← 萨卢斯特

朱古达战争

§75-78

塔拉陷落与莱普提斯地志

梅特路斯穿越沙漠围攻塔拉并在围城四十天后将其攻陷,但朱古达脱逃,罗马逃兵自焚宫殿与财宝;随后梅特路斯应莱普提斯之请派遣驻军,文中进而叙述了该城的起源及锡尔提斯湾的地理特征。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§75

Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret,1 omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur. igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari. praeterea conquirit ex agris quam plurumum potest domiti pecoris eoque inponit vasa quoiusque modi, sed pleraque lignea collecta ex tuguriis Numidarum; ad hoc finitumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit; ipse ex flumine, quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant. ceterum milites religione pluvia magis usi,2 eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere. sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi. at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, aggerem iacere et super aggerem inpositis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare, parare; prorsus ab utrisque nihil reliquom fieri. denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta. ii postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.

朱古达因这次溃逃而对自身局势愈发感到绝望,遂与逃兵以及一部分骑兵进入荒漠,继而抵达塔拉——这是一座巨大而富庶的城镇,那里藏有国王的大部分财宝,以及用于其众子成长教育的大量奢华物资。当梅特路斯获悉此事后,尽管他知道在塔拉与最近的河流之间相隔五十英里的干燥不毛之地,但出于若攻占该城便能终结战争的希望,他依然着手克服一切艰险,甚至征服自然本身。因此,他命令所有驮兽除了十日的口粮外卸下全部辎重,其余仅携带皮囊及其它适宜储水的容器。此外,他尽可能多地从田野间征集驯养的牲畜,在它们背上装载各种器皿,其中大多是从努米底亚人的茅舍中收集来的木器;此外,他向在国王逃跑后归顺梅特路斯的周边居民下令,让每人尽可能多地运送饮水;预先指示了他们应当集合的日期和地点;他自己则从那条河流(我们在上文说过那是距该城镇最近的水源)为驮兽装满饮水:以此种整备向塔拉进发。随后,当部队抵达他向努米底亚人指示的地点,营寨已经扎下并筑固防备时,据说天上突然降下如此巨大的雨水,单凭雨水就已使全军绰绰有余。此外,粮食补给也比预期的更为充足,因为正如大多数新近归降者那样,努米底亚人超额履行了义务。然而士兵们出于宗教敬畏,宁愿饮用雨水,此事大大鼓舞了他们的斗志,因为他们认为自己得到了不朽诸神的眷顾。随后在次日,出乎朱古达的意料,他们抵达了塔拉。自以为有险峻地形庇护的城镇居民,虽对这一重大且非同寻常的事态感到惊骇,却毫不懈怠地备战;我军亦然。但国王认为对梅特路斯而言已无不可能之事,因为后者凭借勤勉克服了一切——兵刃武器、地形时机,乃至支配其余万物的自然本身——,遂携子女及大部分钱财于夜间逃离该城。此后他在任何地方停留都不超过一天或一夜,假称是为了公务而匆忙赶路,实则害怕遭到背叛,而他认为凭借迅捷便能避开背叛:因为此类阴谋只有在闲暇和机会中才能酝酿成熟。然而梅特路斯见居民们一心求战,同时城镇既有防御工事又有地势依托,便用土垒和壕沟将城墙合围。随后,他在根据现有条件最为适宜的两处推进掩蔽棚,堆筑工事土堤,并在土堤上安置木塔,以掩护工程及作业人员;针对这些行动,城内居民加紧准备;双方都毫无保留、竭尽全力。最终,罗马士兵早已因劳苦和战斗而疲惫不堪,在抵达该地四十天后仅占领了城镇;而全部战利品已被逃兵们毁损。这些人在看到城墙被攻城槌撞击且自身大势已去之后,将金银及其他被视为最珍贵的物品搬入王宫。他们在那里暴饮暴食、畅饮美酒,随后用烈火将财物、王宫及自身一并化为灰烬;作为战败者本应畏惧受于敌手的酷刑,他们自愿亲自承受了。

§77

Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepci ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, advorsum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. nam Lepcitani iam inde a principio belli Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum. deinde ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant. itaque ab imperatore facile quae petebant adepti. emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.

但就在塔拉陷落的同时,来自莱普提斯城的使者来到了梅特路斯处,恳求他向该地派遣驻军和指挥官:声称有一位名叫哈米尔卡尔的显贵且拉帮结派之人正企图发动政变,官员的命令和法律对他都无可奈何;若梅特路斯不迅速行动,他们自身的安全以及罗马人的同盟者将陷入极度危险之中。因为莱普提斯人早在朱古达战争初期便曾遣使前往执政官贝斯提亚处,随后又前往罗马请求建立友好同盟关系。其后,当这一请求获准后,他们始终保持善良忠诚,热心执行贝斯提亚、阿尔比努斯和梅特路斯所下达的一切命令。因此,他们轻而易举地从统帅处获得了所求之物。四个利古里亚人大队和指挥官盖乌斯·安尼乌斯被派遣前往该地。

§78

Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum. nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum proxuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia vadosa. nam ubi mare magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae.3 eius civitatis lingua modo convorsa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.

该城由西顿人所建,据我们所知,他们因国内纷争乘船逃亡至这些地方;城池坐落在两个锡尔提斯湾之间,海湾的名字正是根据其特性命名的。因为在非洲近乎边缘之处有两个海湾,大小不等,性质相同;靠近陆地的部分极深,其余部分则听凭机缘,有的地方深,有的地方多暗滩。因为当海面掀起巨浪并因风暴肆虐时,波涛便拖曳着淤泥、沙土和巨石:因此当地的地貌随着风向而发生改变。锡尔提斯湾因这种“拖曳”而得名。该城仅有语言因与努米底亚人通婚而发生了改变,法律和习俗的大部分仍保留为西顿式;他们能更容易地保持这些,是因为他们的生活远离国王的统治。在他们与人口稠密的努米底亚核心区域之间,隔着许多辽阔荒凉的旷野。

语法注3 条
  1. 75spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret

    条件从句中的 potitus foret(过去完成时虚拟式)处于间接引语的视角中,与主句的历史现在时 aggreditur 相配合,表示相对于过去视角而言的将来完成动作。动词 potior 可支配夺格或属格,此处支配属格 eius oppidi。

  2. 75milites religione pluvia magis usi

    religione 为原因或动机夺格,意为“出于宗教敬畏/迷信”。magis 修饰 pluvia usi,表明士兵们相比于搬运来的水更倾向于使用降下的雨水。谓语助动词 sunt 被省略。

  3. 78Syrtes ab tractu nominatae

    此句为词源学解释。拉丁语 tractus(拖曳、牵引)解释了希腊语名词 Σύρτις(锡尔提斯,源自 σύρειν“拖曳”)的词源,与前文的 fluctus trahunt(波涛拖曳)形成呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:75-78