- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:70-73
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
波米尔卡尔的刺杀阴谋因门客告密而败露并被处决,致使朱古达陷入极度的多疑与恐惧之中;与此同时在罗马,平民在反贵族热潮中将“新人”马略选为执政官并授予其努米底亚战争的指挥权。
Per idem tempus Bomilcar, quoius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum. denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam. hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant; ex quo illi gloria opesque inventae. igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari;1 proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet. sed quom eae litterae adlatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps. qui postquam adlatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit: dicit. quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet. ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur. neque post id locorum2 Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali quoiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.
大约在同一时期,曾促使朱古达启动降伏程序(后者因恐惧而放弃了该程序)的波米尔卡尔,由于受到国王的猜忌,自己也同样怀疑国王,渴望发动政变,寻找害死国王的奸计,日夜苦思冥想。最终,在尝试了一切手段之后,他拉拢了纳布达尔萨作为同谋。纳布达尔萨是一位贵族,资财巨万,在同胞中声名显赫且深得人心,他通常单独率军脱离国王行动,并替疲惫或被更重大事务缠身的朱古达料理其余一切事务;由此他获得了名声与财富。因此,经二人商定,定下了伏击的日期;其余事项则决定临机相机行事。纳布达尔萨出发前往军队,他奉命将这支军队驻扎在罗马人的冬营之间,以防国土在敌人未受报复的情况下遭到蹂躏。当他因这一罪行的重大而惊骇,未能按期赴约,恐惧阻碍了事情进展时,波米尔卡尔既急于完成已着手的事,又因对同伴的恐惧而忧心忡忡,害怕他放弃旧谋而另寻出路(告密),便通过忠诚之人给他送去一封信,在信中指责该人的软弱与怠惰,呼唤他曾向之起誓的神明作证,警告他切勿将梅特路斯的赏赐变为自己的祸害:朱古达的大限将至,但究竟是因他们自己的英勇还是梅特路斯的勇力而毁灭,当前悬而未决的唯有此事;因此他应当在心中权衡,究竟是更想要赏金还是酷刑。然而当这封信送达时,纳布达尔萨恰好因劳碌过度而疲惫地在卧榻上休息;在那里,他在知晓了波米尔卡尔的言辞后,起初是忧虑,接着正如忧烦的心灵所常有的那样,沉沉睡去。他有一位掌管事务的努米底亚管家,忠诚可靠,深得信任,除了这最新的一起谋划之外参与了此前的一切机密。此人听说送来了一封信,便按照惯例以为需要自己的效劳或机智,遂走入帐篷,趁着主人熟睡之际,拿起放在其枕边头上随手搁置的信函并读完了它,随即迅速获知了谋划,奔向国王。纳布达尔萨不久后醒来,既未找到信件,又得知了事情的原原本本,起初试图追赶告发者;在此举徒劳之后,他为了安抚朱古达而前去晋见:声称自己本已准备付诸行动的事情,却被其门客的背信抢了先;他流着泪,凭着二人的友谊及自己以往忠心耿耿的作为恳求国王,切莫在如此严重的罪行上对自己怀有疑心。对此,国王与其心中的真实感受相反,平静地作出了回应。在诛杀了波米尔卡尔以及他查明的许多其他谋叛同党之后,他压制住了怒火,以免因这起事件引起骚乱。从那时起,朱古达再也没有任何安宁的白天或黑夜:无论是何处、何人或何时,他都无法充分信任,他同等畏惧同胞与敌人,警惕地环视一切,稍有声响便战栗不已,夜间辗转于不同地点安歇,常常有失君王尊严,有时更从梦中惊醒,拔出兵器制造骚动:他就这样被恐惧折磨得如同疯狂。
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata. praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo... decreverat: ea res frustra fuit.3 Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant,4 quom neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere; saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat, res advorsae erant. sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur. qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.
因此,梅特路斯在从逃兵处获知波米尔卡尔的下场及告密败露之事后,再次如同面对一场全新的战争一般,筹备一切并加紧行动。对于一再纠缠要求离营出发的马略,梅特路斯认为他既心怀不满又对自己心存怨恨,已不再适任,遂打发他回国。在罗马,平民在获知有关梅特路斯和马略的信函后,以欣然的心情接受了关于二人的消息。对于统帅而言,此前曾是光荣的贵族门第反成了招致嫉妒之物;而对于另一人而言,门第的卑微反而增添了人们的青睐。不过,在两人身上,党派狂热比他们自身的优缺点起到了更大的支配作用。此外,煽动性的官员煽动群众,在所有集会上以叛国等死罪指控梅特路斯,夸大颂扬马略的武勇。最终平民被如此煽动起来,以至于所有靠双手谋生的手工业者和农夫都放下手中的劳作,聚集在马略身边,将自己生活之必需置于其当选之后。就这样,在贵族阶层遭受沉重打击之后,历经多年,执政官职权被授予了一名新人。随后,当人民受到保民官提图斯·曼利乌斯·曼基努斯询问希望由谁来指挥对朱古达的战争时,人潮汹涌的公民大会指定了马略。但在此不久前[元老院已决定将努米底亚行省留任给梅特路斯];该项决议归于无效。 同一时期,朱古达失去了众多的亲信——其中大多数已被他亲自诛杀,其余人因恐惧一部分逃往罗马人处,一部分逃往博库斯王处——,鉴于没有副官便无法作战,而面对旧部如此深重的背叛,去考验新人的忠诚又被他视为极其危险,他处于反复无常和犹豫不决的骚乱之中。无论是任何事物、任何计谋还是任何人,都不能令他满意:他每日变换行军路线和长官;时而迎向敌人,时而退入荒漠;常常将希望寄托于逃跑,不久后又寄托于武力;他怀疑究竟是更不该相信同胞的勇力,还是更不该相信他们的忠诚:就这样,无论他转向何处,局势皆是一片困顿。但就在这些迟疑拖延之中,梅特路斯率军骤然现身。努米底亚军由朱古达仓促准备并列阵,随后交战开始。在国王亲自参与战斗的那部分阵线上,战斗持续了一段时间;而他的其余所有士兵在初次交锋中便被击溃瓦解。罗马人缴获了相当数量的军旗和武器,但俘获的敌人却很少;因为在几乎所有的战斗中,对努米底亚人而言,双腿都比兵刃更为安全可靠。
- 70suane an Metelli virtute periret, id modo agitari
在间接引语中,间接双重疑问从句 suane an Metelli virtute periret 作为实质主语从句依附于非人称被动动词 agitari(“正在讨论/处于关键”)。反身代词 sua 为间接反身,指代写信人波米尔卡尔及同谋者。
- 70neque post id locorum
短语 post id locorum 是表示时间的习惯用法,等同于 postea(“自那时以后”),由介词短语 post id 加上引申为时间意义的部分属格 locorum 构成。
- 73sed paulo ... decreverat: ea res frustra fuit
此句原文存在抄本脱文(lacuna)。根据上下文和历史事实,此处补全应指元老院不久前已将努米底亚行省的军权指派给梅特路斯,而该元老院决议随着平民大会投票给马略而归于无效(ea res frustra fuit)。
- 73ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant
部分同位语(partitive apposition)结构:主格全体主语 ceteri(“其余的人”)在句首提出,后紧接分项同位语 pars... alii...(“一部分……另一些人……”),共同支配复数谓语动词 profugerant。
