- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:43-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在因将领腐败导致努米底亚战事溃败后,新任执政官梅特路斯接掌了纪律涣散的驻非军队,通过整肃军纪、身体力行重塑了军队的战斗力。
Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati provincias inter se partiverant. Metelloque Numidia evenerat, acri viro et, quamquam advorso populi partium,1 fama tamen aequabili et inviolata. is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit. igitur diffidens veteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo,2 postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. itaque ex sententia omnibus rebus paratis conpositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium quom propter artis bonas tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
在奥卢斯的条约以及我军屈辱的溃逃之后,当选执政官梅特路斯和西拉努斯在彼此之间划分了行省。努米底亚落到了梅特路斯手中;他是一位刚毅之人,尽管反对平民党派,名声却始终如一且无瑕。他一就任官职,便认为所有其他事务皆与同僚共同分担,而将全副心思倾注于自己将要进行的战争上。因此,由于不信任原有的军队,他开始征募士兵,从四面八方召集援兵,筹备军械、投掷武器、战马以及其他战争物资,外加充足的给养,总之就是通常在变幻莫测且需要大量物资的战争中所必需的一切。此外,为了促成这些事情,元老院凭借其威信,同盟部族、拉丁同盟以及诸国王通过主动派遣援军,最后整个国家都以最大的热情竭力相助。就这样,一切按心意准备就绪、安排妥当之后,他在公民们的巨大期望中启程前往努米底亚;这一期望不仅是因其优良的品质,更尤因他面对财富拥有不可战胜的坚毅精神,而在此之前,在努米底亚,我方的力量正是因为长官们的贪婪而被击垮,敌人的势力则因而膨胀。
Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus. ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae adcedebat. statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum mora inminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites laborare coegisset. nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat, nisi quom odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat. sed neque muniebantur, neque more militari vigiliae deducebantur; uti quoique lubebat, ab signis aberat; lixae permixti cum militibus diu noctuque vagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus; praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari; postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius. sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum.3 namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut alium cibum coctum venderet,4 ne lixae exercitum sequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neve in agmine servom aut iumentum haberet; ceteris arte modum statuisse. praeterea transvorsis itineribus cottidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire; item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.
然而,当他抵达非洲时,由资深执政官斯普里乌斯·阿尔比努斯移交给他的军队却怠惰、怯弱,既不能忍耐危险,又不能忍受劳苦,嘴皮子比手脚更快,对同盟者肆意劫掠,自己却沦为敌人的猎物,在毫无纪律和节制的状态下放任自流。因此,对于新统帅而言,从这些恶劣风气中产生的忧虑,远多于从兵员众多的兵力中获得的助力或良好希望。尽管公民大会的延误缩短了夏季战事的时间,且他认为公民们的心思因期待战果而紧绷,但梅特路斯依然决意,在依照先祖纪律迫使士兵承担劳苦之前,绝不着手开展战事。因为阿尔比努斯在其弟奥卢斯及军队惨遭败绩而惊骇不已之后,已决意不出行省,在他掌握指挥权的夏季时间里,大抵将士兵驻扎在固定的常设营地中,除非恶臭或饲料匮乏逼迫他们变换驻地。但营地既不筑垒设防,亦不按军制派设岗哨;每个人随心所欲擅离军旗;杂役同士兵混杂在一起昼夜游荡,四处散走,蹂躏田野,攻掠庄园,竞相抢夺牲畜与奴隶作为战利品,并将这些掠夺物与商人交换运来的酒类及其他类似物品;此外,他们变卖公家发放的谷物,逐日购买面包;总之,凡是可以说出或想出的怯懦与放纵之丑行,在那支军队中全都存在,甚至还有更多。但在这一困境中,我获悉梅特路斯与在同敌人交锋时同样伟大而明智,他在迎合群众与严苛残酷之间以极大的节制保持了适度。因为他首先通过法令取缔了滋生怠惰之物:任何人不得在营地内出售面包或其他熟食,杂役不得随军同行,重装步兵或列兵不得在营地或行军队列中拥有奴隶或驮畜;对其他事项亦严格设立了限制。此外,他每天借由错落的行军路线转移营地,像敌人近在咫尺一样修筑壁垒与壕沟以设防,严密布设岗哨并与副将们亲自巡视;同样在行军中,他时而出现在前锋,时而在后卫,经常在阵中,以免任何人脱离队伍,使得全军紧随军旗密集团结前进,士兵自行携带食物和武器。就这样,他通过防患于未然胜过严厉惩罚,在短时间内使军队重振雄风。
- 43advorso populi partium
advorso 为形容词 advorsus 的阳性单数与格,与前文的 Metello(及 acri viro)同格,表示其政治立场与平民派相对。populi partium 为形容词 advorso 所支配的宾格性属格短语(其中 populi 为修饰 partium 的所有格)。
- 43senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo
此处体现了萨卢斯特式的句法不规则并列(破格文法)。在目的表达 ad ea patranda 之下,手段夺格 senatus auctoritate 与带有主格名词短语(socii nomenque Latinum et reges)的动名词手段夺格 mittundo(“通过派遣”)并置,该主格名词短语充当 mittundo 逻辑上的主语。
- 44Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum
由 comperior 所支配的“对格加不定词”间接引语结构(Metellum... magnum et sapientem virum fuisse)。冒号后的 moderatum 是与 Metellum 一致的完成分词对格,与方式/手段夺格 tanta temperantia 一起构成对其品行方式或原因的补充说明。
- 44namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut alium cibum coctum venderet
此处延续了依附于前文 comperior 的间接引语结构:sustulisse 为完成时不定词,其未明示的主语为 Metellus。冒号后的 ne 子句作为名词性说明从句(使用未完成过去时虚拟式 venderet 等),具体规定了法令(edicto)所禁令的内容。
