← 萨卢斯特

朱古达战争

§8-10

朱古达被立为养子与米基普萨的遗言

努曼提亚陷落后,西庇阿盛赞并告诫朱古达,致信米基普萨予以极高评价;米基普萨遂收朱古达为养子并立为共同继承人,临终前告诫三位继承人务必团结以保王国稳固。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8

Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur:1 in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse. sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum. sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat: 'Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.' Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quom virtute tum gratia viri permotus flexit animum suom et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quom sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse: 'Parvom ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore. neque ea res falsum me habuit.2 nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hispania nomen familiae renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet.3 nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.'

当时,在我们军队中有许多新起之秀和贵族,对他们而言,财富重于美德与荣誉;他们在国内拉帮结派,在盟友中权势显赫,与其说品行端正,不如说声名显赫。他们不断许诺以煽动朱古达非同寻常的雄心,称如果米基普萨国王去世,他将独自掌控努米底亚的王权:他自身具备极大的美德,而在罗马一切皆可用金钱收买。但是,在努曼提亚被摧毁后,普布利乌斯·西庇阿决定遣散援军且亲自回国,在全军集会上面对众人予以朱古达丰厚的奖赏与盛赞之后,将他带入主帅营帐,在那里秘密告诫他,应当以公家而非私人的身份结交罗马人民的友谊,且切莫养成向任何人行贿的习惯:向少数人购买属于众人的东西是危险的。如果他愿意坚守自己的良好品行,荣誉与王位自会降临于他;但若操之过急,他必将因自己的金钱而一头栽向毁灭。如此说完之后,西庇阿交给他一封呈递给米基普萨的信件并打发他启程。该信的大意如下: ‘你的朱古达在努曼提亚战争中的英勇表现绝冠全军,我深知此事定令你感到欣喜。因其勋劳,他深得我等喜爱;为使他同样受到元老院和罗马人民的器重,我们将竭尽全力。看在我们情谊的份上,我谨向你致贺。看哪,你拥有了一位配得上你与他的祖父马西尼萨的人物。’ 因此,国王在从主帅的信中确知传闻属实之后,被此人的才德与人望所打动,改变了自己的心意,着手以恩义去笼络朱古达;他随即将其收为养子,并通过遗嘱指定他与自己的亲生儿子享有同等地位的继承权。 但数年之后,米基普萨自己因疾病与年老而体衰力竭,当他意识到自己的生命已近终点时,据说在友人与亲属以及阿德赫巴尔与希埃姆普萨尔二子的面前,对朱古达说了这样一番话: ‘朱古达,当你年幼丧父、毫无希望且身无长物之时,我将你接纳进我的王国,深信由于我所施予的恩惠,我受你的爱戴不会逊色于倘若我生有子女时受他们的爱戴。而这一期望并未辜负我。因为,且不说你其他伟大而卓越的作为,最近从努曼提亚归来时,你以荣耀光大了我与我的王国,并凭着你的品德使罗马人从寻常朋友变成了我们最为亲密的朋友。在伊斯帕尼亚,我们家族的声名得以重振。最后,也是凡人之间最难企及的事,你以功勋战胜了嫉妒。 如今,既然天命将使我的生命走向终点,我指着这只右手,指着王国的誓约告诫并恳求你:要善待这些在血统上与你相近、因我恩泽而成为你兄弟的年轻人,切莫宁愿依附外人也不愿维系血肉同胞。军队与财富皆非王国的藩篱,真正的屏障乃是朋友,而朋友既不能凭武器强逼,亦无法用黄金购置:他们是由责任与信义赢得的。然而,对一个兄弟而言,又有谁能比亲兄弟更亲密?或者,假若你成了至亲的敌人,你又能在哪一个外人身上找到忠诚?至于我,我交托给你们的王国,若你们为善,它便稳固;若你们为恶,它便羸弱。因为同心协力则细微之业亦可壮大,离心离德则宏图伟业亦必分崩离析。 此外,朱古达,在他们二人之前,正应当由年龄与智虑皆居长的你来防范出现差池。因为在一切争端中,实力更强的一方即使蒙受了侵害,却也因权势更大而被视为施害者。而你们,阿德赫巴尔与希埃姆普萨尔,应当敬重、尊崇这位如此卓异的人物,效仿他的美德并竭力自勉,免得我显得领养了比亲生还要优秀的子嗣。’

语法注3 条
  1. 8fore uti solus imperi Numidiae potiretur

    间接引语中的迂回将来不定式结构(fore ut 搭配未完成过去时虚拟式 potiretur),受主句历史时态动词 accendebant pollicitando 引导。动词 potior 此处支配属格 imperi 而非更为常见的夺格,这是古雅及萨卢斯特习用的语法特征。

  2. 10neque ea res falsum me habuit

    成语性结构(falsum habere aliquem),直译为‘那件事并未让我陷于受骗’,意即‘该期望并未辜负我’。语法上 falsum 为谓语性宾格,修饰直接宾语 me。

  3. 10ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet

    无人称动词 decet 支配宾格主语 te(由关系从句 qui... prior es 修饰)和不定式 providere。介词短语 ante hos(意为‘先于/重于这两个弟弟’)作状语修饰 providere。从句 ne aliter quid eveniat 是 providere 所支配的预防性从句(意为‘防范出现差错’)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:8-10