← 萨卢斯特

朱古达战争

§6

朱古达的崛起与米基普萨的戒心

米基普萨对年轻朱古达的非凡武勇与民望感到忧惧,企图借危险将其除掉而派他统军参与努曼提亚战争;然而朱古达在西庇阿麾下展现出智勇兼备的才干,反而赢得了更大的名望与爱戴。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpundum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare et, quom omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere, minumum ipse de se loqui.1 quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis2 magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat. terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.3 his difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, quom populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti,4 quippe quoius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.

他一成年,体魄强健,容貌端正,但尤以才智卓越见长;他不曾沉溺于骄奢与怠惰中败坏自己,而是依从该族的习俗骑马、投枪;他与同辈竞逐赛跑,尽管在名望上超越了所有人,却仍深受众人喜爱;此外,他将大部分时间用于狩猎,总是第一个或位列前茅射杀狮子与其他野兽:他躬行极多,而谈及自身极少。米基普萨起初虽因这些表现而感到欣喜,认为朱古达的才德将成为自己王国的荣耀,然而,当他意识到这名青年日甚一日地崛起,而自己的年寿已尽、幼子尚小时,他因这一事态受到极大的震动,在心中反复思量许多问题。令他恐惧的是凡人贪恋权位、为满足内心欲望而不顾一切的天性;此外,他自己与子女的年龄带来的可乘之机——这甚至会使平庸之人在掠夺的希望下步入歧途;再加上努米底亚人对朱古达燃起的热切爱戴,他担忧若是借诡计谋害了这样的人物,恐会由此引发暴乱或战争。在陷入这些困境之时,当他看到无论通过武力还是暗算都无法铲除一个如此受国人欢迎的人,又因朱古达身手敏捷、渴求军功,他便决意将他置于险境之中,以此方式来试探命运。 因此,在努曼提亚战争期间,米基普萨在向罗马人民派遣骑兵与步兵援军时,期望朱古达或是因彰显英勇、或是借敌人的凶暴而轻易阵亡,遂任命他统率派往伊斯帕尼亚的努米底亚人。然而事情的发展与他所料想的截然相反。因为朱古达生性勤勉敏锐,一旦探明当时担任罗马统帅的普布利乌斯·西庇阿的脾性与敌军的战法,便凭借辛勤的劳苦与巨大的谨慎,加之以最恭顺的服从和屡次直面危险,在短时间内获得了如此崇高的声望,以至于极受我军将士爱戴,又成为努曼提亚人的莫大梦魇。而且确实,这是最为艰难的事,他不仅作战勇武,更且深谋远虑,而这两者通常往往一者因审慎带来畏惧,另一者因胆大招致鲁莽。因此,统帅几乎所有艰巨的任务都通过朱古达去执行,将他视作亲信之友,日甚一日地器重他,因为他的谋略和行动无一落空。此外,他心怀慷慨且机敏睿智,凭借这些品质,他已与许多罗马人结下了亲密的友谊。

语法注4 条
  1. 6equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare et, quom omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere, minumum ipse de se loqui

    这一连串不定式(equitare, iaculari, certare, esse, agere, ferire, facere, loqui)为历史不定式(infinitivus historicus),相当于未完成过去时直陈式。主语为句首的关系代词 Qui(即朱古达),用于生动地列举其习惯性的卓越行为与美德。

  2. 6exacta sua aetate et parvis liberis

    并列的独立夺格结构(ablativus absolutus)。前半部分 exacta sua aetate 为“完成分词+名词”(自身年寿将尽),后半部分 parvis liberis 因缺少动词 esse 的分词而采用“形容词+名词”的形式,表示伴随情况(“亲生子女尚且年幼”)。

  3. 6ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat

    句子的核心骨架为 anxius erat 引导由 ne 引起的担忧从句(ne... oriretur)。介词短语 ex quibus 指代前文的 studia Numidarum(努米底亚人的爱戴与崇拜),表示内乱或战争可能爆发的根源。条件从句 si... interfecisset 采用过去完成时虚拟式,表示从过去视角来看的先时性假定(“若是借诡计杀害了这样的人”)。

  4. 6imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti

    在主格主语 imperator(统帅西庇阿)之后,动词采用了一连串历史不定式(agere, habere, amplecti)。此构代替了未完成过去时直陈式,生动地再现了西庇阿日益器重并亲信朱古达的过程。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:6