- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:79-80
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
萨路斯提乌斯插入了菲莱诺伊兄弟为确立国家边界而献身的迦太基轶事,随后叙述朱古达在逃离塔拉后整编盖图利人,策动博克胡斯国王结盟,并共同向基尔塔进军。
Sed quoniam in eas regiones per Lepcitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant,1 Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. ager in medio harenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui finis eorum discerneret. quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere. Cyrenenses tardius iere. id socordiane an casu accident, parum cognovi. ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium2 ventus coortus harenam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculosque inplere solet: ita prospectu impedito morari iter. postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire. sed quom Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt,3 ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. nunc ad rem redeo.
然而,既然我们因莱普提斯人的事务谈到了这些地区,记述两位迦太基人卓越而惊人的壮举似乎并非不当;这个地方使我想起了这件事。在迦太基人统治大部分非洲的时期,昔兰尼人同样强大而富庶。两邦之间的土地尽是黄沙,景色单一;既没有河流,也没有山峦来划分他们的界线。这一情况使他们长期处于彼此间的大规模战争之中。在双方的军团和舰队屡屡遭受击溃瓦解、彼此都蒙受了巨大消耗之后,由于担心不久后另有人会趁胜者与败者俱皆精疲力竭之际发动袭击,他们在停战协定下达成了一项契约:使节应在指定的日子从各自国内出发,双方相遇的地点将被视为两邦共同的国境。于是,迦太基派出了被称为菲莱诺伊的两兄弟,他们迅速启程赶路。昔兰尼人行动较迟缓。这究竟是由于怠惰还是出于偶然而发生,我未能确知。不过在那些地方,风暴往往如同在海上一样羁留旅人。因为当风在平坦且寸草不生的大地上刮起、将沙土卷离地面时,被狂暴力量搅动的沙尘便会灌满口眼:如此一来视线受阻,便耽搁了行程。昔兰尼人见自己大大落后,且因败事而害怕回国受罚,便诬告迦太基人未到指定时刻就已离开本国,混淆视听,总之宁可采取任何手段也不愿以战败者自居离去。然而,当迦太基人请求另换一个条件,只要公平成立即可时,希腊人便向迦太基人提出了抉择:要么让他们生埋在他们为自己国家所要求的边界处,要么在同样条件下允许希腊人自身推进到他们所希望的地点。菲莱诺伊兄弟接受了这一条件,将自身和性命献给了国家:就这样他们被活埋了。迦太基人在该地点为菲莱诺伊兄弟奉献了祭坛,并在国内为他们设立了其他荣誉。现在言归正传。
Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani. eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere. praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus inpellit, uti advorsus Romanos bellum incipiat. id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissumam incepto bello pauci impediverant caeci avaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. et iam antea Iugurthae filia Boccho nupserat. verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurumas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius. ita animus multitudine distrahitur: nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt. igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos, profunda avaritia, communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna advorsa sint; tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis hostem fore.4 his atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod ibi Q. Metellus praedam captivosque et impedimenta locaverat. ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae pretium fore aut, si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese certaturos. nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem inminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.
朱古达在失掉塔拉之后,认为面对梅特路斯已没有任何据点足够稳固,遂率领少数随从穿越辽阔荒漠,抵达盖图利人那里。这是一个野蛮粗鄙的民族,在当时还不知晓罗马人的威名。他将大批盖图利人集结在一起,逐渐训练他们保持阵形、听从旗号、服从号令以及执行其他军务。此外,他以丰厚的礼物和更大的许诺拉拢博克胡斯国王的近臣以获取支持,借助这些人的协助接触国王并促使其对罗马人开战。此事之所以更为容易且顺理成章,是因为博克胡斯在本次战争初期曾遣使前往罗马寻求订立条约与同盟,这本是对刚刚开始的战争最为有利的举动,却被少数因贪婪而盲目、习惯于出卖一切正义与非正义之事的人所阻挠。而且在此之前,朱古达的一个女儿已经嫁给了博克胡斯。但在努米底亚人和毛里人看来,这种姻亲关系微不足道,因为每人都会根据自身财力尽可能多地娶妻,有的娶十个,有的娶更多,而国王则还要多得多。因此男子的情感因人数众多而分散:没有一个女人能享有伴侣的地位,所有人同样卑贱。于是,两军在双方都满意的地点会合。在那里互换誓言之后,朱古达以一番演说煽动了博克胡斯的心智:他声称罗马人是不公正的,怀有无底的贪婪,是全人类共同的敌人;他们对博克胡斯发动战争的动机,与对他自己及对其他民族的动机别无二致,皆因统治的欲望,而对他们而言一切王国都是敌对的;眼下是他自己,不久前是迦太基人,同样还有珀尔修斯国王,往后只要有人看似最富庶,就会成为罗马人的敌人。在说了这些以及其他类似言论之后,他们决定向基尔塔城进军,因为昆图斯·梅特路斯将战利品、俘虏和辎重安置在了那里。朱古达认为,要么攻陷城市有所收获,要么在罗马人前来救援其同胞时双方决一死战。因为狡猾的他唯一急于促成的,就是断绝博克胡斯的媾和可能,免得他在拖延岁月中选择战争以外的其他出路。
- 79pleraque Africa imperitabant
Africa 是省略前置词的处所夺格,pleraque 则是作为动词 imperitabant 的同族宾语或限定性中性复数宾格(“在非洲就绝大部分而言实行统治”)。亦可将 pleraque Africa 整体视为夺格词组,但结合萨路斯提乌斯喜好用 imperito 带中性代词/形容词宾格的用法,将 pleraque 视为宾格更为贴切。
- 79nuda gignentium
gignentium 是现在分词 gignens 名词化(意为“生长之物”、“植物”)的复数属格,由表示缺乏的形容词 nuda 所支配,属于分离属格或限定属格(“寸草不生”、“没有植物的”)。
- 79Graeci optionem Carthaginiensium faciunt
optionem alicuius facere 是意为“给予某人选择权”的惯用表达;属格 Carthaginiensium 是表示选择权归属的主格性属格(相当于接收者的与格),而非表示希腊人去选择迦太基人的宾格性属格。
- 80post uti quisque opulentissumus videatur, ita Romanis hostem fore
嵌套在间接引语(oratio obliqua)中的 ut(i) quisque ... ita ... 相关比较句结构。搭配最高级形容词 opulentissumus,表示比例关系(“越是显得最富有者,就越会成为罗马人的敌人”),呼应主句的不定式 fore。
