- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:54-55
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
梅特路斯重整军队后采取焦土战略并夺取努米底亚多处据点,对朱古达的游击袭扰严加防备,而罗马本土则因其辉煌战报沉浸在欢庆与献祭感恩之中。
Metellus in isdem castris quatriduom moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. at ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem. id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. quo quoiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent. Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea iniquom certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere,1 statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerundum. itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interficit, iubet alia omnia militum praedam esse. ea formidine multi mortales Romanis dediti; obsides, frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium inpositum. quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant; quippe, quoius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis discedunt.
梅特路斯在同一个营地停留了四天,悉心医治伤员,按军规奖赏在战斗中有功之人,在全体大会上赞扬并感谢众人,勉励他们对接下来微不足道的事情保持同样的士气:为了胜利他们已经战斗得足够充分,余下的辛劳将是为了战利品。然而在此期间,他还是派出了逃兵和其他合适的人选,去侦察朱古达身在何处或在谋划什么,是只有少数人相随还是拥有一支军队,以及他在战败后表现如何。但朱古达已退入树木繁茂且有天然屏障的地方,在那里聚集了一支人数虽多、却迟钝软弱的军队,这些人更习惯于耕田放牧而非打仗。之所以发生这种情况,是因为除皇家骑兵外,战败逃跑后没有一个努米底亚人会跟随国王。每个人的心意倾向哪里,他们就散向哪里,而这并不被视为军旅之耻:他们的风俗向来如此。 因此,梅特路斯看到国王的心志在那时依然凶悍,战火正在重燃——这场战争若非随敌人的意愿便无法进行——而且自己与敌人之间的交战条件并不对等,敌人被击败所受的损失比己方取胜所付出的代价还要小,于是决定绝不能通过决战或列阵交锋,而必须以另一种方式进行战争。于是他进军努米底亚最富庶的地区,蹂躏田野,攻占并焚毁了许多防备草率或没有驻军的堡垒和城镇,处决成年男子,并下令其余一切皆作为士兵的战利品。由于这种恐怖,许多人向罗马人投降;人质、粮食及其他有用之物被大量提供;凡情势所需之处皆派驻了守备部队。这些举措比自己部下打输的战斗更能令国王惊恐;因为全副希望原本寄托于逃遁的人被迫转而追击,未能守住自己据点的人被迫在别人的土地上作战。然而在现有条件下,他采取了看似最佳的方案:命令大部队在原地待命,自己率领精选骑兵尾随梅特路斯,借着夜色穿行于僻径而不被发觉,突然袭击四处散落的罗马人。其中多数人未携武器即被杀死,许多人被俘,无一人毫发无损地逃脱,而努米底亚人在营寨的援兵赶到之前,便按受命的那样撤退到了最近的山丘上。
Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret,2 in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. itaque senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus supplicia decernere;3 civitas, trepida antea et sollicita de belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse. igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi. ita, quo clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. sed igni magis quam praeda ager vastabatur. duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, divorsi agebant. eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.
与此同时,在罗马,得知梅特路斯的战功后群情振奋:赞叹他依循先祖遗风统率自己与军队,在不利的地势上仍凭英勇取胜,占领了敌人的土地,并迫使因阿尔比努斯的懈怠而骄纵的朱古达只能在荒野或逃亡中寻找求生的希望。因此,元老院针对这些顺利达成的功绩决议向不朽的神明献祭祈恩;先前对战局惊惶焦虑的市民欣喜若狂;梅特路斯声名远播。因此,他更加专注地追求胜利,以各种方式加快行动,但仍严加戒备,唯恐在任何地方给敌人可乘之机,且时刻牢记荣耀之后常伴随着嫉妒。因此,他名声越显赫,心中就越发警惕,在朱古达设伏之后不再分散兵力进行劫掠;每当需要粮食或草料时,各步兵大队便协同全军骑兵执行警戒;他亲自率领一部分军队,其余则由马略统领。然而田野遭焚烧破坏的程度甚于掠夺。他们在相距不远的两个地方扎营;当需要武力时全员齐集;而在其余时候,为了使逃窜和恐慌散布得更广,他们分头行动。在那段时间里,朱古达沿山丘尾随,寻找交战的时机或地点,在听闻敌人即将经过之处毁坏本就匮乏的草料和水源,时而向梅特路斯、时而向马略现身,袭扰行军纵队的尾翼后立即退回山丘,轮番威胁这一部和那一部,既不正面交战也不容敌人安歇,仅仅是为了阻止敌人达成其企图。
- 54minore detrimento illos vinci quam suos vincere
minore detrimento 为表示方式或代价的夺格。整个“宾格加不定式”结构对 iniquom certamen 起同位语说明作用,指敌人战败(illos vinci)所受的损失比己方取胜(suos vincere)所付出的代价更小。
- 55ut seque et exercitum more maiorum gereret
由 ut 引导的一连串虚拟式分句(gereret, fuisset, potiretur, coegisset)在此用作说明性从句,展开解释前文独立夺格 cognitis Metelli rebus(获悉梅特路斯的战功)的具体内容。
- 55itaque senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus supplicia decernere
decernere 以及后文的 agere, esse, niti, festinare, cavere, meminisse, sequi, corrumpere, ostendere 等均为历史不定式,相当于直陈式过去主谓动词,搭配主格主语以生动呈现一系列快节奏的动作。
