← 萨卢斯特

朱古达战争

§85#2

马略论自身战功并动员公民出征

马略坚称自身的战功与创伤而非继承的先祖雕像才是真正的高贵,猛烈抨击贵族的怠惰与骄奢,并号召适龄公民与他同心协力奔赴努米比亚战役。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§85#2

Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et conpositam orationem fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.1 nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis,2 etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit.3 non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore. hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi. non sunt conposita verba mea: parvi id facio. ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant, neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. at illa multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam. hoc est utile, hoc civile imperium. namque quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse. haec atque alia talia maiores vostri faciundo seque remque publicam celebravere. quis nobilitas freta,4 ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito sed quasi debitos a vobis repetit. ceterum homines superbissumi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquom quam vilicum habeo. quae mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt. verum non ita est. nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt.5 ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt. Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix, nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est. quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.6 egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. etenim nemo ignavia inmortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.'

“诚然,我十分清楚,如果他们现在想要反驳我,他们定会准备一番辞藻极其丰富且结构精巧的演说。但是,在你们赐予我最崇高恩惠之际,既然他们在所有场合都用恶言中伤我与你们,我便认为不宜保持沉默,以免有人把我的克制当成问心有愧。因为依我内心的判断,没有任何言辞能够伤害我:倘若他们讲真话,就必然赞美我;倘若他们讲假话,我的生活与品行自会击溃它们。然而,既然你们的决议遭到了谴责——正是你们把最高的荣耀与最重大的任务赋予了我——,那么请你们反复思量,是否应当为这些决议感到懊悔。为了博取信任,我无法炫耀祖先的雕像、凯旋式或执政官职,但是,若形势需要,我能够展示长矛、军旗、胸甲饰物及其他军功奖赏,此外还有留在前胸的累累伤痕。这些就是我的先祖雕像,这就是我的贵族身份,并非如他们那样通过继承而获得,而是我自己凭藉无数的辛劳与危险换来的。我的言辞并非精雕细琢,对此我并不介意,因为德行本身便能充分彰显自身;唯独他们才需要雕虫小技,好用演说来掩盖丑恶的行径。我也未曾研习希腊文学,我根本不屑于学习那些东西,因为它们对教导它们的导师在获得德行方面毫无助益。但我却受教于对国家大有裨益的行事准则:痛击敌人、恪守哨位、除却可耻的名声外一无所惧、同等经受严冬与盛暑、在地上歇息、同时承受匮乏与劳苦。我将以此等戒律激励将士,我绝不会苛待他们而自奉奢靡,也不会将他们的辛劳掠为我个人的荣光。这是有益的统治,这是合乎自由公民身份的统御。因为当你自己沉湎于骄奢淫逸,却靠严刑峻法驱策军队,那就是主子,而不是统帅。你们的先祖正是凭借践行这些以及类似的行为,使他们自身和国家都名垂青史。贵族阶层依仗着这些先辈,自身品行却与他们截然不同,他们藐视我们这些效仿先辈之人,并向你们索取所有官职,不是凭藉功勋,而是仿佛那是你们欠他们的债务一般。然而这些傲慢至极的人大错特错了。他们的先辈留给他们一切被允许留下的东西:财富、雕像以及自身的显赫名声;但德行他们没有留下,也无法留下:唯有德行既不能作为赠礼给予,也不能被领受。他们指责我粗鄙无礼,因为我不懂得如何排场讲究地操办宴席,既未供养任何伶人,也没买过比庄园管事身价更高的厨子。罗马公民们,对这些我乐于承认。因为我从父亲及其他庄重之人那里学到的教诲是:整洁修饰合乎妇人,辛勤劳作合乎男儿;所有正直之人的荣耀应当多于财富;武器才是荣光,而非家具陈设。既然如此,就让他们始终去做那些让他们快活、被他们视若珍宝的事吧:让他们纵情声色、豪饮狂欢;让他们在度过青春的宴席上继续消磨残生,专心侍奉他们的肚腹和身体上最可耻的部位;把汗水、尘土及类似的东西留给我们,因为对我们而言,这些远比盛宴更加令人愉悦。然而事实并非如此。因为当这些最可耻的人用丑行玷污了自己之后,又跑来攫取正直之人的奖赏。如此极度不公的是,奢靡与怠惰这等最恶劣的行径,对践行它们的人没有造成任何损害,却给无辜的国家带来了灾难。 现在,既然我已经回应了他们——这回应只是出于我自身的品行所求,而非出于他们的劣迹所需——,我将就国家大事谈几句。首先,罗马公民们,关于努米底亚,请大家满怀信心。因为迄今为止庇护朱古达的一切因素,你们都已彻底扫除:贪婪、无能与傲慢;此外,驻扎在那里的军队熟悉地形,但我敢发誓,他们虽英勇却缺乏运气,因为其中很大一部分已被将领们的贪婪或鲁莽消耗殆尽。因此,你们当中尚在服兵役年龄的人,请与我同心协力担当起国家重任,不要让因他人的厄运或统帅的傲慢而生的恐惧攫住任何人。无论行军还是交战,我都会作为谋划者、作为同甘共苦的伙伴与你们同在,在一切事务中我对你们与对我自己都将一视同仁。确实,在神明的庇佑下,一切皆已成熟:胜利、战利品、美誉。即便这些充满变数或遥不可及,所有善良之人为国家纾困依然是义不容辞的责任。因为从没有谁凭藉懦弱怠惰而求得不朽,也没有任何父母祈求子嗣能长生不死,而只祈愿他们能善良高洁地度过一生。公民们,假使言辞能给怯懦者增添勇气,我本会说得更多;因为我认为,对英勇之人而言,这些话已经足够了。”

语法注6 条
  1. 85in conscientiam duceret

    短语 in conscientiam ducere 意为“将(克制)解读/视为做贼心虚(承认理亏)”。介词 in 表结果或归属范畴,ducere 在此意为“视作、认为”。

  2. 85qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis

    关系代词 qui 的先行词并非形式上的中性复数名词 vostra consilia,而是其中隐含的实际主体“你们”(vos)。从句动词 inposuistis 的第二人称复数形态依从含义上的逻辑主语(依义结合,synesis / constructio ad sensum)。

  3. 85num eorum paenitendum sit

    由非人称动词 paenitet 的动形词(paenitendum)构成的非人称动形词结构。后悔的对象以属格 eorum 表示,指代上文公民们的决议(vostra consilia)。

  4. 85quis nobilitas freta

    quis 为关系代词夺格复数 quibus 的古体或缩略形式,充当形容词 freta 所支配的夺格补足语,先行词为前文的 maiores vostri。紧接着的 dissimilis moribus 用以修饰 nobilitas。

  5. 85bonorum praemia ereptum eunt

    ereptum 是动词 eripio 的第一目的体言(以 -um 结尾的对格目的体言),与表示位移的动词 eunt 连用,表达目的,即“前去强夺/企图抢夺”。

  6. 85neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit

    由否定词 neque 与完成时虚拟式 ceperit 构成的禁止句(ne / neque + 完成时虚拟式),表达强烈的否定命令或警示:“切莫让恐惧攫住任何人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:85#2