- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:63
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马略受到占卜官预言的鼓舞,向梅特路斯请求准假以竞选执政官,遭其傲慢回绝后,马略便煽动士兵、商人和患病的王子高达来诋毁梅特路斯,以此为自己谋取执政官职位扫平道路。
Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospere eventura.1 at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, factis notus per omnis tribus declaratur. deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. tamen is ad id locorum talis vir — nam postea ambitione praeceps datus est — consulatum adpetere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.2 Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. quoi quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. itaque primum conmotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.3 postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. quae res Marium quom pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret;4 milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere; apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet. quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur. erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum inminuta. quoi Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat. hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. ita Mario cuncta procedere.
正值彼时,在乌提卡,盖乌斯·马略正巧用牺牲向诸神祈求时,占卜官告诉他,预示着伟大而神奇的征兆:因此,他依凭诸神,尽可去实行心中的计划,尽可能频繁地去尝试命运;一切都将顺利发展。然而,此前早已有对执政官职位的巨大渴望在激励着他,为了获得这一职位,除了家族的古老之外,他的一切条件都极为充裕:勤奋、正直、深谙战阵、战时志向宏伟而在家时谦抑自持、战胜了贪欲与财富,仅贪求荣耀。 但他生于阿尔皮努姆,整个童年都在那里抚育成人;一旦到了足以服役的年龄,他便通过服兵役来锻炼自己,而非依靠希腊式的辩才或都市的修饰浮华:如此,在良好的品格之中,他纯正的天赋迅速长成。因此,当他首次向人民谋求军政官之职时,尽管多数人并不认得他的面容,他却因其功绩而闻名,被所有部族宣告当选。随后,由该官职他为自己争得了一个又一个的官职,并且在掌权时始终表现得如此得体,以至于被认为配得上比他所担任的更高的职位。然而,直到那时仍是如此品行之人的他——因为后来他在野心的驱使下急遽坠落——却不敢觊觎执政官之职。即使在当时,其他官职平民尚可传递,而执政官职位却由贵族彼此代代相传。没有任何一位新人,无论多么著名、功绩多么卓著,不被视为配不上该荣誉,且它〔该荣誉〕仿佛受到了玷污一样。 因此,当马略看到占卜官的话与他心中欲望的催促指向同一目标时,他向梅特路斯请求准假,以便前去竞选。梅特路斯虽然美德、荣耀以及善人所企求的其他长处无不具备,但他身上却存有一种蔑视他人的心理和傲慢,这是贵族阶层的通病。因此,起初他因这异乎寻常之事深感震动,对马略的打算感到惊愕,并仿佛出于友情般劝诫他,不要开启如此乖僻之举,也不要抱有超出自身命运的奢望:并非万事皆为人人所当求,他应当对自己的现状感到十分满意;最后,他当小心谨慎,不要向罗马人民企求理所当然会被拒绝的东西。在他说出这些话以及其他类似的话之后,马略的心志并未动摇,于是他回答说,一旦公共事务允许,他便会满足其所求。据说,后来当马略一再提出同样的要求时,他曾对马略说,不要急于离去:马略若与他的儿子一同竞选执政官,时间便已足够合适。那时其子年约二十岁,正跟随父亲在同一营帐中服役。此事既因马略所觊觎的荣誉,又因反对梅特路斯,而使马略极为激愤。于是他在欲望与愤怒这两个最糟糕的顾问驱使下肆意妄为;只要有利于竞选,任何行径或言辞他都不加克制;对于冬营中归他指挥的士兵,他以比以往更宽松的纪律加以管束;在乌提卡人数众多的商人之间,他既诽谤又夸夸其谈地谈论战事:如果把半数军队托付给他,数日之内他便能让朱古达戴上锁链;战事是被统帅故意拖延的,因为那是一个虚妄且带着王者般傲慢的人,过于沉溺于最高统治权。在那些商人看来,所有这些说法显得格外可信,因为由于战事的拖延,他们已损毁了家产,而对于渴望的心灵来说,没有任何进展是足够迅速的。此外,在我们军队中有一个名叫高达的努米底亚人,是玛斯塔纳巴尔之子、马西尼萨之孙,米奇普萨在遗嘱中将其指定为第二顺位继承人,他因疾病而虚弱,心智也因此略有受损。当他请求梅特路斯允许其依从君王之俗在旁设座,并且随后又请求一支罗马骑士骑兵队作为护卫时,梅特路斯拒绝了这两项请求:荣誉之事,是因为这只属于被罗马人民称为王的人;护卫之事,是因为如果将罗马骑士作为仆从交给一个努米底亚人,对骑士而言将是一种侮辱。马略接近了这个忧心忡忡的人,并劝告他在自己的协助下,为那些侮辱向统帅寻求报复。他用顺应其心意的话语捧抬这个因病而心力不足的人:称他是国王、伟人、马西尼萨的孙子;如果朱古达被俘或被杀,他将立即拥有努米底亚的王权;而如果马略本人作为执政官被派往该战场,这一切甚至能极早实现。因此,不管是高达还是罗马骑士,不管是士兵还是商人,一部分由马略本人催促,大部分人则在和平的希望推动下,写信给罗马的亲友,严厉指责梅特路斯在战争中的作为,并要求任命马略为统帅。就这样,通过许多世人极为荣耀的支持,为马略谋求着执政官职位。与此同时,平民借助马米利乌斯法击溃了贵族,正竭力擢升新人。如此,对马略而言,万事皆进展顺利。
- 63proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunan quam saepissume experiretur; cuncta prospere eventura
取决于主动词 dixerat 的间接引语(oratio obliqua)。原本的祈使句在间接引语中转化为未完成过去时虚拟式(ageret, experiretur),陈述句则转为带将来不定式的宾格不定式结构(cuncta prospere eventura [esse])。proinde 作为副词,表示引出强烈的劝诫与结论。
- 63novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur
紧随否定主句(nemo ... erat)之后的 quin 从句。此处 quin 相当于 qui non 或 ut non,引导结果性或特征性从句("没有任何新人……不被视为……")。代词 is 指代前文的 illo honore,在从句中转换了主语("且该荣誉仿佛受到了玷污")。
- 63postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur
间接引语中的间接命令虚拟式 caveret(在直接引语中对应 cave 或 caveas)。caveo 在此直接接不定式短语 id petere 而省略 ne,意为"当心/避免企求"。illi 为与格,作被动动词 negaretur 的间接宾语("对他而言理应被拒绝")。
- 63ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret
历史不定式(grassari 与 abstinere),以 Marius 为主语,生动叙述他在强烈情绪驱动下所采取的急促而激进的行动。pessumis consultoribus 是同位语夺格(伴随/方式)。quod modo ambitiosum foret 是由 modo 引导的限制性虚拟式关系从句,意为"只要是有助于逢迎钻营的"。
