← 萨卢斯特

朱古达战争

§66-68

瓦加城的叛乱与梅特路斯的收复

在朱古达的煽动下,瓦加城居民发动叛乱屠杀了罗马守军,仅有长官图尔皮利乌斯一人幸免逃脱。梅特路斯迅速行军并通过伪装奇袭收复瓦加,随后处决了未能洗清嫌疑的图尔皮利乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§66

Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere exercitum; civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare; conmunire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut conmercari; servitia Romanorum adlicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare. igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat,1 fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur. idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.2 Romani milites, inproviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare. arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium obsidebat; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari. in ea tanta asperitate saevissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.3

与此同时,朱古达在放弃投降并重开战端之后,极其周密地筹备一切,四处奔忙:招募军队;通过恐吓或许以重赏来拉拢背叛了他的城邦;加固自己的据点,修复或采买因对和平抱有希望而损失的甲胄、兵刃及其他军备;诱惑罗马人的奴隶,甚至用金钱去收买驻军中的人员;总之不让任何事物保持未动或平静,将一切都煽动起来。因此,在瓦加城——梅特路斯起初趁朱古达求和之际在那里驻扎了一支守军——城中的显贵们在国王哀求的催促下,且原本在心意上就不曾与国王疏远,彼此密谋结盟。因为民众正如通常所常见的那样,尤其是努米底亚人,性格多变,煽动而好争吵,渴望变乱,抗拒安静与和平。随后,他们商定好计划,将日期定在第三天,因为那是全阿非利加隆重庆祝的节日,所显现的更多是游乐与放纵而非恐惧。及至时机到来,他们将百夫长们、军政官们以及该城长官提图斯·图尔皮利乌斯·西拉努斯本人各自邀请到自己家中。除图尔皮利乌斯外,他们将所有这些人在宴席之间屠杀殆尽,随后扑向那些由于逢此节日且无长官管束而未带兵刃四处闲逛的士兵。平民也如法炮制,一部分人受到贵族的指使,另一部分人则被对这类动乱的热情所驱使,这些人虽对实际密谋一无所知,却单从骚乱本身和变乱中就得到了充分的满足。罗马士兵因突如其来的恐惧而不知所措,不知道最应当做什么,惊惶失措。放置军旗和盾牌的城中要塞已被敌人的卫队占领;预先关闭的城门阻断了退路;加之妇女和儿童竞相从建筑物的房顶上抛掷石块和该处所能提供的其他物件。如此一来,既无法防范这双重的祸患,即便最英勇的人也无法抵抗最软弱之辈:无论良莠、勇怯,均未及复仇便被一并屠杀。在努米底亚人极其残暴且全城四面被封锁的这般极度严酷的境况中,长官图尔皮利乌斯竟成为所有意大利人中唯一全身而退的逃脱者。此事究竟是出于主人的怜悯、协议还是巧合,我们不得而知;只是,由于在这场浩劫中,在他看来可耻的苟活胜过无瑕的名誉,因而他被视为卑劣而声名狼藉之人。

§68

Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam. ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos reliquom laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent;4 praeterea praedam benigne ostentat. sic animis eorum adrectis equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet. Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse. ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.5

梅特路斯在得知瓦加所发生的事之后,悲痛地从众人视线中退隐了片刻。随后,当愤怒与悲痛交织在一起时,他极力急于前去向这些不义之举复仇。日落时分,他带领与他一同过冬的一个军团以及他所能集结的尽量多的努米底亚骑兵轻装出发,次日约第三时抵达一片被稍高地势环绕的平原。在那里的士兵们因行军之遥远而疲惫不堪且已开始拒绝听从一切命令,此时他向他们说明瓦加城距离此地不超过一罗马里,他们理当泰然忍受剩余的劳苦,只要能为最英勇而又最悲惨的同胞们复仇;此外,他慷慨地展示了获得战利品的前景。在如此振奋了他们的斗志之后,他命令骑兵在前锋宽阔展开,步兵尽量紧凑行进,并将军旗隐匿起来。瓦加人觉察到一支军队正向他们开来,起初料想是梅特路斯——事实确是如此——便关闭了城门;随后,当他们看到田野并未受到蹂躏,且最先到达的是努米底亚骑兵时,便转而以为是朱古达,欢天喜地地出城相迎。骑兵和步兵在号令骤响之时,一部分人砍杀从城中涌出的民众,一部分人奔向城门,一部分人夺取城楼:愤怒与对战利品的渴望战胜了疲倦。就这样,瓦加人从背叛中仅仅享乐了两天;这座巨大而富庶的城邦完全沦为了惩罚或劫掠的对象。我们上文指出的在所有人中唯一逃脱的该城长官图尔皮利乌斯,奉梅特路斯之命申辩其作为,在未能充分洗清自身嫌疑后,被定罪并遭受鞭刑,继而处以死刑;因为他是一个来自拉提乌姆的公民。

语法注5 条
  1. 66quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat

    关系副词 quo 表示方向或处所(“往该处/在该城”),承接代指城市居民的先行词 Vagenses 中所蕴含的地名含义。Iugurtha pacificante 为独立夺格(“当朱古达谋求和平之际”)。

  2. 66quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant

    quis 是关系代名词与格复数 quibus 的古形/缩略形式,指代先行词 alii,作动词 placebant 的间接宾语。acta consiliumque ignorantibus 是与 quis 一致的分词短语,带有让步色彩(“尽管他们不知晓实际行动与计划”)。

  3. 66nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur

    连词 nisi 在此表对前一句(原因未能确知)的限制或例外(“除了……之外/只是因为……”)。quia 从句说明理由,inprobus intestabilisque 是与隐含主语(图尔皮利乌斯)一致的表语形容词。

  4. 68dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent

    dum 在此处后接未完成过去时虚拟式 caperent,不仅表达时间上的持续(“当……之际”),还带有目的、限度或附带条件(“直到/只要他们能惩办仇敌以复仇”)的意味。

  5. 68nam is civis ex Latio erat

    此句解释了图尔皮利乌斯为何会在处决前遭受鞭笞(verberatus)并被斩首:因为他是拉提乌姆公民(civis ex Latio),而不具有完全的罗马公民权(civitas Romana),因此不受禁止鞭笞并赋予免死申诉权(provocatio)的波尔基乌斯法(lex Porcia)等法律的保护。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:66-68