← 萨卢斯特

朱古达战争

§86

马略招募无产者与抵达阿非利加

马略打破旧制招募无产者入伍并抵达阿非利加接管军队,通过掠夺与小型交战使新老士兵迅速融合同化,而朱古达等则分道撤入险要地形以伺机突袭。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§86

Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos adrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus navis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet. ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti quoiusque lubido erat, capite censos plerosque.1 id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus,2 quoi neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uticam advehitur. exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat. sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat; dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum levia, alia aliis locis facere. interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. sic brevi spatio novi veteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta. At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in locos difficilis abeunt. ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.3

发表了这番演说后,马略见平民情绪激昂,便迅速将给养、军饷、武器以及其他军需品装船,并命令副将奥卢斯·曼利乌斯携这些物资出发。与此同时,他自己开始招募士兵,既非遵循祖制,亦非按财产等级选拔,而是任由各人自愿,招募的大多是无产阶层的登记人口。有人叙述此事是因合格的良民匮乏,另有人则认为是出于执政官的政治野心;因为他正是被这一阶层推崇并抬升起来的,而且对于谋求权势之人而言,极度赤贫者最为得力,盖因他们既无资产可恋——事实上他们身无长物——,凡有利可图之事在他们眼中皆显正当。 于是,马略率领远超原定法令数额的军队前往阿非利加,数日之内便抵达乌提卡。军队由副将普布利乌斯·鲁蒂利乌斯移交给他;因为梅特鲁斯为了避而不见那些光是听说便令其心灵无法承受之事,早已回避不与马略相见。然而执政官在补齐了军团和辅助军各队的兵额后,便进军至一片肥沃且充斥战利品的地域,将当地缴获的一切尽数赏赐给士兵;接着他又攻打那些凭借自然地势或守军皆防御不足的要塞与城镇,在各地展开多次规模虽小但频繁的交战。在此期间,新兵们临战毫无惧色,亲眼目睹溃逃者遭擒或被诛,最勇武之人方最为安全,武器捍卫着自由、祖国、父母及所有一切,亦带来荣耀与财富。如此在短时间内,新兵与老卒融为一体,全军的武勇变得齐整划一。 与此同时,列王得知马略抵达的消息后,各自退入险要之地。这正是朱古达的主意,他指望敌军很快便会散开从而能够予以突袭,并料想罗马人如同多数人一样,一旦消除恐惧便会松懈散漫且缺乏约束。

语法注3 条
  1. 86capite censos plerosque

    此句为历史不定式 scribere(主语为 ipse)的宾语短语,plerosque 作为同位语或述语性成分修饰 capite censos(仅按人头登记入籍的无产者)。这一结构指明了打破传统按财产阶层(classibus)征兵惯例的具体对象。

  2. 86homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus

    系动词(est/erat)省略的判断句。主语为“quisque + 最高级”结构(egentissumus quisque,意为“越是极度赤贫之人”),与与格短语 homini potentiam quaerenti(“对于谋求权力之人而言”)及最高级表语 opportunissumus(“最合时宜/最得力”)搭配构成完整表述。

  3. 86speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros

    speranti 为与格现在分词,修饰其逻辑先行词 Iugurthae。其后带有两个由并列的“宾格加不定式”引导的间接陈述:其一是 mox effusos hostis [= hostes] invadi posse(散开的敌军很快能遭突袭),其二是 Romanos ... futuros [esse](一旦畏惧消除,罗马人也将更为涣散松懈)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:86