- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:56-59
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
梅特路斯为引出朱古达而包围要塞扎马,朱古达则趁机袭扰征粮部队并突袭防备松懈的罗马军营。次日围城继续时,朱古达再度率领步骑混编部队发动奇袭,对罗马军队进行顽强阻击。
Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat,1 Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore. at ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit. oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat;2 praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu adfore. ita conpositis rebus in loca quam maxume occulta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos. ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese Numidae gerunt. sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt. Marius ad Zamam pervenit. id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret. deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere. contra ea oppidani in proxumos saxa volvere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia mittere. sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique periculo sed fama inpari boni atque ignavi erant.3
罗马统帅看到自己被对方的策略所困扰,而敌人又不提供正面交锋的机会,于是决定进攻一座名叫扎马的大城,该城在其所在地区是王国的重镇。他料定——正如局势所要求的那样——朱古达会赶来救援陷入困境的臣民,届时便会爆发会战。然而朱古达从逃兵处获悉了正在筹备的计划,以强行军抢在梅特路斯之前赶到。他激励城中军民坚守城墙,并派逃兵增援防守,这一类人在国王的军队中最为可靠,因为他们绝无背叛的可能;此外,他承诺自己届时必将率军赶来。安排妥当后,他退入尽可能隐蔽的地方,并在不久之后获悉马略已率领少数几个步兵大队在行军途中被派往西卡征集粮食,而那座城镇是在那场惨败之后所有城镇中第一个背叛国王的。他率领精选骑兵借夜色赶到那里,就在罗马人刚要走出城门时发起交战,同时大声敦促西卡市民从背后包围这些大队:宣称命运正赐予他们立下卓著功勋的机会;如果他们这样做,此后他将坐稳王位,而他们也将在毫无恐惧的自由中度过余生。若非马略急令部队挺进并迅速撤出该城,毫无疑问,西卡人的全体或绝大部分早就背信弃义了:努米底亚人的行事向来如此反复无常。然而朱古达的士兵在国王的督导下支撑了片刻,但在敌人以更强大的力量猛攻之后,便丢下少数伤亡者溃散逃离了。 马略抵达扎马。那座城镇坐落在平原上,更多是依靠人工工事而非天然地形构筑防御,各种所需物资无一匮乏,武器和人员十分充足。因此,梅特路斯根据时间与地形做好准备,用全军包围了整个城墙,向副将们指派了各自负责的防段。随后号令发出,四面八方同时响起巨大的呼喊声,但这并未吓倒努米底亚人:他们带着敌意与警惕毫不慌乱地坚守阵地,战斗随之展开。罗马人各自按照自己的性格战斗,一部分在远距离用投石弹或石块攻击,其他人则逼近城下,时而试图挖掘城墙地基,时而架梯攻城,渴望展开白刃近战。对此,城中居民向逼近者滚落巨石,投掷木桩、标枪,并倾泻混合了硫磺与松木的燃烧沥青。然而,即便是留在远处的那些人,他们的畏怯之心也未能充分保护他们;因为从攻城器械或手中掷出的标枪击伤了多数人,勇者与怯懦者身处同样的危险之中,却承受着不平等的声名。
Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex inproviso castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus4 portam inrumpit. at nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere; magna pars volnerati aut occisi. ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxuma vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius adcessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare. interim Metellus quom acerrume rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri, quae res indicabat popularis esse. igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis inultos abire sinat. ille brevi mandata efficit. at Iugurtha munimento castrorum impeditus, quom alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.
当扎马城下如此激战之时,朱古达率大军出其不意地袭击了敌军营寨;由于警卫人员松懈怠慢,预料着除战斗以外的任何事情,朱古达顺势攻破了营门。然而我军因突如其来的恐慌陷入混乱,人人各自按照习性求生;有的逃跑,有的拿起武器;大部分人负伤或阵亡。不过在所有人当中,不超过四十名铭记罗马之名的士兵结成一团,占领了一处稍高于别处的高地,任凭敌军使出最大力气也未能将他们赶走;他们反而将远掷而来的标枪投掷回去,因人数较少,面对众多敌人命中率更高;一旦努米底亚人逼近,他们便真正展现英勇,以极大的力量劈杀、击溃并驱散敌人。与此同时,梅特路斯在最激烈地督战之时,听到了来自后方的敌军呐喊声,随即转马查看,察觉到有人正朝自己这边逃奔,这一情景表明那是自己人。于是他火速派遣全部骑兵赶往营寨,并立即派盖乌斯·马略率领同盟军大队赶去,他流着泪以友谊和国家的名义恳求马略,切勿让获胜的军队蒙受任何耻辱,也切勿让敌人不受惩罚地逃走。马略迅速执行了命令。然而朱古达因营寨工事的阻碍——一些人越过护墙摔下,另一些人在狭窄处因仓促逃命而自相阻碍——在损失多人之后退回防御要塞。梅特路斯因未能攻克目标,在夜幕降临后率军返回营寨。
Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt. neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.5
因此次日,在出营攻城之前,他命令全部骑兵在可能遭遇国王来袭的那一侧的营前巡逻警戒,将营门和邻近哨位分派给军团护民官,然后自己开赴城镇,如前一天那样攻打城墙。与此同时,朱古达突然从隐蔽处袭扰我军:部署在最近处的部队一度惊慌混乱,其余人员迅速赶来支援。若非步兵与骑兵混杂在一起并在交锋中造成重大杀伤,努米底亚人本无法支撑更久。骑兵依仗这些步兵,并不像通常骑兵交战那样冲锋后撤退,而是骑马迎面直冲,绞杀并打乱敌军阵列;以此方式,他们将几乎已被击溃的敌人交给自己的轻装步兵来收拾。
- 56id quod negotium poscebat
此为同位语性质的插入式关系从句,前瞻性地指代下文的宾语从句(Iugurtham... venturum... fore),表示该判断正符合当时的客观局势要求。
- 56quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat
关系代词 quod 与其补足成分中性名词 genus 保持性数一致,而非其先行词 perfugis(阳性)。脱走兵因背叛罗马后已无退路,故无法再次反叛,因而成为最忠固的部分。
- 56parique periculo sed fama inpari boni atque ignavi erant
pari periculo 与 fama inpari 为性质/描摹夺格,作为表语与 erant 搭配。此句对比了勇者与怯懦者身处完全相同的物理危险,但在声名荣耀上却截然不同。
- 58remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus
此为独立夺格结构。其逻辑主语由关系分句 qui in praesidio erant 充当,过去分词 remissis 与现在分词 expectantibus 依格与之保持一致,刻画了守卫人员的懈怠和毫无戒备。
- 59ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare
dare 为历史不定式,逻辑主语为前述骑兵。dare 与完成被动分词 victos 连用,构成“使……处于某种状态而交给……”之意,表示骑兵冲垮罗马阵形后,将几乎已被击溃的敌人交给轻装步兵收割。
