← 萨卢斯特

朱古达战争

§49#1

朱古达发起突袭与梅特路斯调整战线

朱古达在山丘上设伏以待罗马军队,并激励部下做好突袭准备。梅特路斯识破伏兵后调整战线,派遣鲁提利乌斯先行占领水源并向前推进,但朱古达发起的突袭与分散游击战术令罗马军队陷入混乱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§49#1

Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat. dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suom ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum inperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent. proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore. ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, conmonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro quoiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, quom interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur. primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet — nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, quom natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati —, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. ibi conmutatis ordinibus in dextro latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis1 in planum deducit. sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans hostis crebro impetu et transvorsis proeliis iter suom remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus advorsariis receptui ac post munimento foret.2 dein repente signo dato hostis invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare. quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriundi aut conserundi manum copia erat. ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxume divorsi. ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere,3 nostros asperitas et insolentia loci retinebat. ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi; neque signa neque ordines observare;

于是,朱古达在我们所叙述的那座横切行军路线延伸的山丘上布下了阵势,将兵线拉得很薄。他任命波米尔卡指挥战象和一部分步兵部队,并指示他应当如何行动。他自己则率领全部骑兵和精选步兵,将部队部署在靠近山体一侧。接着,他巡视各个骑兵队和步兵连,告诫并恳求他们牢记往日的英勇与胜利,从罗马人的贪婪手中保卫自己和王国:他们将与之交锋的,正是以前被他们击败并使其从牛轭下通过的人;敌人换掉的只是主帅,而不是其心性;凡是统帅应当考虑的事宜,均已为部下做好谋划——占据有利高地,以便熟悉地形者与不谙地形者交战,而不至于寡敌众,或生疏者与战术更优者交锋。因此,他们应当做好准备、严阵以待,一旦发出信号就向罗马人发起进攻:这一天要么确立他们所有的劳苦与胜利,要么将成为最大灾难的开端。此外,凡是因战功而被他赐予金钱或荣誉的人,他逐一单独提醒他们想起自己的恩惠,并将这人向其他人展示以树立榜样;最后,他依据各人的性格,以许诺、威吓、恳求,以不同方式激励每一个人。与此同时,对敌情一无所知的梅特路斯在率军下山时被看见了。起初他不清楚这种不寻常的景象预示着什么——因为战马和努米底亚士兵正停驻在灌木丛中,由于树木低矮并未完全遮盖,但由于他们自身和军旗既因地形特点又因诡计而被遮掩,究竟是什么依然难以辨识——随后,他很快识破了伏兵,便让行军队伍暂停片刻。在那里,他变换了队列,在最靠近敌人的右翼以三重预备队布设战线,在步兵连之间分配投石手和弓箭手,将全部骑兵布置在两翼,并在根据当时情势对士兵稍作鼓舞后,按照布置好的战线,以横向展开的前队将部队引向平原。但当他注意到努米底亚人按兵不动也不下山时,鉴于时令和水源匮乏,担心军队会因干渴而崩溃,便派遣副将鲁提利乌斯率领轻装步兵大队和一部分骑兵先行赶赴河边,以便预先占领扎营地点;他断定敌人会通过频繁的冲击和侧翼交战拖延自己的行军,并且由于对正面交锋缺乏信心,会试图利用士兵的疲劳与干渴来制胜。随后,他亲自根据情势和地形,正如他从山上下来的那样缓缓前行,让马略留在前卫之后,自己则同位于行军最前端的左翼骑兵在一起。 然而朱古达一见梅特路斯行军队尾已经走过了自己的先头部队,便派出约两千名步兵占领了梅特路斯下山的那座山头,以免撤退的敌人万一以此处作为退路和随后的依托。随后,他突然发出信号向敌人发起进攻。努米底亚人有的斩杀后卫,有的从左右两侧发起进攻,凶猛地逼近并压制,在各个地点扰乱罗马人的队列。罗马人中即便那些以更坚定的勇气迎击敌人的人,也被飘忽不定的战斗所捉弄,只是从远处被击伤,而没有反击或贴身肉搏的机会。早先已受到朱古达指点的骑兵们,一旦罗马骑兵小队开始追击,并不紧密地退回一处,而是彼此尽可能四散分开。因此,在人数上占优的他们,如果无法吓退敌人的追击,便会在追兵分散时从背后或侧翼将其包围;倘若山丘比平原更有利于逃跑,习惯于该地形的努米底亚战马便顺着那条道路轻易穿过灌木逃脱,而地形的崎岖与生疏则阻碍了我们的人。总而言之,整个战局的景象多变、未定、惨烈而可悲:脱离战友的人有的败退,有的追击;无论是军旗还是队列,都无人遵守。

语法注3 条
  1. 49transvorsis principiis

    表示军事战术机动的独立夺格,意为“让前卫部队横向展开”。指军队在保持由纵队转换而成的战斗横队(acies)队形的同时,与敌人所处的侧翼保持平行、侧向朝平原方向推进的行军调度。

  2. 49receptui ac post munimento foret

    receptui 与 munimento 均为表示目的或结果的表语与格(即双与格结构中的表语部分),意为“成为退路以及后来的防壁”。

  3. 49ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere

    代词 ea 是表示路径的夺格,作副词性用法(“沿着那条道路/从那边”)。evadere 为历史不定式,充当主要谓语。consueti 修饰主语 equi,意为“(对地形)习惯了的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:49#1