- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:92#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
攻占卡普萨的胜利使马略的名望攀升至如获神助的高度,他在进一步平定诸城后,进军围攻穆卢卡河附近一座地势绝险、藏有王室财宝的要塞却受阻不前。然而,一名搜集蜗牛的利古里亚士兵偶然从防守空虚的要塞后方绝壁攀登至山顶,发现了奇袭的途径。
Postquam tantam rem peregit Marius sine ullo suorum incommodo, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit. omnia non bene consulta in virtutem trahebantur: milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit: luctu atque caede omnia conplentur. denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in inmensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps. quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. sed ea res forte quam consilio melius gesta. nam castello virorum atque armorum satis magna vis et frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus inportunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. ea vineae1 cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quom eae paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur. milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare: optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri. at Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. quae quom multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cocleas, quarum quom unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est. ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum adorta. et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium2 natura fert. quoius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.3
马略在未使本部兵马蒙受任何损失的情况下完成了如此壮举,此前已然伟大而著名的他,自此开始被认为愈加伟大、愈加名声赫赫。所有未经周密谋划的举动都被归功于他的武勇:士兵们既受到宽和的管束,同时又获得了丰厚的财富,将他奉若神明;努米底亚人畏惧他甚于凡人;最后,无论是盟友还是敌人,所有人都相信他要么拥有神圣的心智,要么凡事皆受诸神的旨意预先昭示。然而执政官在这项行动告捷后,随即进军其他城镇;在努米底亚人抵抗的地方攻占了少数几座,而因目睹卡普萨人的悲惨遭遇而被遗弃的更多城镇则被他付之一炬:四处充斥着哀痛与杀戮。最终,他在夺取了许多据点、且绝大多数均未使军队蒙受流血的情况下,着手进行了另一项行动——这项行动虽不及卡普萨之役那般残酷,但艰难程度却毫无二致。 原来,在距分隔朱古达与波克胡斯王国的穆卢卡河不远处的平原之中,耸立着一座石山,山顶足以容纳一座中等规模的要塞,拔地而起高达万仞,仅留有一条极其狭窄的通道;盖因其通体在天工之下皆陡峭险绝,宛若人工精心构筑一般。由于国王的财宝藏匿于此,马略意图倾全力夺取该地。但这件事情凭运气比凭谋略办得更好。因为要塞内备有相当充足的兵力、武器与粮食,并有一眼泉水;地势不利于修筑土坡、攻城塔及其他攻城器械;要塞守军的通路极其狭窄,两侧皆为悬崖绝壁。防冲棚沿着该通道在巨大的危险中徒然推进;因为防冲棚稍有前进,便遭烈火或巨石砸毁。士兵们既因地势险恶而无法立足于工事前方,也无法在防冲棚之间毫无危险地进行作业:最优秀的将士纷纷阵亡或负伤,其余之人的恐惧与日俱增。然而马略在耗费了许多时日与劳力之后,内心焦虑地思量着,究竟是由于劳而无功而放弃这项企图,还是等待曾屡次赐予他顺境的运气。正当他日夜焦虑地权衡这些抉择时,恰巧有一名来自辅助连队的普通利古里亚士兵,从营地外出取水,在距要塞背向交战双方的一侧不远处,注意到岩石缝隙间有蜗牛在爬行;当他寻找了一两只、进而寻觅更多时,因采摘的兴致而不知不觉攀登到了接近山顶之处。在那里察觉到空无一人后,出于人类的天性,一种企图克难攻险的渴望袭上心头。恰巧在那个地方,岩石之间生有一棵巨大的冬青栎,起初稍向前倾,继而弯曲向上拔高生长,正如一切植物的本性所趋使的那样。利古里亚人时而抓着树枝,时而蹬着突出的岩石,登上了要塞的平地,因为所有努米底亚人都正聚精会神地守备于交战之侧。
- 92ea vineae
ea 是表示路径或方向的副词(意为“循此道路/沿此途径”),承接前文守军极其狭窄的通路(iter)。其源自阴性单数夺格形式的副词用法,而非中性复数代词。
- 92cuncta gignentium
中性复数形容词 cuncta 用作名词,统领现在分词名词化作部分属格的 gignentium(意为“草木、植物”),相当于古典散文常见的 omnia gignentia,为作者喜用的古雅句法。
- 92intenti proeliantibus aderant
proeliantibus 为现在分词的与格(关系与格),受形容词 intenti(“专注的、全神贯注的”)或动词 aderant(“在场、照料”)支配,意为“所有努米底亚人都全神贯注于交战的阵线”。
