← 萨卢斯特

朱古达战争

§97

朱古达与博库斯的夜袭及马略的反击

朱古达与博库斯结盟并在日落时分突袭了撤退途中的马略部队,但马略化解了混乱并占领两座山丘,最终在黎明发起反击大破敌军。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§97

At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciundi tempus adesse.1 quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proxumos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum conpositum foret. eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham adcedit. Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decuma parte die reliqua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento,2 quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas conligere, denique ante quam signum aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt. qui omnes trepidi inproviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere, obviam ire hostibus; pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri. sine signis, sine ordinibus equites peditesque permixti cedere alii, alii obtruncari, multi contra advorsos acerrume pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant. denique Romani veteres et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant. neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissumis magis quam familiarissumis paraverat, vagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissumi obstiterant, invadere; manu consulere militibus,3 quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat. iamque dies consumptus erat, quom tamen barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, noctem pro se rati acrius instare. tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat. ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit. ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere. dein crebris ignibus factis plerumque noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus; et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere. sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant. plurumum vero Marius inperitia hostium confirmatus quam maxumum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere.4 deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de inproviso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet. Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam poterant: ita cunctos strepitu clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu formidine terror quasi vecordia ceperat. denique omnes fusi fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti. nam somno et metu insolito impedita fuga.

然而,朱古达在失去了卡普萨城以及其他对他有用的要塞,并损失了大量金钱之后,便向博库斯派出使节:催促他尽快将军队开进努米底亚,决战的时刻已经临近。当他得知博库斯仍在犹豫不决、举棋不定地权衡战与和的利害时,便如同此前一样,再次用重礼收买其近臣,并向这位毛利塔尼亚君主许诺:如果能将罗马人逐出阿非利加,或者在保全其自身领土的前提下结束战争,就割让努米底亚的三分之一土地给他。博库斯为这一报酬所诱惑,率领大批人马前来与朱古达会合。 在双方军队会合之后,他们在白昼仅剩不到十分之一的时候,突袭了正启程前往冬营的马略;因为他们认定,迫在眉睫的黑夜若对战败的自己而言将成为掩护,若取胜则不会构成任何阻碍,因为他们熟悉地形;反之,对于罗马人来说,无论何种局面在黑暗中都将更加艰难。因此,当执政官刚从多方得知敌人来袭的消息时,敌人本身就已逼近眼前;部队甚至来不及列阵或收拾行装,乃至来不及接受任何号令或指挥,毛利塔尼亚和盖图利亚的骑兵便不按战列、也不按任何常规的战斗方式,而是成群结队、依照偶然聚拢的队形,直扑我军。将士们虽然都被这突如其来的惊恐所扰乱,但仍未忘记勇气,有的拿起武器,有的保护正在取武器的同袍免遭敌袭;一部分人翻身上马迎击敌人;这场战斗变得更像强盗劫掠而非正规战。没有军旗,没有队列,骑兵和步兵混杂在一起,有的退却,有的被斩杀,许多与正面之敌英勇鏖战的人却从背后遭到包围;无论是勇气还是武器都无法提供足够的庇护,因为敌人人数占优且从四面八方席卷而来。最后,经验丰富的罗马老兵,因通晓战术,凡因地形或偶然聚在一起的人便结成圆阵,由此各方向同时受到掩护并严整列阵,抵挡住了敌军的猛攻。在如此险恶的危局中,马略既未惊慌失措,也未比平日有所消沉,而是率领由最勇猛而非最亲近者组成的亲兵骑兵队到处驰援,时而救助陷入苦战的部属,时而冲向敌军最密集阻截之处;由于全军混乱无法下达号令,他便亲自动手以武力掩护士兵。天色已晚,但蛮族丝毫没有松懈,反而遵照两王的指令,认定黑夜对自己有利而更加猛烈地逼近。于是马略根据情势定下计策,为了给部下寻找撤退之地,占领了彼此相邻的两座山丘;其中一座虽不足以扎营,却有充沛的水源,另一座则适于利用,因为其大部高耸陡峭,仅需极少工事。此外,马略命令苏拉率骑兵在水源旁通宵守卫,自己则趁敌人同样混乱之际,将四散的士兵逐渐集合起来,随后率全军全速撤往山上。两王受险峻地形所阻,被迫中止了交战;但他们并不让部下走远,而是用大军将两座山丘团团围住,漫散地驻扎下来。随后蛮族燃起密集的篝火,大半夜里按照本族习俗欢歌雀跃、喧嚣呼喊;首领们也因未曾败退而气焰嚣张,俨然以胜利者自居。然而这一切对于身处黑暗与高处的罗马人来说清晰可见,反成了极大的鼓舞。马略因敌人的缺乏经验而大受振奋,下令全军务必保持极度安静,甚至在换岗时也不得像往常那样吹响号角。接着,黎明破晓时分,敌人已然疲惫不堪且刚刚入睡,马略突然命令哨兵以及大队、骑兵队和军团的所有号手一齐吹响号角,士兵们齐声呐喊并冲出营门。毛利塔尼亚人和盖图利亚人被这陌生而可怕的巨响骤然惊醒,既无法逃跑,又无法拿起武器,甚至全然不知所措、无法采取任何防备;在一片喧闹与呼喊中,在无人援救、我军猛攻、惊恐交加之下,宛如癫狂的极度恐惧攫住了所有人。最终,敌军全线崩溃瓦解,绝大多数武器和军旗被缴获,在这场战斗中被歼灭的敌人比以往各次战斗的总和还要多。因为睡眠与罕见的惊骇阻碍了他们的逃脱。

语法注4 条
  1. 97quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciundi tempus adesse

    间接引语结构,承接前面的派出使节(nuntios mittit)。表示命令内容的虚拟式从句(adduceret,因历史现在时mittit而采用未完成过去时)与陈述客观情况的“宾格+不定式”结构(adesse)并列呈现。

  2. 97rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento

    由rati支配的宾语不定式结构。主语宾格为noctem,统领两个并列谓语结构:et victis sibi munimento fore 与 et, si vicissent, nullo impedimento [fore]。其中sibi munimento为双与格(利益与格sibi + 目的/结果与格munimento),而后者的nullo impedimento在省略fore的情况下作表语(性质夺格或相当于与格的补足语)。

  3. 97manu consulere militibus

    动词consulere接与格(militibus)表示“为……的利益/安危着想并竭力相助”。工具夺格manu(亲自动手/凭武力)与后文从句中的imperare(发号施令)形成鲜明对比,表明由于全军混乱无法言语指挥,马略乃是亲自动手挥剑杀敌以庇护士兵。

  4. 97ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere

    由主动词iubet支配的不定式从句。此处canere作不及物动词或具有被动含义(“让号角声吹响”),signa为其受动/主语宾格。插入句uti per vigilias solebant的主语则是根据军中惯例意会的号手们(tubicines)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:97