← 维吉尔

牧歌

§2.1-2.73

科里隆对少年阿莱克西斯的哀诉

牧人科里隆倾诉着他对美少年阿莱克西斯无法实现的炽热之恋,通过展现自己的富有、自然的优美和各种礼物来表达爱意,但最终他意识到了自己的疯狂,决定重新投入日常的劳动中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Formosum pastor Corydon ardebat1 Alexim,

牧人科里隆对美丽的小伙子阿莱克西斯怀着热烈的爱火,

​delicias domini, nec quid speraret habebat;

他是主人的宝贝,但科里隆却没有什么可奢望的;

​tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos

他只是不断地来到那树荫浓密、高耸入云的榉树林中。

​adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus

在那里,他独自一人,把这些杂乱无章的诗句,

5

​montibus et silvis studio iactabat inani:

怀着空虚的热情向山陵和森林倾诉:

​O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?

“噢,冷酷的阿莱克西斯,你对我的歌谣一点也不在乎吗?

​Nil nostri miserere? Mori me denique coges.

对我毫无怜悯之情吗?你最终会逼我走向死亡。

​nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;

如今甚至连牲畜都在寻求阴凉与清爽;

​nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,

如今甚至绿色的蜥蜴都藏身在荆棘丛中,

10

​Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

泰斯提莉斯正为因烈日而疲惫的收割者们

​alia serpyllumque herbas contundit olentis.

捣碎大蒜和野百里香这些香气浓郁的草药。

​at mecum2 raucis, tua dum vestigia lustro,

而我呢,当我追踪你的足迹时,

​sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

在烈日之下,树林里回响着我和沙哑蝉鸣的声音。

​Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras

难道忍受忧伤的美丽丝的愤怒

15

​atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,

和她傲慢的轻蔑不是更好吗?难道忍受梅纳尔卡斯不是更好吗?

​quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses?

尽管他那么黑,而你那么白皙?

​o formose puer, nimium ne crede colori!

噢,美丽的少年,不要过分相信你的肤色!

​alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

白色的女贞花凋落,黑色的风信子却被采摘。

​Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,

我被你鄙视,阿莱克西斯,你甚至不问我是谁,

20

​quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.

我拥有多么丰富的牲畜,我多么富有雪白的牛奶。

​mille meae Siculis errant in montibus agnae;

我有上千只小羊羔在西西里的山间漫步;

​lac mihi non aestate novum, non frigore defit;

无论是在夏天还是在冬天的寒冷中,我的新鲜牛奶从未缺过;

​canto quae solitus, si quando armenta vocabat,

我唱着狄耳刻泉水的安菲翁

​Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.

在阿克泰的阿拉昆托斯山上呼唤群牛时所唱的歌。

25

​Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,

我也并非那么丑陋:最近我在海滩上看到了自己,

​cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim

当大海因没有风而平静地站立时;只要镜像没有欺骗我,

​iudice te metuam, si numquam fallit imago.

就算由你做裁判,我也不怕和达夫尼斯相比。

​O tantum libeat3 mecum tibi sordida rura

噢,只要你愿意和我一起住在粗鄙的乡野

​atque humilis habitare casas, et figere cervos,

和低矮的茅屋里,去射杀鹿群,

30

​haedorumque gregem viridi compellere hibisco!

用绿色的木槿枝驱赶小山羊群!

​Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.

在森林里,你将和我一起通过歌唱来模仿潘神。

​Pan primus calamos cera coniungere pluris

潘神首先教会了用蜡把多根芦苇连接在一起;

​instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.

潘神照料着羊群和羊群的牧人。

​Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:

你也不必为用芦笛磨破了嘴唇而感到后悔:

35

​haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

为了学会这些相同的本领,阿敏塔斯有什么事没有做过呢?

​est mihi disparibus septem compacta cicutis

我有一支由七根长短不一的毒参茎制成的

​fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,

牧笛,这是达莫伊塔斯很久以前送给我的礼物,

​et dixit moriens: “Te nunc habet ista secundum.”

他临终时说:‘现在,这笛子把你当成了它的第二任主人。’

​dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

达莫伊塔斯这样说了,愚蠢的阿敏塔斯嫉妒了。

40

​Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

此外,我还有两只在不安全的山谷里被我发现的

​capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,

小鹿,它们的皮毛现在还点缀着白色的斑点,

​bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo:

它们一天能吸干两只母羊的乳房;我为你留着它们:

​iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;

泰斯提莉斯早就在恳求把它们从我这里带走;

​et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

她会如愿以偿的,因为在你的眼里我们的礼物是鄙俗的。

45

​Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis

到这里来吧,噢,美丽的少年:看啊,宁芙们正用满满的

​ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,

篮子给你送来百合花;美丽的奈阿斯,

​pallentis violas et summa papavera carpens,

采摘着淡黄色的紫罗兰和高高的罂粟花,

​narcissum et florem iungit bene olentis anethi;

把水仙和香气扑鼻的小茴香花编织在一起;

​tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,

然后,她用肉桂和其他芬芳的草药将其编织,

50

​mollia luteola pingit vaccinia calta.

用黄色的金盏花点缀柔软的风信子。

​Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,

我自己也会去采摘长着温柔绒毛的白苹果,

​castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;

还有我的美丽丝曾经喜爱的栗子;

​addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;

我会加上蜡黄色的李子:这果实也将获得荣耀;

​et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,

还有你们,月桂树啊,我要采摘你们,还有你,近旁的香桃木啊,

55

​sic positae quoniam suavis miscetis odores.

因为你们这样摆在一起,就能调和出甜美的幽香。

​Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,

你真是个乡巴佬,科里隆:阿莱克西斯不在乎礼物,

​nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

哪怕你用礼物来竞争,约拉斯也不会让步。

​Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum

唉,唉,我这可怜的人给自己招来了什么!我把南风

​perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

吹向了花朵,我这自暴自弃的人把野猪放进了清澈的泉水中。

60

​Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,

你在躲避谁呢,啊,疯子?神明也曾居住在森林里,

​Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,4

还有达达尼斯的帕里斯。让帕拉斯住在她自己

​ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.

建立的城堡里吧;让我们首先喜爱森林。

​Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;

凶猛的雌狮追逐着狼;狼自己追逐着山羊;

​florentem cytisum sequitur lasciva capella;

活泼的山羊追逐着盛开的金雀花;

65

​te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.

科里隆追逐着你,噢,阿莱克西斯:每个人都被自己的快乐所吸引。

​Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,

看啊,小牛们正拉着挂在轭上的犁回来,

​et sol crescentis decedens duplicat umbras:

渐渐落下的太阳使增长的阴影加倍:

​me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?

然而爱火却在燃烧着我;爱,又有什么限制呢?

​Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!

啊,科里隆,科里隆,什么疯狂夺去了你的理智!

70

​Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;

你的葡萄藤还半剪在枝叶茂密的榆树上呢;

​quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,

你为什么不至少去用柳条和柔软的灯心草

​viminibus mollique paras detexere iunco?

编织一些生活所需的器皿呢?

​Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

如果这一个嫌弃你,你还会找到另一个阿莱克西斯的。”

语法注4 条
  1. 2.1ardebat

    ardeo(燃烧)本来是不及物动词,但在这里作为及物动词使用,直接接宾格 Alexim,意为“为……燃起爱火”或“热烈地爱着”。这种诗意用法表现了强烈而直接的感情。

  2. 2.12at mecum

    mecum(和我在一起)与前面描述自然界其他生物休息的诗行形成对比。本句的主动词是 resonant(回响),mecum 暗示了在牧人徘徊时“伴随着我”或“对我而言也是”。在结构上,它与伴随夺格 raucis... cicadis(与沙哑的蝉鸣一起)相呼应。

  3. 2.28O tantum libeat

    libeat 是表示愿望的愿望语气虚拟语气(“噢,但愿你乐意……”)。它接与格 tibi,并以不定式 habitare(居住)、figere(射杀)和 compellere(驱赶)作为其主语从句,起无人称句的作用。

  4. 2.61quas condidit arces

    名词 arces(城堡)在逻辑上是关系代词 quas 的先行词,但它被吸引并嵌入到关系从句中(先行词的同化/反转)。在翻译时,它被理解为主句动词 colat 的宾语,即“让帕拉斯自己住在她所建立的城堡里”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.humanitext-lat2:2.1-2.73