← 萨卢斯特

朱古达战争

§46-48

梅特路斯的离间与朱古达在穆图尔河设伏

朱古达遣使乞和,梅特路斯暗中策反使节,占领重镇瓦加并严密戒备推进。朱古达察觉中计后决意武力决战,在穆图尔河附近设伏截击。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§46

Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est. igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. itaque legatos alium ab alio divorsos aggreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume vivom, sin id parum procedat, necatum sibi traderent. ceterum palam quae ex voluntate forent regi nuntiari iubet. deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant. ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere. neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum iis permixti velites, quocumque adcederent, equitatus hostium propulsarent. nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.1

与此同时,朱古达从使者那里得知了梅特路斯的所作所为,又同时通过来自罗马的消息确知了他的廉洁,便对自己的处境丧失了信心,直到此时才企图真正投降。于是他派遣带着求和标志的使节去见执政官,使节们仅为朱古达本人及其子女乞求饶命,其余一切皆交付给罗马人民。然而梅特路斯早因以往的经验得知,努米底亚民族不讲信义、性情反复、渴望政变。因此,他将使节们分离开来,逐一接触,在逐步试探并发现他们适合自己之后,以许诺重金利诱说服了他们:将朱古达押送给他,最好是活捉,若难以办到则将其杀死交付。然而表面上,他却下令使节向国王带回符合其心愿的答复。随后几天之内,他亲自率领一支高度戒备且处于进攻态势的军队开入努米底亚,在那里,与战争的景象截然相反,棚屋里住满了居民,牛羊和农人散布于田野间。国王的官员们从各城镇和村落迎面走来,准备提供谷物、运输补给,总之听凭吩咐行事。梅特路斯并未因此有所懈怠,而是如同敌人就在眼前一般,以严密设防的纵队行进,对四周广加侦察,认定那些投降的迹象只是佯装,是在伺机设伏。因此,他亲自率领轻装步兵大队以及由投石手和弓箭手组成的精选部队走在队伍最前方;在后卫,副将盖乌斯·马略率骑兵把守;在两翼,他将辅助骑兵分配给军团的军政官和步兵大队长,以便混编在其中的轻装步兵无论敌军骑兵从何方逼近都能将其击退。因为在朱古达身上,狡诈以及对地形和军事的熟稔是如此之深,以至于无论他是缺席还是在场、是在言和还是在交战,哪一种情况更为危险,人们都无法确定。

§47

Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. huc consul, simul temptandi gratia, si paterentur,2 et ob opportunitates loci, praesidium inposuit. praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, conportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore. inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.

在梅特路斯行进的路线不远处,有一座名为瓦加的努米底亚城镇,是全王国最繁荣的商品集市,许多意大利血统的人习惯于在此定居与经商。执政官一方面为了试探当地人是否允许,另一方面出于该地优越的地理位置,在此驻扎了守备部队。此外,他命令将谷物以及其他对战争有用的物资聚集到那里,因为正如局势所启示的那样,他认为商人的聚集既能以补给帮助军队,又能成为已储备物资的坚实屏障。在办理这些事务期间,朱古达更加急切地派遣哀求的使节,祈求和平,除了自己和子女的生命外,愿将一切向梅特路斯交割。执政官一如对待之前的使节那样,诱使他们叛变后遣送回国,对于国王所祈求的和平既不拒绝也不许诺,在这些拖延中等待使节们履行其诺言。

§48

Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis conposuit ac se suis artibus temptari animadvortit, quippe quoi verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare. igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari,3 vastus ab natura et humano cultu. sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in inmensum pertingens, vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

当朱古达将梅特路斯的话语与行动加以对比,并觉察到自己正被对方用自己的手段算计——因为口头上虽向他宣告和平,实际上却是最残酷的战争,最大的城市已被离间,土地已被敌人探明,同胞的人心已被动摇——在情势的逼迫下,他决意用武力一决胜负。于是,在侦察了敌军的行军路线并借助有利的地形燃起胜利的希望后,他集结了尽其所能的各种最大规模部队,通过隐秘的小径走在了梅特路斯军队的前面。 在努米底亚当年划分时由阿德赫巴尔占有的那部分区域内,有一条发源于南方名为穆图尔的河流,距它大约二十哩处有一座平行延伸的山脉,生来荒僻且未经人工开垦。然而从山腰处隆起一道宛如丘陵的山脊,延伸极广,覆盖着野橄榄树、香桃木以及其他生长于干旱沙质土壤的树木。而中间的平原除靠近河流之处外,因缺水而荒无人烟;靠近河流的地带则种有灌木,牛羊与农人络绎不绝。

语法注3 条
  1. 46absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur

    两组选择性间接疑问从句(absens an praesens 与 pacem an bellum gerens)作为主句 in incerto haberetur(“被视为不确定的”)的实质主语从句。整个句子嵌套在由 ut 引导的结果从句之中。

  2. 47temptandi gratia, si paterentur

    连词 si 在此带有间接疑问与尝试的意味(“试探是否……”),紧密依附于 temptandi gratia。虽然在语法上亦可视为单纯的条件从句(“若是他们容许的话”),但结合前面的 temptandi,其功能是表示试探的具体内容(即测试当地人是否接受进驻)。

  3. 48tractu pari

    性质夺格或伴随状况夺格,意为“以平行的走向”或“保持同等的绵延”,简洁地勾勒出山脉与穆图尔河大致保持平行延伸的地理态势。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:46-48