← 萨卢斯特

朱古达战争

§11-12

希埃姆普萨尔遇刺与朱古达夺权

米基普萨去世后,希埃姆普萨尔在继承人会议上羞辱了朱古达;朱古达遂暗杀了希埃姆普萨尔,并在随后的内战中击溃阿德赫巴尔一统全境,继而以巨额贿赂笼络罗马贵族。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11

Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere inpar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit,1 ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. ibi quom multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.2 quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

对此,朱古达虽然明知国王所说皆非真心话,自己心中亦盘算着完全不同的念头,但仍顺应时势,作出了温和的回应。 数日之后,米基普萨去世。在他们按王室规制举行了隆重的葬礼之后,几位小王齐聚一处,以便就各项政务共同商议。然而,在他们之中年纪最小的希埃姆普萨尔生性桀骜,且因朱古达母系血统低微而向来鄙视其门第,便坐在阿德赫巴尔的右手侧,以免朱古达居于三人正中——而在努米底亚人看来这是一种荣耀。随后,经其兄长劝说要求其尊崇长幼之序,他才勉强被劝移至另一侧。在那里,当他们讨论诸多治国事务时,朱古达顺带提出,过去五年内的一切决议与法令均应予以废除,因为在那段时期,年迈力衰的米基普萨神智已大不如前。此时同一位希埃姆普萨尔答道,这一主张甚合其意,因为朱古达本人正是最近三年内才通过收养而获得王位继承权的。这句话深深刺入了朱古达的心坎,其创痛远甚于众人的预料。自此之后,他为愤怒与恐惧所困扰,开始谋划、准备,心中只念念不忘如何以诡计除掉希埃姆普萨尔。见这些计谋进展迟缓,而凶戾的怒意又无法平息,他遂决心不择手段以达成所谋。

§12

Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tamquam sua visens domum eat, portarum clavis adulterinas paret — nam verae ad Hiempsalem referebantur — ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. qui postquam in aedis inrupere, divorsi regem quaerere, dormientis alios alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, quom interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divolgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. in duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem sequontur, sed illum alterum bello meliores. igitur Iugurtha quam maxumas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omni Numidia potiebatur, in otio facinus suom cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit,3 primum uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque possint largiundo parare ne cunctentur. sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta conmutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret. quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

在前面提到的几位小王举行的首次会议中,由于彼此不和,早已决定瓜分国库财宝,并为各自划定统治疆界。因此,这两件事均定下了实施期限,而分配钱财的期限更为紧迫。在此期间,小王们各自散去,前往邻近库藏的各地。然而,在提尔米达城中,希埃姆普萨尔恰好暂住在一个人的宅邸里,此人曾是朱古达的亲信扈从,一直深受其喜爱与重用。朱古达对这个偶然出现的帮凶大肆许以厚利,并唆使其假意回宅探视,暗中配制各处城门的假钥匙——因为真正的钥匙都会交到希埃姆普萨尔手中——此外还承诺,一旦时机需要,自己将亲率大军赶来。这个努米底亚人迅速完成了指令,并如受授意的那样在夜间引入了朱古达的士兵。他们冲入宅邸后,四散搜索国王,逢人便杀,有的在梦中被戮,有的在迎面撞见时丧命;他们搜寻隐秘之所,砸开紧闭的门户,以喧嚣和骚乱使整座宅院陷入恐慌。此时,希埃姆普萨尔被发现躲藏在一间女仆的茅屋里,在骚乱之初,他因惊慌失措且不熟地形而逃到了那里。努米底亚人奉命将其首级割下,呈送给朱古达。 然而,这一弥天罪行的消息迅速传遍了整个非洲。阿德赫巴尔以及所有曾归米基普萨统治的人无不陷入恐慌。努米底亚人分裂为两大派别:人数较多者追随阿德赫巴尔,但另一方则拥有更善战的精兵。于是,朱古达武装起尽可能庞大的军队,将诸城池或以武力、或以招抚兼并入自己的版图,准备独霸整个努米底亚。阿德赫巴尔虽然已派遣使者前往罗马向元老院控诉其兄弟被弑与自身遭遇,但仍依仗兵众之力准备以武力相抗。然而一旦交锋,他在战阵中败北,逃往罗马行省,随后疾驰奔赴罗马。此时,朱古达在计谋得逞、掌控全努米底亚之后,于闲暇中静思自己的罪行,开始惧怕罗马人民,并且深知要对抗他们的怒火,唯有依靠罗马贵族的贪婪与自己的金钱。因此,不出数日,他便派遣使者携大量金银前往罗马,指令他们首先以重礼满足昔日旧交,继而招揽新的同盟,最后凡能用金钱购置者,切勿迟疑。但当使者抵达罗马,并依国王指令向客友以及当时在元老院中权倾一时的要人送去重礼之后,局势发生了极大的转变,以致朱古达竟从深遭痛恨一变而成为备受贵族阶层青睐与庇护之人。这些人有的受企望所动,有的为酬赏驱使,四处奔走逐一游说元老院议员,竭力阻止对朱古达作出严厉的裁决。因此,当使者们有了十足把握之后,元老院在预定之日召见双方。当时,据说阿德赫巴尔发表了如下演说:

语法注3 条
  1. 11dextra Adherbalem adsedit

    动词 adsidere(坐于……身旁)在此处支配了直接宾格 Adherbalem,构成了及物动词性用法,意为‘坐在阿德赫巴尔身旁’。dextra 为不带前置词的夺格,表示‘在右侧’的位置或方式。

  2. 11ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur

    指示代词 ea 作为先行词,引导以关系代词夺格 quibus 开始的关系从句。从句中的虚拟式 caperetur 表示目的或特征(‘借以通过诡计捕获希埃姆普萨尔的手段’)。modo 为副词,意为‘唯独、仅仅’;cum animo habere 为‘在心中思量、盘算’的习语。

  3. 12quis praecipit

    quis 为关系代词与格复数 quibus 的古体/紧缩形式,以此前出现的 legatos 为先行词,充当 praecipit(历史现在时)的间接宾语,并引出由 uti 引导的间接命令从句(expleant, adquirant, ne cunctentur)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:11-12