相当于“(只要你告诉我,)那么你对我而言就会成为伟大的阿波罗”。

  8. 3.108Non nostrum inter vos tantas componere lites

    人称代词的所有属格 nostrum(意为“我们的职责/本分”)作表语,省略了系动词 est。不定式短语 tantas componere lites(解决如此重大的争端)充当全句的实际主语。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:3.57-3.111