- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:85#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在公民大会上,马略发表就职演说,痛斥旧贵族阶层依仗先祖荣耀与肖像而沉溺怠惰、不学无术,并以自身扎实的行伍实战、个人德行与辛劳付出彰显其当选执政官及执掌军权的合法性。
'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. neque me fallit, quantum cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.1 ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere — quippe mea bene facta rei publicae procedunt —, nobilitatem locum invadundi quaerere. quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. ita ad hoc aetatis a pueritia fui,2 uti omnis labores et pericula consueta habeam. quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit. Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est.3 conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum. ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese liberos quam optumos voluisse? quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. ne illi falsi sunt,4 qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. atque etiam, quod apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. nunc videte, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.
“罗马公民们,我知道,大多数人在向你们谋求公职权能时所用的手段,与他们获得权能后行使它时的作风截然不同:起初他们勤勉、谦逊、克制,随后却在怠惰与傲慢中虚度光阴。但在我看来,事情恰恰应当相反:因为整个国家比起执政官或裁判官的职位重要得多,因此治理国家比起谋求这些官职理应付出更大的心力。我并非不知道,在承受你们最崇高的恩惠的同时,我承担了多么艰巨的重任。在筹备战事的同时节约国库,强令那些自己不愿得罪之人服兵役,兼顾海内外的一切事务,并且在嫉妒者、阻挠者和党争者的环伺之下处理这些事,罗马公民们,这远比人们预想的更为艰难。此外,若是其他人犯了过失,古老的贵族血统、先祖的英勇事迹、亲属与姻亲的财力、庞大的门客队伍,所有这些都能作为庇护伴其左右;而对我而言,全部的希望都寄托于我自身,我必须凭借德行与清白去捍卫这些希望,因为其余的依傍都是软弱无力的。我也明白,公民们,所有人的目光都聚焦在我身上,公正善良之人支持我——因为我的善举正有利于国家——,而贵族阶层则在窥伺向我发难的机会。正因如此,我必须更加奋勉,使你们不致受骗,使他们的企图归于徒劳。我自幼年至此时此刻一直如此自律,以致于已将一切辛劳与危险视同家常便饭。在获得你们的恩惠之前我尚且毫无索取地践行这些,如今既已受领了奖赏,公民们,我绝无半途而废的打算。对于那些出于政治野心而伪装正直的人而言,在执掌权力时保持自制是极其困难的;但对于我这个一生都在最优秀的德行磨砺中度过的人来说,行善早已由习惯化为了本性。 你们命令我指挥与朱古达的战争,贵族阶层对此深感痛恨。我恳请你们扪心自问:如果你们从那群贵族中派某个人来承担这项任务或类似的任务,派一个出身古老家族、拥有众多先祖雕像却毫无军旅经历的人,改变这个决定是否会更好呢?可以想见,面对如此重大的事务,他因为对一切一无所知而惶恐不安、手忙脚乱,不得不从平民中物色某个人来作为自己职责的指点者。如此一来往往会出现这种情况:你们命其发号施令之人,却在为自己寻找另一个指挥官。公民们,我确知有些人是在当选执政官之后,才开始研读先祖的事迹和希腊人的军事条规:本末倒置的人啊!因为行使指挥权在时间上固然晚于当选,但在实际与经验上却理应在先。公民们,现在请将他们的高傲与我这个‘新人之身’作个对比吧。他们习惯于耳闻或阅读的那些事物,其中一部分我曾亲眼目睹,另一部分则是我亲身践行;他们从书本中习得的,我是通过军旅生涯掌握的。现在请你们评判,究竟是行事实在,还是言辞实在。他们蔑视我的新人身份,我蔑视他们的怠惰懦弱;强加于我的是命运的不济,强加于他们的则是丑恶的劣迹。尽管我认为所有人的天性原本同一且共通,但唯有最勇敢之人才是最高贵之人。假如现在能向阿尔比努斯或贝斯提亚的先祖询问,他们更愿意由我还是由那些人作为自己的后代出生,你们以为他们除了回答渴望最优秀的子孙之外,还会说什么呢?倘若他们鄙视我是理所应当的,那么他们也该同样鄙视自己的先祖,因为正如我一样,其先祖的显贵也是始于德行的。他们嫉妒我获得的荣耀:那么就让他们也嫉妒我的辛劳、清白乃至我所冒的危险吧,因为我正是凭借这些才赢得了这项荣耀。然而那些被傲慢腐蚀的人虚度光阴,仿佛对你们赋予的荣耀不屑一顾;可一旦谋求这些荣耀时,他们又表现得好像自己一直过着高洁的生活。既贪图怠惰的享乐,又期望获得德行的奖赏,他们同时期盼这两样截然相反的事物,真是大错特错了。况且,当他们在你们面前或元老院中发言时,其演说的大半篇幅都在吹捧自己的先祖:以为追述先辈的勇武事迹就能使自己更加显赫。事实却恰恰相反。因为其先祖的功业越是辉煌,这些后嗣的懈怠就越显可耻。事情确乎如此:先祖的荣光犹如照向后人的明灯,既不容其善行被湮没,也不容其恶迹被遮掩。公民们,我承认我缺乏这一荣光;然而,远为光荣的是,我得以讲述我自己的事迹。现在请看他们是何等不公。他们凭藉他人的德行据为己有的一切,却不愿承认我凭藉自己的德行所获得的一切;显然,这只因为我没有先祖的雕像,只因为我的显贵是崭新的。然而,亲手开创崭新的显贵,绝对胜过继承了显贵却将其败坏。”
- 85opinione, Quirites, asperius est
opinione 是从属于比较级 asperius 的比较夺格,构成习惯用法,意为“比人们预想的更艰难”或“比世人的看法更为严酷”。
- 85ita ad hoc aetatis a pueritia fui
ad hoc aetatis 是由中性宾格 hoc 加上部分属格 aetatis 构成的习惯短语,表示“直至当前的这般年纪”或“直到现在”。
- 85praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est
praeposteri homines 是无谓语动词的感叹性同位语(“颠倒错乱的人啊”)。紧接着的分句将不定式 gerere(行使职权)与 fieri(获选任职)相对比,指出前者 tempore posterius(时间在后)但 re atque usu prius(在实际与经验上居先)。
- 85ne illi falsi sunt
此处的 ne 并非否定连词,而是用于加强语气的肯定质词 nē(“确实”、“实在”),常与指示代词及直陈式动词连用。falsi sunt 则是 fallor 的完成时被动态,意为“确实受了蒙骗/大错特错”。
