← 萨卢斯特

朱古达战争

§95

财务官苏拉的抵达与其出身和品行

财务官苏拉率骑兵赶至军营,引出作者对苏拉出身、性格与才智的插叙,并记述了他如何迅速熟稔军务、深得马略及全军爱戴的过程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§95

Ceterum, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit, quos uti ex Latio et a sociis cogeret,1 Romae relictus erat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere. neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Sisenna, optume et diligentissume omnium, qui eas res dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum sed gloriae cupidior; otio luxurioso esse,2 tamen ab negotiis numquam voluptas remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli;3 facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxume pecuniae largitor. atque illi felicissumo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere, fortior an felicior esset. nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.4 Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissumus omnium in paucis tempestatibus factus est. ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuom reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurumi deberent, ioca atque seria cum humillumis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut quoiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissumus factus.

与此同时,正当这一行动进行之际,财务官卢基乌斯·苏拉率领一支庞大的骑兵部队抵达军营;他此前曾被留在罗马,以便从拉提乌姆和盟友中征募这些骑兵。 然而,既然这一事件使我们想起了这样一位伟大的人物,在此简要论述他的天性与生活方式似乎颇为合宜。因为我们不打算在其他地方记述苏拉的行迹,而在所有记述这些事的人当中叙述得最好也最详尽的卢基乌斯·西塞纳,在我看来其言论却显得不够畅所欲言。苏拉出身于贵族世家,但由于祖先的懈怠,其家族当时几乎已告断绝;他同样精通希腊文学与拉丁文学,胸怀大志,贪恋享乐却更渴望荣耀;他在闲暇时生活奢靡,然而享乐从未耽误他的公务,只是在对待妻子的操守上本可采取更为体面的做法;他口才出众、机敏睿智且平易近人,在伪装意图方面具有令人难以置信的心机,出手阔绰,对许多事物尤其是金钱仗义疏财。对于在内战获胜前堪称万人中最幸运的他而言,命运从未超出他自身的勤勉,以至于许多人怀疑他究竟是更英勇还是更幸运。至于他后来的所作所为,我吃不准述说起来是更令人感到羞耻还是更加痛苦。 因此,如上所述,苏拉在率领骑兵来到阿非利加并进入马略的军营后,此前对战事素无经验且一无所知,却在短短时间内成为了众人中最为熟练通晓战阵之人。此外,他亲切地问候士兵,对提出请求的众人施以恩惠,对其他人则主动予以关照;他不愿接受别人的恩惠,但偿还恩惠比偿还借债还要迅速;他从不向任何人讨索回报,反而更致力于让尽可能多的人对他心怀感激;他与最卑微的下层士兵一同玩笑、共谈正事;无论在攻城作业、行军还是夜巡中,他都频繁现身;与此同时,他并不像卑劣的野心家通常所做的那样损害执政官或任何正直之士的声誉;他只求在谋略和实干上都不容他人居于自己之上,并且超越了大多数人。凭借这些作为与才能,他在短时间内便深得马略与士兵们的爱戴。

语法注4 条
  1. 95quos uti ex Latio et a sociis cogeret

    关系代词 quos 与前文的集合名词 equitatu(阳性单数)在逻辑意义上构成一致(即依意一致,constructio ad sensum),代指组成骑兵队的骑兵们(阳性复数)。uti 为引导目的从句的连词(相当于 ut)。

  2. 95otio luxurioso esse

    此处用作撒路斯提乌斯文风特有的历史不定式(带性质夺格),相当于直陈式 erat,用以生动刻画苏拉在闲暇时的作风。

  3. 95nisi quod de uxore potuit honestius consuli

    动词 potuit 搭配无人称被动不定式 consuli,字面意为“除开在对待其妻之事上本可以处理得更为端正体面”。该结构为无人称被动表达,无特定主语。

  4. 95incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere

    incertum habeo(相当于 nescio,“我无法确定”)后接带有虚拟式 pudeat an pigeat 的双重间接疑问从句,不定式 disserere 作为这两个非人称动词的共同主语,意为“述说这些究竟更令人感到羞耻还是痛苦”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:95