- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:82-84
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
梅特路斯面对博克胡斯与朱古达的同盟采取审慎态度,因指挥权转交给马略而深感痛苦并试图通过与博克胡斯交涉来拖延时间,而在罗马新当选执政官的马略则猛烈抨击贵族并积极筹备军资兵员。
Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam facit. ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos hostis adcesserat, ex commodo pugnam facere. interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam; nam consulem factum ante acceperat. quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrumas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.1 quam rem alii in superbiam vortebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur. nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam Mario traderetur. igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur2 alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungundae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare. omne bellum sumi facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere quoivis etiam ignavo licere, deponi quom victores velint. proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret. ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
主帅获悉两位国王结盟之后,并未轻举妄动,也没有像朱古达屡次受挫后他所习惯的那样在任何地方都寻求决战。相反,他在离基尔塔不远的地方筑垒扎营以等待两位国王,因为他认为在摸清毛里人的底细后再择机决战更为稳妥,毕竟毛里人是新加入的敌人。在此期间,来自罗马的信件使他得知努米底亚行省已被授予马略;因为他此前已经获悉马略当选执政官的消息。面对这些变故,他受到的打击超出了合乎情理或尊严的限度,既无法抑制泪水,也无法约束言辞;一位在其他品性上卓越非凡的人物,却极其软弱地承受着内心的痛苦。对此,有人归咎于傲慢,有人认为是高尚的心性受到了侮辱的刺激,许多人则认为是因为已然到手的胜利从掌中被夺走。但在我们看来十分清楚的是,令他备受折磨的主要是马略所获的殊荣,而非他自己遭受的不公;倘若行省被剥夺后转交给马略以外的人,他是绝不会如此焦虑难耐的。因此,出于这种痛苦的阻碍,又因为冒着自身危险去操持他人的事务似乎纯属愚蠢,他派遣使节前往博克胡斯处提出要求,敦促他切勿无端成为罗马人民的敌人:博克胡斯如今仍有绝佳的机会缔结联盟与友谊,这远比战争更为有利;尽管他对自己的力量充满信心,但也不应拿确定的事物去换取不确定的事物。任何战争发起容易,终结却极其艰难;战争的始与终并不在同一人的掌控之下;任何哪怕是懦夫也能发动战争,但唯有当胜利者愿意时战争才能止息。因此,他应当为自己及其王国着想,切勿将自己繁荣的基业与朱古达覆灭的境遇混在一起。对此国王回答得相当平和:他渴望和平,但同情朱古达的遭遇;如果能向朱古达提供同样的和平条件,一切都将达成和解。主帅再次针对博克胡斯的要求派遣信使;国王同意了一部分,拒绝了另一部分。就这样,随着双方信使频繁来往,时间逐渐流逝,战争也如梅特路斯所愿,毫无进展地拖延了下去。
At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare;3 singulos modo, modo univorsos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. interim quae bello opus erant, prima habere: postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci. neque illi senatus, quamquam advorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat. ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur4 et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. sed ea res frustra sperata: tanta lubido cum Mario eundi plerosque invaserat. sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius adrexerat. nam postquam omnibus, quae postulaverat, decretis milites scribere volt, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi contionem populi advocavit. deinde hoc modo disseruit:
与此同时,正如我们前文所述,在平民极其热切的支持下当选为执政官的马略,在人民将努米底亚行省交由他掌管之后,此前就已对贵族阶层充满敌意的他,此时更是不依不饶、气焰嚣张地步步进逼。他时而攻击个人,时而抨击整个阶层;屡屡扬言自己是将执政官职位作为战利品从那些被击败的贵族手中夺来的,此外还发表了许多于己荣耀、于敌刺痛的言论。在此期间,他将战争所需之事务视作首要工作:要求为军团征集补充兵员,向各邦与诸王调集辅助部队,此外还从拉提乌姆及盟友中召集最勇敢之人——其中多数是他在军旅中所熟知,少数是因名声而获悉——并通过登门游说促使服役期满的退伍老兵与他一同出发。元老院尽管对他充满敌意,却不敢在任何事项上予以回绝。甚至元老院还欣然批准了增募兵员的决议,因为人们普遍认为平民并不情愿服兵役,马略要么失去行军作战的实际效力,要么失去大众的拥戴。然而这一期盼完全落空了:与马略同往的热望捕获了绝大多数人。每个人都在心中盘算着自己将凭借战利品发财致富、作为胜利者凯旋归家,诸如此类;而马略也通过演说极大地鼓舞了他们。因为在他所要求的一切均获通过后,他意欲征召士兵,为了鼓舞士气同时照例抨击贵族,他召集了公民大会。随后他发表了如下演说:
- 82vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati
pati 是继 tenere 与 moderari 之后使用的历史不定词,替代主句的限定动词,生动描绘了梅特路斯无法克制悲痛的失态之举。vir egregius 作主语(梅特路斯)的同位修饰成分。
- 82stultitiae videbatur
stultitiae 为表特征的谓语性属格,以后续的不定词短语 alienam rem periculo suo curare 为实际主语,构成“冒自身危险操持他人事务被视为愚蠢之举”的句式。
- 84multus atque ferox instare
multus 与 ferox 并列,虽为形容词却在此作状语/表语性用法(意为“频频地”、“不依不饶地”),修饰历史不定词 instare,强调马略对贵族步步进逼、咄咄逼人的态势。
- 84neque plebi militia volenti putabatur
plebi ... volenti 是由人称与格和与之同格的现在分词构成的习用句式(仿照希腊语的 βουλομένῳ τινί ἐστιν 结构),意为“兵役被认为不合平民的心愿”。
