- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:92#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在利古里亚士兵的引导下,一支精选队伍攀上要塞后方绝壁完成潜入;马略在正面发起总攻并使后方吹响军号,迫使守军溃散,从而攻克了要塞。
exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure promissa eius cognitum1 ex praesentibus misit. quorum uti quoiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere; consulis animus tamen paulum adrectus. itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam velocissumos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proxumum diem constituit. sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis conpositisque omnibus ad locum pergit. ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant: capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent.2 igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus adlevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu; ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisui videbantur, potissumus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere. igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes sicut aliis diebus advorsum hostis aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. at Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse. interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere;3 ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus erat, postremo cuncti, armati inermesque. quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari. sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
在探察了一切他认为不久便会有用的情况之后,他按原路返回,不再像攀登时那样鲁莽,而是试探着每一处立足点并环顾四周。于是他急忙面见马略,详告所作所为,敦促马略从他本人攀登的那一侧对要塞发起进攻,并承诺由自己担任道路与危险的引导者。马略从在场人员中派出了几个人与利古里亚人同行,去核实他的承诺。按照各自的性情,这些人回报此事或难或易;然而执政官的精神还是为之一振。因此,他从军号手和号角手的队伍中选拔了速度最快的五人,并配属了四名百夫长作为护卫;他命令所有人都听从利古里亚人的指挥,并将这次行动定于次日进行。 当按照预定计划时机成熟时,他在筹备整顿好一切后,便奔赴该地。另外,那些将要攀登要塞的人,在向导的预先指导下改变了武器与装束:他们光着头、赤着脚,以便在岩石间具有更好的视野和抓地力;背上背着剑与盾,但这盾牌是用皮革制成的努米底亚盾,既是为了减轻重量,也是为了在发生碰撞时声响更为微弱。于是,走在前面的利古里亚人把绳索系在岩石以及因年深日久而凸出的树根上,士兵们拉着绳索可以更容易地攀登;有时他还伸手拉起那些因山路罕见艰险而惊恐的士兵;在攀爬较为险峻的地方,他让士兵们卸下武器逐个走在他前面,随后自己带着他们的武器跟上;凡是对立足显得不可靠的地方,他都亲自率先试探,通过在同一地点反复上下、旋即退到一旁,来为其他人增添勇气。因此,在经历了长时间的极度劳顿后,他们终于到达了要塞在那一侧无人驻守的地方,因为所有人正如往日一样,都聚集在前线迎敌。 马略通过信使获知利古里亚人所成就的事后,尽管他一整天都让努米底亚人陷入激战,此时更是鼓舞士兵,自己也走出防冲棚之外,组织龟甲阵向前推进,同时用投石机、弓箭手和投石兵从远处震慑敌人。然而努米底亚人由于此前屡次推翻罗马人的防冲棚并将其焚毁,因而并未退守在要塞城墙之内,而是在墙前昼夜活动,谩骂罗马人,嘲讽马略疯狂,并以沦为朱古达的奴隶恐吓我们的士兵,因一时的胜利而狂妄骄横。其间,正当罗马人与敌军双方所有人都全神贯注于战斗、彼此倾全力厮杀——一方为了荣耀与帝国,另一方为了生存——之际,敌后突然吹响了军号。起初是跑出来观战的妇孺纷纷逃窜,接着是最靠近城墙的人,最后是所有人,无论武装还是未武装者皆四散奔逃。这一幕发生后,罗马人士气更振、步步进逼,将敌人击溃并多半仅予以击伤,随后踏过倒地死者的尸体,贪求荣耀竞相冲向城墙,全军上下无一人因掳掠而耽搁延误。就这样,马略因侥幸而得以弥补的鲁莽之举,从过失中赢得了辉煌的荣耀。
- 92promissa eius cognitum
cognitum 是表示目的的目的分词(supine in -um),依附于表示位移的主动词 misit(该动词带有部分宾语短语 ex praesentibus)。意为“为了核实他的承诺”。
- 92ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent
offensa 既可理解为名词 offensa 的夺格单数(“由于碰撞”),亦可理解为与主格中性复数 scuta 相一致的分词(“在碰撞时”)。其后跟有由 quo(因带比较级副词 levius 而代 ut eo)引导的目的从句,全语境取“既为减轻重量,也为了在发生碰撞时撞击声更小”。
- 92repente a tergo signa canere
canere 是用来替代未完成过去时直陈式动词的历史不定式。signa 为不及物动词 canere(鸣响、鸣奏)的语法主语(中性复数主格)。在罗马军事语境中,signa canere 是表示“军号骤响/号角齐鸣”的固定用法。
