← 萨卢斯特

朱古达战争

§49#2

梅特路斯的反击与鲁提利乌斯的胜利

梅特路斯重整混乱的战列,攻占高地击溃努米底亚军,副将鲁提利乌斯亦击退波米尔卡及其战象部队。两支罗马部队在夜色中会合时险些互认为敌,查明实情后共同庆祝胜利。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§49#2

​ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare; arma tela, equi viri, hostes atque cives permixti; nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. itaque multum diei processerat, quom etiam tum eventus in incerto erat. denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortis legionarias quattuor advorsum pedites hostium conlocat. eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita. sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari; renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia; subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere. eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. nam Metello virtus militum erat, locus advorsus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri — et iam die vesper erat1 —, advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara2 tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequom locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare. postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuom accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit. Romani ex inproviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt. elephanti quattuor capti, reliqui omnes numero quadraginta interfecti. at Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi laetique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt; nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu velut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere; et paene inprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent.3 igitur pro metu repente gaudium mutatur: milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, advorsae res etiam bonos detrectant.

每个人在危险降临之处就地抵抗与反击。兵刃与投矛,马匹与士卒,敌人与同胞混杂在一起;没有任何事情是按计划或命令执行的,机遇主宰着一切。就这样,大半天过去了,直到那时胜负依然难定。最终,在所有人都因劳累与酷热而精疲力竭之际,梅特路斯见努米底亚人的攻势有所减退,便逐渐将士兵集中到一处,重整队形,并派遣四个军团步兵大队对抗敌人的步兵。敌人的大部分人已筋疲力尽地坐歇在高处。与此同时,他恳求并勉励士兵们不要气馁,也不要任凭逃遁的敌人取胜:因为他们撤退时既无营寨也无任何堡垒可去,一切全系于武器之上。然而朱古达在此期间也绝非按兵不动:他四处巡视、鼓舞士气、重燃战火,并亲自率领精兵尝试一切办法,增援己方,紧逼动摇的敌人,对那些被他认出依然坚定的敌人,则以远距离交战将其牵制。两位统帅、当代杰出的人物,就这样彼此角逐,自身旗鼓相当,但所凭借的资源却迥然不同。因为梅特路斯拥有士兵的英勇,却处于不利的险地;而朱古达除了士兵之外,在一切方面都占据有利条件。最终,罗马人意识到自己既无避难所,敌人又不给正面对决的机会——且此时天色已近黄昏——便按照事先的指令登上了当面的山丘。失守据点后,努米底亚人溃不成军、四散奔逃;阵亡者甚少,敏捷的身手和对敌人来说陌生的地形庇护了大多数人。 与此同时,正如我们前文所说被朱古达任命指挥战象和一部分步兵部队的波米尔卡,在鲁提利乌斯走过自己面前之后,逐渐将部下引向平坦之地,并乘着副将急于奔向预派的河边之际,按照情势的需要静静地整饬战阵,同时毫不松懈地侦察敌人在各处的动向。得知鲁提利乌斯已经驻扎且放松警惕后,又见朱古达那边的交战声不断增大,他担心副将获悉战情后会去援助陷于苦战的同袍,于是将原先因对士兵勇气缺乏信心、为阻碍敌人行军而收拢紧凑的战线更宽地展开,以此阵势向鲁提利乌斯的营地进发。罗马人出乎意料地注意到大片尘土扬起;因为栽植树木的土地遮挡了视线。起初他们以为干燥的泥土是被风吹起的,随后见尘雾持续不散,并随着战阵的推进越来越近,识破真相后便急忙拿起武器,按受命的那样在营前列队。接着,双方距离拉近,伴随着震天呼喊正面交锋。努米底亚人仅仅在自以为战象能够给予援助的时间里坚守原地,一旦看到战象被树枝所阻碍、因散乱而被包围,他们便掉头逃跑,大多数人丢弃武器,借助山丘或已然降临的夜色毫发无损地逃脱了。四头战象被俘,其余四十头全数被杀。然而罗马人虽然因行军、筑营和交战而疲惫却也欢欣,但由于梅特路斯耽搁得比预料的长,依然整队戒备地前去迎候;因为努米底亚人的诡计容不得丝毫懈怠或松弛。起初在昏暗的黑夜中,当彼此相距不远时,由于声响宛如敌军来袭,双方在彼此之间同时引起了恐慌与混乱;若不是双方派遣在前的骑兵查明了虚实,几乎因疏忽而铸成惨痛的悲剧。于是,恐惧瞬间化为喜悦:士兵们欢天喜地地相互招呼,讲述并聆听着战斗经历,每个人都将自己的英勇战绩夸赞到了天上。人间之事确实如此:在胜利之中哪怕懦夫亦可自吹自擂,而逆境则连勇者也会被贬抑。

语法注3 条
  1. 49die vesper erat

    die 既可被视为 dies 的古体属格形式(替代 diei,即“那一日的黄昏”),亦可视为时间夺格(即“在白昼中已至傍晚”)。无论采取何种解释,均表示时间已近黄昏。

  2. 49regio hostibus ignara

    形容词 ignara 通常具有主动含义(“不知情的、不熟悉的”),但此处与与格 hostibus 连用,作被动含义解,意为“对敌人来说陌生的、未知的”。

  3. 49paene inprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent

    在此非真实条件句中,归结分句省略了直陈式现在完成时的助动词 est(paene admissum [est]),通过 paene 与直陈式的搭配强化了灾祸几乎发生、情势迫在眉睫的效果。条件从句(ni ... exploravissent)则保留虚拟式过去完成时以表示与过去事实相反。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:49#2