- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:88
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
梅特鲁斯在罗马受到热烈欢迎,而马略在展开局部战斗后,实施了穿越荒漠的奇袭,攻克并摧毁了险要城镇卡普萨。
Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus. Sed Marius inpigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere: cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati. itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat. quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi1 cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatum iri, si ea pateretur, aut proelio certaturum. nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat: velle populi Romani amicitiam; ne quid ab se hostile timeret. id simulaveritne, quo inprovisus gravior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est. sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avortere ab hostibus. ac primo mediocria gerebat, existumans Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum. sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est. Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, quoius conditor Hercules Libys memorabatur. eius cives apud Iugurtham immunes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior. ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur. eius potiundi2 Marium maxuma cupido invaserat, quom propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur. id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant: cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini neque luxuriae erat. igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus3 — nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam arvo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat —, tamen pro rei copia satis providenter exornat. pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agundum adtribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum. sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain. ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare quae mox usui forent. denique sexto die, quom ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta. ibi castris levi munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare. dein postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto consedit; idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium intervallo,4 ibique quam occultissume potest cum omnibus copiis opperitur. sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet; deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere. quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum inprovisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent. ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venundati, praeda militibus divisa. id facinus contra ius belli non avaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
在此期间,梅特鲁斯启程返回罗马,出乎自身意料地受到了极其热烈的欢迎;由于先前的怨恨已经平息,他在平民与贵族中间均同样受到爱戴。 然而马略毫不懈怠且审慎地同时注视着己方与敌方的态势:查明双方何者有利、何者有弊,侦察列王的行军路线,预先挫败他们的计策与埋伏,既不容许己方有丝毫懈怠,也不让敌方获得任何安全感。因此,他多次在行军中袭击并击溃了正从我们盟友处劫掠财物的盖图利人与朱古达,并在离瑟塔城不远处剥夺了这位国王本人的武装。然而,当他察觉到这些战果不过是徒增名声、并不能结束战争时,便决定逐一包围那些因兵力或地势而对敌方极有利、对己方极不利的城镇:这样一来,如果朱古达对此听之任之,其驻军将被剥夺;否则他就必须通过会战一决雌雄。因为波克胡斯曾屡次向他派遣使节,声称渴望得到罗马人民的友谊,无需害怕他有任何敌对举动。这究竟是他为了猝不及防地施加更重打击而伪装的,还是出于他那反复无常的性格习惯于在和平与战争之间摇摆,尚未能充分查明。但执政官正如所决定的那样,逼近那些设防的城镇与要塞,一部分凭借武力,另一部分则通过恐吓或许以报酬使之脱离敌方。起初他只进行规模适中的行动,料想朱古达为了保卫属民会前来进行正面交锋。但当他得知国王身在远方并专注于其他事务时,便觉得时机已至,可以着手进行更重大且更艰险的行动了。 在广袤的荒漠之中,有一座名为卡普萨的强大城镇,相传其建立者为利比亚的赫拉克勒斯。其城民在朱古达治下享有免税特权且受其温和统治,因此被视为极忠诚之辈;他们不仅凭借城墙、武器与守军防御外敌,更仰仗险峻异常的地势。因为除城镇周围的近郊外,其余一切皆荒芜不毛、水源匮乏,且为毒蛇所盘踞,这些毒蛇的凶暴如同所有野兽一样因饥饿而愈发猛烈。此外,毒蛇自身的致命天性较之其他任何事物更易因干渴而被激化。夺取该城的极度渴望袭上了马略的心头,这既是出于战事之实用,也是因为这项行动看似艰险,且梅特鲁斯此前曾因攻占塔拉城而享有盛誉,该城的地势与防备与此地并无不同,只是在塔拉城墙不远处有若干泉水,而卡普萨人仅依靠城内唯一一处常年不绝的泉水,其余全凭雨水。这种困窘无论在此地还是在远离海洋、生活原始的整个阿非利加地区都更容易被忍受,因为努米底亚人大体以乳汁和野兽之肉为食,既不求盐分,亦不求其他刺激食欲之物:对他们而言,食物乃抵御饥渴之物,而非供纵欲与奢华之用。因此执政官在侦察了一切之后——我相信他是仰赖诸神,因为面对如此巨大的困难,凭人的谋虑根本无法提供充分的防备,况且他当时亦备受粮食匮乏之困扰,盖因努米底亚人热衷于牲畜饲料更甚于农耕,凡生长出来的作物皆遵照国王之命运往防御要塞,而彼时田野干涸无粮,因为时值夏末——,尽管如此,他仍根据现有条件相当深谋远虑地做好了准备。他将前几天作为战利品缴获的所有牲畜分配给辅助骑兵驱赶;命令副将奥卢斯·曼利乌斯率领轻装连队前往他安置军饷与补给的拉里斯城,并声称自己将在数日劫掠之后前往同一地点。他以此掩盖了自己的企图,随即进军至塔奈斯河。此外在行军途中,他每日将牲畜按百人队和骑兵小队平均分发给军队,并督促用兽皮制作皮囊;如此既缓解了粮食匮乏,又在所有人不知情的情况下准备了不久后派上用场的物资。终于在第六天,当全军抵达河畔时,已制作了大量的皮囊。在当地设立了轻装防备的营地后,他命令士兵进餐,并做好准备在日落时分一同出发,抛弃所有行囊,自身与驮兽仅驮运清水。接着在认为时机成熟时,他率军拔营,彻夜行军后方才驻扎;次夜亦然;随后在第三夜拂晓前很久,他抵达了一处距卡普萨不超过两罗马里的丘陵地带,并在那里与全军尽可能隐秘地待命。但当日出时分,许多未料到会有敌对行动的努米底亚人走出城镇,他突然命令全体骑兵以及伴随其侧的最迅捷的步兵全速奔向卡普萨并封锁城门;随后他自己紧随其后疾进,不许士兵抢掠。镇民获悉此事后,局势的慌乱、巨大的恐慌、猝降的灾难,加之城墙外有一部分市民已落入敌手,迫使他们开城投降。然而,该城被焚毁,成年的努米底亚人尽遭屠戮,其余一切人口皆被变卖为奴,战利品分配给士兵。这桩违反战时公法的暴行并非出于执政官的贪婪或邪恶,而是因为该地点对朱古达有利,对我们而言难于接近,且这一种族反复无常、背信弃义,在此之前既不能被恩惠亦不能被威吓所约束。
- 88belli patrandi
带有动形词的属格短语,与前面的 gloriosa modo 并列作表语(性质或目的属格),意为“属于能够结束战争性质的”。
- 88eius potiundi
由代词 eius(指代中性名词 oppidum,即卡普萨)与 potior 的动形词 potiundi 构成的属格动形词结构。在古典拉丁语中 potior 通常支配夺格,但在此处作为古体或萨卢斯特特有用法被视作及物动词并构成动形词短语。
- 88credo dis fretus
插入句中表达作者(萨卢斯特)主观评价的短语。形容词 fretus 支配夺格(dis),意为“信赖诸神”。紧接着的 nam 从句解释了为何仅凭人类的谋划(consilio)无法应对如此严峻的困难。
- 88non amplius duum milium intervallo
比较级 amplius 后省略了连词 quam,而后接的数量短语 duum milium 仍保持属格形式(修饰 intervallo 的度量属格)。
