- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者拒绝在腐败的时局下谋求公职,论证了历史撰述的价值,并阐明记述朱古达战争的理由,随后回顾了自第二次布匿战争以来努米底亚王位继承的渊源。
Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem ius fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentis,1 quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.2 Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. quoius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quom maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. at contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque. nunc ad inceptum redeo. bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est;3 quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut4 studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed prius quam huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, quoi postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, quoius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.
然而,在这些事务中,公职与军事指挥权,总之对国家事务的一切经管,在我看来在当前局势下绝非值得企求,因为美德得不到尊荣,而那些凭借欺诈获取权势的人既不安全,也绝不因之更为崇高。实际上,即便你拥有力量且能够纠正过失,以武力统治祖国或臣民终究是不妥当的,尤其当一切政局剧变都预示着屠杀、流亡以及其他敌对行径的时候。另一方面,徒劳地挣扎,除了使自己精疲力竭并招致仇恨之外一无所获,乃是极端的疯狂;除非恰巧有人被一种卑劣而毁灭性的欲望所支配,甘愿将自己的尊严与自由奉献给少数寡头的权势。 不过,在借才智从事的其余事务中,对过往功业的记述尤为大有用处。关于其价值,既然已有许多人论及,我认为应当略过不提,同时也是为了免得有人以为我是出于傲慢而借赞美来抬高自己的事业。然而我相信,由于我决意远离国政度过余生,必定有人会把“怠惰”的名号加诸我这项巨大而如此有益的劳作之上——尤其是那些认为向平民致意并通过宴饮博取欢心便是最大勤勉的人。这些人若能深思,我是在何等时代获得公职的,又有何等优秀的人物未能获得同样的职位,以及在此之后又有何等样人混入了元老院,他们定然会断定,我是理所应当而非因怯懦改变了心中的决意,并且从我的闲暇中为国家带来的益处,将远胜于从他人的公职事务中所带来的利益。因为我常听闻,昆图斯·马克西穆斯、普布利乌斯·西庇阿以及我们城邦的其他杰出人物常常说道,每当他们凝视先祖的画像时,内心追求美德的激情便被极其炽烈地激发起来。显而易见,并非那蜡像或肖像本身具有如此巨大的力量,而是对历史功绩的记忆在卓越者的胸怀中孕育了这团烈火,并且唯有当他们自身的德行与先人的声名荣耀相匹敌时,这团烈火才得以平息。然而相反地,在当今这种风气之下,天下又有谁不是在财富和挥霍上,而不是在正直与勤勉上去与自己的先辈竞逐?甚至那些从前习惯于凭德行超越贵族的新人,如今也宁可借鬼祟与劫掠而非高尚手段去竞逐指挥权与荣衔;宛如大法官职、执政官职以及所有其他此类的职位本身便是显赫而宏伟的,而不是依承担职位者的德行而受到评定似的。然而,由于我对城邦的风尚感到痛心与厌恶,我已经论述得过于放任、过于深入了。现在我回到正题。 我将要记述罗马人民与努米底亚国王朱古达所进行的战争,首先是因为这场战争规模宏大、残酷惨烈且胜负难料;其次是因为当时人们首次挺身反抗贵族的傲慢。这场抗争将神圣与世俗的一切卷入混乱,并发展到如此疯狂的地步,以至于唯有战争和意大利的浩劫才给公民党争划上了句号。但在我阐明这一事件的开端之前,我将先追溯以往的少许历史,以便使一切事情在理解起来时更加清晰明白。 在第二次布匿战争中,迦太基统帅汉尼拔在罗马声名崛起之后最严重地削弱了意大利的国力,当时努米底亚国王马西尼萨被普布利乌斯·西庇阿——后者此后因德行获得了“阿非利加努斯”的称号——接纳为盟友,立下了许多卓越的战功。由于这些战功,在迦太基人被击溃、在非洲拥有辽阔广大统治权的西法克斯被俘之后,罗马人民将自己凭武力夺取的所有城镇和土地作为赠礼赐给了这位国王。因此,马西尼萨对我们的友谊保持得忠诚而崇高。但他的统治与他的生命同时迎来了终结。 此后,在兄弟马斯塔纳巴尔与古卢萨因病去世后,其子米基普萨独自执掌王国。他自身生了阿德赫巴尔与希埃姆普萨尔,而对兄弟马斯塔纳巴尔之子朱古达——由于他是妾室所生,马西尼萨曾将其留作平民——米基普萨将其留在家中,给予与自己亲生骨肉相同的教养。
- 3vi quidem regere patriam aut parentis
parentis 是宾格复数 parentes 的古体拼写。在此处与 patriam(祖国)并列出现,字面上可源自 pario(父母),但结合政治统治(regere)的语境,更宜理解为源自 pareo(服从)的现在分词名词化,意为“服从者、臣民”。
- 3potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari
异相动词 gratificari 通常只接与格,意为“顺从、取悦”,但此处兼接宾格(decus atque libertatem suam)与与格(potentiae paucorum),表示“向少数人的权势牺牲/献出自己的尊严与自由”。
- 3superbiae nobilitatis obviam itum est
不及物动词短语 obviam ire(迎面阻击、抗击)的无人称被动完成时(itum est),支配与格补足语 superbiae nobilitatis,意为“对贵族的傲慢进行了反抗”。
- 3eoque vecordiae processit, ut
程度副词 eo(到如此地步)支配部分属格 vecordiae(疯狂),构成习惯表达“达到了如此疯狂的地步”,后接引出结果的 ut 从句。
